§2#4Aetates denique requietas iam et in portum modestiae subductas splendor et dignitas cultus avocant et severitatem appetitionibus inquietant, compensantibus scilicet habitus inritamenta pro frigore aetatis.
最后,那些已经安息、被引入贞洁之港的晚年,也因装扮的华丽和尊贵而被引诱出来,并因欲望而扰乱了她们的严厉,当然,身边的刺激弥补了年龄的寒冷。
Ergo, benedictae, primo quidem ut lenones et prostitutores vestitus et cultus ne in vos admiseritis, tum, si quas divitiarum vel natalium vel retro dignitatum ratio compellit ita pompaticas progredi, ut sapientiam non videantur consecutae, temperare malum huiusmodi curate, ne totis habenis licentiam usurpetis praetextu necessitatis.
因此,受祝福的姊妹们,首先,绝不要像接纳拉皮条者和拉客者一样,把衣服和装扮接纳到你们之中;其次,如果财富、门第或过去的地位等原因,强迫某些妇女如此华丽地出行,以至于她们看起来不曾获得智慧,那么请注意克制这类恶行,免得在需要的借口下,放任所有的缰绳而篡夺放纵。
Quomodo etenim humilitatem, quam nostri profitentur, implere poteritis, non repastinantes divitiarum vestrarum vel elegantiarum usum, quae tantum ad gloriam faciunt? Gloria autem exaltare, non humiliare consuevit.
因为,如果不限制你们那些只服务于虚荣的财富或优雅的使用,你们又怎能践行我们的人所宣称的谦逊呢? 而虚荣习惯于使人高傲,而不是使人谦卑。
Non enim quaesitis utemur nostris? Quis autem prohibet uti? Secundum apostolum tamen, qui nos uti monet mundo isto, quasi non abutamur.
“难道我们不使用我们所获得的东西吗? ”但谁禁止使用呢? 然而,根据使徒的教导,他劝戒我们要使用这个世界,仿佛不滥用它。
Praeterit enim habitus mundi huius.
因为这个世界的样式正在逝去。
Et qui emunt, sic agant, quasi non possidentes.
购买的人也应当像不占有它一样。
Cur ita? Quoniam praemiserat, dicens, Tempus in collecto est.
为什么呢? 因为他曾预先说过:“时间是缩短了的。
Si ergo uxores quoque ipsas sic habendas demonstrat, tanquam non habeantur, propter angustias temporum, quid sentiat de vanis his instrumentis earum? Non enim et multi ita faciunt, et se spadonatui obsignant propter regnum dei, tam fortem et utique permissam voluptatem sponte ponentes? Numquid non aliqui ipsam dei creaturam sibi interdicunt, abstinentes vino et animalibus esculentis, quorum fructus nulli periculo aut sollicitudini adiacent, sed humilitatem animae suae in victus quoque castigatione deo immolant.
”因此,如果由于时间的紧迫,他表明连妻子们也应当像没有妻子一样对待,那么对于她们这些虚荣的工具,他会怎么想呢? 难道不是有很多人也这样做,为了天国而自甘绝欲,自愿放弃了如此强烈且确实被允许的快乐吗? 难道不是有些人连神自己的受造物也禁止自己使用,禁绝饮酒和食用肉类(这些果实并无任何危险或忧虑),甚至在饮食的惩戒中将自己灵魂的谦卑献祭给神吗?
Satis igitur et vos usae estis divitiis atque deliciis, satis dotum vestrarum fructus decidistis ante notitiam salutarium disciplinarum.
因此,在认识得救的规律之前,你们已经足够地享受了财富与奢华,也足够地消耗了你们嫁妆的收益。
Nos sumus, in quos decurrerunt fines saeculorum.
我们正是那些世代的终结已临到其身上的人。
Nos destinati a deo ante mundum in extimatione temporali.
我们在世界存在之前,就在时间的衡量中被神所预定。
Itaque castigando et castrando, ut ita dixerim, saecule erudimur a deo.
因此,通过惩戒以及——如果我可以这样说的话——阉割这个世界,我们受到神的教导。
Nos sumus circumcisio omnium spiritalis et carnalis.
我们是所有人精神上和肉体上的割礼。
Nam et in spiritu et carne saecularia circumcidimus.
因为我们在灵魂和肉体中都割除世俗的事物。
Nimirum enim deus demonstravit sucis herbarum et concharum salivis incoquere lanas.
想必是神指示了用草本植物的汁液和贝类的唾液来染羊毛吧!
Exciderat illi, cum universa nasci iuberet, purpureas et coccineas oves mandate.
祂在命令万物生长时,竟忘了命令长出紫色和猩红色的绵羊!
Deus et ipsarum vestium officinas commentus, quae leves et exiles solo pretio graves essent, deus et auri tanta opera produxit, compleotendis et distinguendis lapillis, scrupulosa deus et auribus vulnera intulit, et tanti habuit vexationem operis sui et cruciatus infantiae innocentis tunc primum dolentis, ut ex illis ad ferrum nati corperis cicatricibus grana nescio quae penderent, quae plane Parthi perenibus quoque suis bullarum vice inserunt.
神还设计了那些衣服的作坊,它们轻盈薄透,却仅仅在价格上显得沉重! 神还制作了如此多的黄金制品,用来包裹和点缀宝石! 神还在耳朵上穿出细碎的伤口,并且如此重视对自己作品的折磨以及无辜婴儿在初次感到痛苦时的折磨,以至于从那些因铁器而在身体上留下的伤痕中悬挂着不知什么颗粒,帕尔提亚人甚至将这些颗粒嵌入他们的半长靴中以代替饰纽!
Quamquam et aurum ipsum, cuius vos gloria occupat, cuidam genti ad vincula servire referunt gentilium litterae.
尽管异教徒的书籍记载,连那以其光泽占有你们的黄金本身,在某个民族中也是作为锁链使用的。
Adeo non veritate bona sunt, sed raritate;
由此可见,它们好并非出于真实,而是出于稀有。
artibus autem per angelos peccatores, qui et ipsas materias prodiderunt, inductis operositas cum raritate commissa pretiosilatem et ex ea libidinem possidendae pretiositatis feminarum excitavit.
此外,通过那些背叛了材料本身的堕落天使引入了技艺,精细的加工与稀有性结合,激起了昂贵,并由此激发了女人占有昂贵之物的欲望。
Quod si iidem angeli qui et materias eiusmodi et inlecebras detexerunt, auri dico et lapidum inlustrium, et operas eorum tradiderunt, et iam ipsum calliblepharum vellerumque tincturas inter cetera docuerunt, damnati a deo sunt, ut Enoch refert, quomodo placebimus deo, gaudentes rebus illorum qui iram et animadversionem dei propterea provocaverunt? Nunc ut ista prospexerit deus, deus permiserit, nullam de conchylio vestem Esaias increpet, nullum botronatum retundat, nullas lunulas reprobet, tamen non ut gentiles, ita nos quoque nobis adolemur, institutorem solummodo deum existimantes, non etiam despectorem institutorum suorum.
如果正是这些天使揭示了此类材料和诱惑——我指的是黄金和闪耀的宝石——并传授了它们的加工,且已经在其他事物中教授了画眼影和羊毛染色,他们被神所定罪,正如《以诺书》所载,那么,我们若因那些为此招致神怒与惩罚之人的东西而欢喜,又怎能取悦神呢? 现在,即便神预见了这些,即便神允许了这些,即便以赛亚没有指责任何紫色贝类染色的衣服,没有砸碎任何葡萄串状的饰物,没有排斥任何新月形饰物,但我们绝不能像异教徒那样为自己装饰,仅仅把神视为创设者,而不把祂同时视为对其创设物的鄙视者。
Quanto enim utilius et cautius egerimus, si praesumamus omnia quidem a deo provisa tunc et in saeculo posita, uti nunc essent in quibus disciplina servorum eius probaretur, ut per licentiam utendi continentiae experimenta procederent? Nonne sapientes patresfamiliae de industria quaedam servis suis offerunt atque permittunt, ut experiantur, an et qualiter permissis utantur, si probe, si moderate? Quanto autem laudabilior qui abstinuerit in totum, qui timuerit etiam indulgentiam domini? Sic igitur et apostolus, Omnia, inquit, licent, sed non omnia expediunt.
因为如果我们设定,一切确实都是神在当时预备并置于世界中的,以便现在成为测试祂仆人口碑的工具,从而通过使用的自由来进行节制的考验,那么我们将行动得多么有益且谨慎? 明智的家主难道不是故意向仆人们提供并允许某些事物,以便体验他们是否以及如何使用所允许之物,是否正直、是否节制吗? 然而,那完全克制、甚至畏惧主人的宽容之人,是多么更值得称赞啊! 因此,使徒也这样说:“凡事都可行,但不都有益处。
Quanto facilius inlicita timebit qui licita verebitur?
Quae autem vobis causae extructius prodeundi, cum remotae sitis ab his quae talium indigent.
”那对可行之事心存敬畏的人,岂不更容易对不可行之行心存畏惧吗? 既然你们已经远离了那些需要此类装扮的场所,那么你们又有什么理由要更加精心装扮地出行呢?
Nam nec templa circumitis, nec spectacula postulatis, nec festos dies gentium nostis.
因为你们既不环游异教神殿,也不要求观看演出,更不知道异教徒的节日。
Propter istos enim conventus et multum videre ac videri omnes pompae in publicum proferuntur, aut ut luxuria negotietur aut gloria insolescat.
因为正是为了这些集会、以及许多的看与被看,所有的虚华才被展示在公共场合,要么是为了放荡做交易,要么是为了虚荣而变得骄横。
Vobis autem nulla procedendi causa non tetrica.
但对你们而言,没有一个出行的原因不是严肃的。
Aut inbecillus aliqui ex fratribus visitatur, aut sacrificium offertur, aut dei sermo administratur.
要么是看望兄弟中某位患病的人,要么是献上祭物,要么是宣讲神的话语。
Quidvis horum gravitatis et sanctitatis negotium est, cui opus non sit habitu extraordinario, et composito et soluto.
这些中的任何一个都是庄重和神圣的事务,根本不需要异乎寻常、既精心雕琢又流于散漫的装束。