§1Non dubito, frater, te post uxorem in pace praemissam ad conpositionem animi conversum de exitu singularitatis cogitare et utique consilii indigere.
我不怀疑,兄弟,你在将妻子安然送走之后,已经恢复了心灵的宁静,正在思考独自一人的结局,并且确实需要建议。
Quamquam in huiusmodi cum fide sua conloqui debet unusquisque eiusque vires consulere, tamen quoniam in ista specie carnis necessitas cogitatum movet, quae fere apud eandem conscientiam fidei resistit, opus est fidei extrinsecus consilio tamquam advocato adversus carnis necessitates.
虽然在这种事情上,每个人都应该与自己的信仰对话并征询其力量,但是,由于在这种情况下,肉体的需要触动了思想,而这种需要往往在同一信仰的良知中反抗信仰,因此需要来自外部的信仰建议,如同针对肉体需要的辩护人。
Quae quidem necessitas facillime circumscribi potest, si voluntas potius dei quam indulgentia consideretur.
事实上,如果考虑到的是神的意志而非其宽容,这种需要是极易被限制的。
Nemo indulgentia utendo promeretur, sed voluntati obsequendo.
没有人能通过使用宽容来赢得恩宠,而是要通过顺从意志。
Voluntas dei est sanctificatio nostra.
神的意志就是我们的圣化。
Vult enim imaginem suam nos etiam similitudinem fieri, ut simus sancti, sicut ipse sanctus est.
因为他希望我们,即他的肖像,也成为他的相像,以便我们成为圣洁,正如他自己是圣洁的一样。
Id bonum, sanctificationem dico, in species distribuo complures, ut in aliqua earum deprehendamur.
这件好事——我是指圣化——我将其分为几种,以便我们能被发现处于其中之一。
Prima species est virginitas a nativitate: secunda, virginitas a secunda nativitate, id est a lavacro, quae aut in matrimonio purificat ex compacto, aut in viduitate perseverat ex arbitrio: tertius gradus superest monogamia, cum post matrimonium unum interceptum exinde sexui renuntiatur.
第一种是自出生的贞洁;第二种是自重生(即洗礼)后的贞洁,这在婚姻中通过协定保持纯洁,或在寡居中凭自愿坚持;剩下的第三个阶段是单婚,即在一次婚姻被中断后,从此放弃性生活。
Prima virginitas felicitatis est non nosse in totum a quo postea optabis liberari: secunda virtutis est contemnere cuius vim optime noris: reliqua species hactenus nubendi post matrimonium morte disiunctum praeter virtutis etiam modestiae laus est.
第一种贞洁属于幸福,完全不知道你以后会渴望从中解放出来的东西;第二种属于美德,鄙视你对其力量了如指掌的东西;剩下的那种在因死亡而拆散的婚姻之后仅结婚至此的状况,除了美德之外,也是对谦逊的赞美。
Modestia est enim ablatum non desiderare, et ablatum a domino deo, sine cuius voluntate nec folium de arbore delabitur nec passer assis unius ad terram cadit.
因为谦逊就是不渴望被夺走的东西,而且是被主神夺走的东西,没有他的意志,树上的一片叶子不会掉落,一阿司的麻雀也不会掉到地上。
§2Quam denique modesta illa vox est: Dominus dedit, dominus abstulit, ut domino visum est, ita factum est.
最后,那句话是多么谦逊啊:“主赐予了,主又夺走了;主看为好的,就成就了。
Et ideo si nuptias sublatas restauremus, sine dubio contra voluntatem dei nitimur. volentes habere rursus quod habere nos noluit.
”因此,如果我们重建被夺去的婚姻,毫无疑问,我们是在违抗神的意志,想要再次拥有他不想让我们拥有的东西。
Si enim voluisset, non abstulisset.
因为如果他想要我们拥有,他就不会夺走。
Nisi si et hoc voluntatem dei interpretamur. quasi et rursus voluerit habere quod iam noluit.
除非我们把这也解释为神的意志,好像他又想让我们重新拥有他已经不想让我们拥有的东西。
Non est bonae et solidae fidei sic omnia ad voluntatem dei referre, et ita adulari sibi unumquemque dicendo nihil fieri sine nutu eius, ut non intellegamus esse aliquid in nobis ipsis.
这样把一切都归结于神的意志,每个人都这样讨好自己,说没有他的应允什么都不会发生,以至于我们不明白我们自己身上也有某种力量,这不是良好和坚实信仰的表现。
Ceterum excusabitur omne delictum, si contenderimus nihil fieri a nobis sine dei voluntate, et ibit definitio ista in destructionem totius disciplinae, etiam ipsius dei, si aut quae non vult de sua voluntate producat, aut nihil est quod deus non vult.
否则,如果我们坚称我们所做的一切没有一件不是由于神的意志,那么所有的过错都可以被开脱,而这个定义将走向一切规律的毁灭,甚至走向神自己的毁灭——如果他凭着自己的意志产生了他不想要的事情,或者根本没有神不想要的事情。
Sed quomodo vetat quaedam quibus etiam supplicium aeternum comminatur (utique enim quae vetat non vult, a quibus et offenditur), sic et e contrario quae vult praecipit et accepto facit et aeternitatis mercede dispungit.
但是,正如他禁止某些事情,并对这些事情甚至以永恒的惩罚相威胁(因为他禁止的自然是他不想要的,也是他被冒犯的),相反地,他命令他所想要的,使之蒙悦纳,并用永恒的赏赐予以结算。
Itaque cum utrumque ex praeceptis eius didicerimus, quid nolit et quid velit, tamen nobis est voluntas et arbitrium eligendi alterum, sicut scriptum est: Ecce posui ante te bonum et malum: gustasti enim de agnitionis arbore.
因此,虽然我们已经从他的诫命中学到了这两者,即他不要什么和他要什么,但我们仍然有意志和自由选择权去选择其中之一,正如经上所记:“看哪,我将生死祸福陈明在你面前;因为你尝了知识树的果子。
Et ideo non debemus quod nostro expositum est arbitrio in domini referre voluntatem, quod non ipse vult aut non vult quod bonum est qui malum non vult.
”因此,我们不应该把暴露在我们自己选择权面前的事情归咎于主的意志,因为他自己不想要,或者不想要那不想要恶的善良。
Ita nostra est voluntas, cum malum volumus adversus dei voluntatem, qui bonum vult.
因此,当我们违反想要善的神的意志而想要恶时,这意志是我们自己的。
Porro si quaeris, unde venit ista voluntas, qua quid volumus adversus dei voluntatem, dicam, Ex nobis ipsis.
再者,如果你问,这种使我们想要违背神意志之事的意志是从哪里来的,我会说:来自我们自己。
Nec temere.
这并非凭空而论。
Semini enim tuo respondeas necesse est; siquidem ille princeps et generis et delicti Adam voluit quod deliquit.
因为你必须对你的种子做出回应;既然人类和罪恶的始祖亚当想要了他所犯的罪。
Neque enim diabolus voluntatem ei imposuit delinquendi, sed materiam voluntati subministravit.
因为魔鬼并没有强加给他犯罪的意志,而是为意志提供了素材。
Ceterum voluntas dei in obaudientiam venerat.
相反地,神的意志本已进入顺从。
Proinde et tu si non oboedieris deo, qui te proposito praecepte liberae potestatis instituit, per voluntatis libertatem volens deverges in id quod deus non vult, et ita te putas a diabolo subversum, qui etsi quid vult te velle quod deus non vult, non tamen facit ut et velis, quia nec tunc istos protoplastos ad voluntatem delicti subegit, immo neque invitos neque ignorantes quid deus nollet.
因此,你若不顺从那以自由权力的诫命造了你的神,你就会通过意志的自由,自愿地倾向于神不想要的事情,这样你就以为自己被魔鬼颠覆了,虽然魔鬼想让你想要神不想要的事,但他并没有使你非要这样想不可,因为当时他也没有迫使那些始祖去产生犯罪的意志,他们既不是违心的,也不是不知道神不要什么。
Utique enim nolebat fieri, cum admisso mortem destinabat.
因为神确实不想要那事发生,当那事被犯下时他就注定了死亡。
Ita diaboli opus unum est, temptare, an velis, quod in te est, ut velis.
因此,魔鬼的工作只有一个,就是试探你是否想要,而想要这事是在你自己的掌控之中。
At ubi voluisti, sequitur ut te sibi subigat, non operatus in te voluntatem, sed nactus occasionem voluntatis.
但是一旦你想要了,接下来的结果就是他使你服从他,他并没有在你的内心制造意志,而是找到了意志的机会。
Igitur cum solum sit in nobis velle, et in hoc probetur nostra erga deum mens, an ea velimus quae cum voluntate ipsius faciunt, alte et impresse recogitandam esse dico dei voluntatem, quid etiam in occulto velit.
因此,既然唯有“想要”是在我们自己里面,并且在这件事上考验了我们对神的心,即我们是否想要那些符合他意志的事,我说,神的意志必须被深刻而牢固地重新思考,即使在隐秘中他想要什么。