§12Scio, quibus causationibus coloremus insatiabilem carnis cupiditatem.
我知道我们用什么样的借口来粉饰肉体那无法满足的欲望。
Praetendimus necessitates adminiculorum, domum administrandam, familiam regendam, loculos, claves custodiendas, lanificium dispensandum, victum procurandum, curas comminuendas.
我们以需要帮手、管理家务、管束仆人、保管钱包和钥匙、分配纺羊毛的工作、采购食物以及分担忧虑为借口。
Scilicet solis maritorum domibus bene est.
显然,只有已婚者的家庭才过得好。
Perierunt caelibum familiae, res spadonum, fortunae militum aut peregrinantium sine uxoribus.
单身者的家业、阉人(无嗣者)的财产、没有妻子的士兵或旅行者的资产都已灭亡了。
Non enim nos et milites sumus? eo quidem maioris disciplinae, quanto tanti imperatoris? Non et nos peregrinantes in isto saeculo sumus? Cur autem ita dispositus es, o Christiane, ut sine uxore non possis? Nunc et consors onerum domesticorum necessaria est.
难道我们不也是士兵吗? 既然属于如此伟大的皇帝,我们不就更应当遵守更严格的纪律吗? 难道我们在这个世界上不也是旅人吗? 基督徒啊,你为何如此性情,以至于没有妻子就无法生存呢? (你说)“现在,分担家务重担的伴侣是必要的。
Habe aliquam uxorem spiritalem.
”娶一个属灵的妻子吧。
Assume de viduis fide pulchram, paupertate dotatam, aetate signatam.
在孀妇中领受一个因信仰而美丽、以贫穷为嫁妆、因年岁而留下印记的人。
Bonas nuptias feceris.
你将缔结一桩美满的婚姻。
Huiusmodi uxores etiam plures haberi deo gratum est.
拥有甚至好几个这样的妻子,也是蒙上帝喜悦的。
Sed posteritatem recogitant Christiani, quibus crastinum non est.
但没有明天的基督徒,却在考虑后嗣。
Haeredes dei servus desiderabit, qui semetipsum de saeculo exhaereditavit? Et ideo quis repetat matrimonium, si de pristino non habeat liberos? Habebit itaque hoc primum bonum, ut diutius velit vivere, ipso apostolo festinante ad dominum? Certe expeditissimus in persecutionibus, constantissimus in martyriis, promptissimus in communicationibus rerum, temperantissimus in acquisitionibus, postremo securus morietur, relictis filiis, forsitan qui illi parentent.
“一个已将自己从世俗中剥夺继承权的上帝仆人,还会渴望继承人吗? ”因此,如果在前一段婚姻中没有孩子,谁还会重复婚姻呢? 那么,在使徒本人都急于去往主那里的时候,他却希望能活得更久,这难道会是他所拥有的第一个“好处”吗? 确实,在迫害中他最无负担,在殉道中他最坚韧,在施舍财产时他最主动,在获取财产时他最克制,最后他将在安宁中死去,留下也许会为他行祭祖之礼的孩子们。
Numquid ergo huiusmodi et rei publicae prospectu aguntur? ne civitates deficiant, si suboles non exerceantur, ne legis iura, ne commercia delabantur, ne templa derelinquantur, ne non sint qui acclament, Christianis leonem! Haec enim audire desiderant qui filios quaerunt.
那么,做这些事也是为了国家的利益吗? 以免如果不繁衍后代城市就会衰落,以免法律的权利和商业走向崩溃,以免神殿被废弃,以免没有人呼喊“把基督徒送给狮子! ”因为寻求孩子的人正是渴望听到这些话。
Sufficiant ad consilium viduitatis vel ista, praecipue apud nos, importunitas liberorum, ad quos suscipiendos legibus compelluntur homines; quia sapiens quisque nunquam libens filios desiderasset.
即使仅凭这一点,或者尤其在我们中间,孩子们带来的不便就足以成为守寡的劝告,而世人却被法律强迫去生育他们;因为任何智者绝不会自愿渴望孩子。
Quid ergo facies, si novam uxorem de tua conscientia impleveris? dissolvas medicaminibus conceptum? Puto nobis non magis licere nascentem nocere quam et natum.
那么,如果你违背自己的良心让新妻子怀孕,你该怎么办? 要用药物堕胎吗? 我认为,伤害将生者与伤害已生者一样,对我们来说都是不被允许的。
Sed fortasse illo tempore praegnantis uxoris remedium tantae sollicitudini a deo petere audebis, quod in te positum recusasti? Aliqua, opinor, sterilis prospicietur, iam vel frigidioris aetatis.
但是,也许在妻子怀孕的那段时间里,你竟然敢向上帝请求解决如此巨大焦虑的药方,而这药方曾放在你自己的权力范围内,却被你拒绝了? “我想,会物色一个不孕的、或者已经过了生育年龄的女人吧。
Satis consulte et inprimis fideliter.
”足够审慎,而且极其忠实!
Nullam enim credidimus deo volente sterilem aut anum enixam.
难道我们相信,在上帝愿意时,没有一个不孕妇女或老妇人生过孩子吗?
Quod adeo magis evenire potest, si quis praesumptione huius providentiae suae dei aemulationem provocarit.
如果有人凭着自己这种防范的自负,激起了上帝的竞争之心,这种情况就更有可能发生。
Scimus denique quendam ex fratribus, cum propter filiam suam secundo matrimonio sterilem captasset uxorem, tam iterum patrem factum quam et iterum maritum.
事实上,我们知道我们的一位弟兄,为了他的女儿在第二段婚姻中娶了一个不孕的妻子,结果他再次成为父亲,就像他再次成为丈夫一样。
§13Ad hanc meam cohortationem, frater dilectissime, accedunt etiam saecularia exempla, quae saepe nobis etiam in testimonio posita sunt, cum quid bonum et deo placitum ab extraneis quoque agnoscitur et testimonio honoratur.
我亲爱的弟兄啊,在我的这一劝勉中,也加入了世俗的例子,当某种美好且蒙上帝悦纳的事物也被外人认可并用见证予以尊崇时,这些例子也常常作为见证摆在我们面前。
Denique monogamia apud ethnicos ita in summo honore est, ut et virginibus legitime nubentibus univira pronuba adhibeatur; et si auspicii causa, utique boni auspicii est.
事实上,一夫一妇(一婚)在异教徒中享有如此极高的荣誉,以至于合法结婚的处女,都要由一生仅结过一次婚的妇女来担任伴娘;如果这是为了吉兆,那确实是好的吉兆。
Item, ut in quibusdam sollemnibus et officiis, prior sit univirae locus.
同样,在某些庄严的仪式和公务中,一生仅结过一次婚的妇女享有优先地位。
Certe Flaminica non nisi univira est; quae et Flaminis lex est.
确实,祭司之妻(弗拉米尼卡)只能是一生仅结过一次婚的妇女;这也是祭司(弗拉门)的律法。
Nam quod ipsi Pontifici Maximo iterare matrimonium non licet utique monogamiae gloria est.
因为大祭司本人不被允许重复婚姻,这无疑是一夫一妇制的荣耀。
Cum autem dei sacramenta satanas affectat, provocatio est nostra, immo suffusio, si pigri simus ad continentiam deo exhibendam, quam diabolo quidam praestant, nunc virginitate, nunc viduitate perpetua.
然而,当撒旦模仿上帝的奥秘时,如果我们懒于向上帝展现一些人为魔鬼所提供的节制——时而通过贞洁,时而通过永久的守寡——那么这就是对我们的挑衅,更确切地说是羞辱。
Novimus virgines Vestae, et Iunonis apud Achaiae oppidum, et Apollinis apud Delphos, et Minervae et Dianae quibusdam locis.
我们知道维斯塔的处女,以及阿开亚城镇的朱诺处女、德尔斐的阿波罗处女,以及某些地方的密涅瓦和狄安娜处女。
Novimus et continentes viros, et quidem tauri illius Aegyptii antistites: feminas vero Cereri Africanae, cui etiam sponte abdicato matrimonio assenescunt, aversantes exinde contactum masculorum usque ad oscula filiorum.
我们也知道节制的男人,即埃及神牛的祭司;以及侍奉非洲刻瑞斯的妇女,她们甚至在自愿放弃婚姻后在庙中老去,此后拒绝与男性接触,甚至拒绝儿子的亲吻。
Invenit scilicet diabolus post luxuriam etiam castitatem perditricem, quo magis reus sit Christianus qui castitatem recusaverit conservatricem.
显然,魔鬼在放荡之后,甚至发明了带来毁灭的贞洁,好让拒绝带来拯救的贞洁的基督徒更加有罪。
Erunt nobis in testimonium et feminae quaedam saeculares ob univiratus obstinationem famam consecutae, aliqua Dido, quae profuga in alieno solo, ubi nuptias regis ultro optasse debuerat, ne tamen secundas experiretur, maluit e contrario uri quam nubere; vel illa Lucretia, quae etsi semel per vim et invita alium virum passa est, sanguine suo maculatam carnem abluit, ne viveret iam non sibi univira.
某些因执着于一次婚姻而获得名声的世俗妇女也将成为我们的见证:比如狄多,她逃亡到异乡,在那里她本该主动渴望与国王结婚,然而为了不经历第二次婚姻,她反而宁愿被焚烧也不愿结婚;或者是那个卢克丽霞,虽然由于暴力且违背其意愿而被迫忍受了另一个男人,但她用自己的鲜血清洗了被污的肉体,以免活下去时对自己不再是一个从一而终的妻子。
Plura exempla curiosius de nostris invenias, et quidem alteris potiora, quia maius est vivere in castitate quam pro ea mori.
你可以在我们的人中更仔细地找到更多的例子,而且确实比前者更优越,因为生活在贞洁中比为贞洁而死更为伟大。
Facilius animam ponas quia bonum amiseris, quam vivendo serves ob quod emori malis.
你更容易因为失去了一件美好的事物而放弃生命,而不是通过活着来坚守那件你宁愿为之死去的事物。
Quanti igitur et quantae in ecclesiasticis ordinibus de continentia censentur, qui deo nubere maluerunt, qui carnis suae honorem restituere, quique se iam illius aevi filios dicaverunt, occidentes in se concupiscentiam libidinis, et totum illud quod intra paradisum non potuit admitti! Unde praesumendum est hos qui intra paradisum recipi volent, tandem debere cessare ab ea re a qua paradisus intactus est.
因此,在教会圣职中,有多少男女因节制而受尊崇,他们宁愿与上帝联姻,恢复自己肉体的尊严,并已将自己奉献为那个世界(来世)的子女,杀灭了自己体内的情欲,以及一切不能被准入乐园的事物! 由此应当推定,那些希望被准入乐园的人,最终应当停止那件使乐园保持未受侵染的事物。