Humanitext Reader

特土良 · 论妇女的服饰 §2#3

批判染发与假发等头部虚饰及过度修饰

第 6 段,共 8 段 · 拉丁语

内容简介

作者批判了用番红花染发和佩戴复杂假发等头部虚饰,认为这些做法违背了神的诫命和复活之日的纯洁。同时他也反对男性对类似美容行为的执着,并督促人们摒弃身体和衣物上的过度装饰,以保持严谨的贞洁与庄重。

§2#3Video quasdam capillum croco vertere.
我看到有些妇女用番红花改变头发的颜色。
Pudet eas etiam nationis suae, quod non Germaniae atque Galliae sint procreatae, ita iam capillos transferunt.
她们甚至为自己的民族感到羞耻,因为她们没有出生在日耳曼和高卢,所以她们现在这样改变自己的头发。
Male ac pessime sibi auspicantur flammeo capite, et decorum putant quod inquinant.
她们用火红的头发为自己作出了极坏且最恶劣的预兆,并且把她们所玷污的东西视为美丽。
Atquin et detrimentum crinibus medicaminum vis inurit, et cerebro perniciem etiam cuiuslibet sinceri humoris assiduitas reservat, tum solis animando simul et siccando capillo exoptabilis ardor nocet.
然而实际上,化妆品的力量将损伤灼刻在头发上,而不断施加任何纯净的水分也会给大脑留下危害,此外,为了给头发注入活力并使其干燥,太阳那令人渴望的热度也会造成伤害。
Quis decor cum iniuria? quae cum inmunditiis pulchritudo? Crocum capiti suo mulier Christiana ingeret ut in aram? Quodcunque enim immundo spiritui excremari solet, id nisi probis et necessariis et salutaribus usibus adhibetur, ad quod dei creatura prospecta est, sacrificium videri potest.
伴随着伤害的装饰有什么美可言? 伴随着不洁的美丽又是什么? 基督徒妇女要把番红花堆在自己的头上,就像堆在祭坛上一样吗? 因为凡是习惯于向污灵烧尽的东西,除非用于正直、必要且有益的用途(这正是神的创造物所预先设想的用途),否则就可以被视为祭物。
Sed enim deus ait, Quis vestrum potest capillum album atrum facere, aut album ex atro? Itaque revincunt dominum.
但其实神说:“你们中谁能把白发变黑,或者让黑发变白呢? ”于是,她们反驳了主。
Ecce, inquiunt, pro albo vel atro flavum facimus, gratia faciliorem.
她们说:“看啊,我们把头发染成黄色来代替白色或黑色,这更易于增添魅力。
Quamvis et atrum ex albo conantur, quas paeniteat ad senectam usque vixisse.
”尽管那些后悔活到老年的人,也企图把白发变黑。
Pro temeritas! Erubescit aetas exoptata votis, furtum conficitur, adulescentia, in qua deliquimus, suspiratur, occasio gravitatis interpolatur.
何等鲁莽! 因祈愿而令人渴望的年龄反倒令人羞耻,偷窃被完成,我们曾犯下罪错的青年时代反被叹息渴求,庄重威严的契机被篡改。
Absit a sapientiae filiabus stultitia tanta.
愿如此愚蠢远离智慧的女儿们。
Senectus cum plus occultari studuerit, plus detegetur.
老年越是努力掩盖,就越会被暴露。
Haec est aeternitas vera de capilli iuventute.
这才是关于头发青春的真正永恒。
Hanc incorruptibilitatem habemus superinduere ad novam domum domini, quam monarchia pollicetur.
我们必须为了主的独一主权所许诺的新家而穿上这不朽坏。
Bene properatis ad dominum, bene festinatis excedere de isto iniquissimo saeculo, quibus ad finem propinquare deforme est.
既然对你们来说接近终点是丑陋的,那么你们急着去主那里、急着离开这个极不义的世代,真是好极了。
Quid item tanta ordinandi crinis operositas ad salutem subministrat? Quid crinibus vestris quiescere non licet, modo substrictis, modo relaxatis, modo suscitatis, modo elisis? Aliae gestiunt in cincinnos coercere, aliae ut vagi et volucres elabantur, non bona simplicitate.
同样,整理头发的如此大费周章对救赎有什么帮助? 为什么你们的头发不被允许安息,时而扎起,时而披散,时而高耸,时而压平? 一些人热衷于把头发束成卷发,另一些人则让它们像游荡和飞翔之物一样滑落,这并非出于善良的朴素。
Affigitis praeterea nescio quas enormitates subtilium atque textilium capillamentorum, nunc in galeri modum quasi vaginam capitis et operculum verticis, nunc in cervicem retro suggestum.
此外,你们还附加上不知什么巨大细密的编织假发,时而像帽子一样作为头部的鞘套和头顶 of 盖子,时而作为颈后隆起的托台。
Mirum, quod non contra dominica praescripta contenditur.
令人惊讶的是,这竟然没有违背主的命令。
Ad mensuram neminem sibi adicere posse pronumtiatum est.
主曾宣告说,没有人能为自己的身量增加一点。
Vos vero adicitis ad pondus colluras quasdam vel scuti umbilicos cervicibus adstruendos.
然而,你们却把某种面圈或盾牌的凸起部分作为重量加在脖子上。
Si non pudet enormitatis, pudeat inquinamenti, ne exuvias alieni capitis forsan immundi, forsan nocentis et gehennae destinati, sancto et Christiano capiti supparetis.
如果你们不为这种怪异感到羞耻,至少也该为这种玷污感到羞耻,免得你们把别人的头皮遗物——那人也许是不洁的,也许是有罪并注定要下地狱的——戴在神圣和基督徒的头上。
Immo omnem hanc ornatus servitutem a libero capite depellite.
相反,应当从自由的头上驱逐这一切装扮的奴役。
Frustra laboratis ornatae videri, frustra peritissimos quosque structores capillaturae adhibetis.
你们徒然劳碌为了显得华丽,徒然雇佣那些最熟练的理发师。
Deus vos velari iubet.
神命令你们蒙头。
Credo, ne quarundam capita videantur.
我相信,这是为了不让某些妇女的头被看见。
Atque utinam miserrimus ego in illa die Christianae exultationis vel infra calcanea vestra caput elevem! videbo, an cum cerussa et purpurisso et croco et in ille ambitu capitis resurgatis; an taliter expictas angeli in nubila sublevent obviam Christo in aere.
哪怕是在那基督徒狂喜的日子里,最可怜的我能把头抬到你们的脚跟之下也好啊! 我倒要看看,你们复活时是否还带着铅白、胭脂、番红花以及头上的那一圈装饰;天使们是否会将如此描画的妇女提升到云彩中,在空中与基督相遇。
Si nunc bona et dei sunt, tunc quoque occurrent resurgentibus corporibus et sua loca agnoscent.
如果这些东西现在是好的且属于神的,那么届时它们也会伴随复活的身体出现,并找到自己的位置。
Sed non potest resurgere, nisi caro et spiritus solus ac purus.
但除了纯净且单一的肉体和灵魂之外,没有什么能复活。
Damnatum est igitur quod in spiritu et carne non resurgit, quia dei non est.
因此,凡在灵魂和肉体中不复活的,都已被定罪,因为那不属于神。
Damnatis hodie abstinete.
今天就远避那些被定罪之物吧。
Hodie vos tales deus videat, quales tunc videbit.
今天让神看见你们的样子,就像祂届时将看见的那样。
Videlicet nunc vir ut sexu aemulus feminas a suis depello.
显然,我现在作为一个男人,仿佛在性别上竞争一样,正在把妇女们从她们的装扮中拉开。
An et nobis quaedam respectu obeundae gravitatis propter metum debitum deo detrahuntur? Siquidem et viris propter feminas, ut feminis propter viros, vitio naturae ingenita est placendi voluntas, propriasque praestigias formae et hic sexus sibi agnoscit, barbam acrius caedere, intervellere, circumradere, capillum disponere, et decolorare canitiem, primam quamque subducere totius corporis lanuginem, pigmento quoque muliebri distringere, cetera pulveris cuiusdam aspritudine laevigare, tum speculum omni occasione consulere, anxie inspicere, cum tamen cognito deo adempta placendi voluntate per luxuriae occasionem omnia illa ut otiosa, ut hostilia pudicitiae recusantur.
莫非为了因敬畏神而保持庄重,有些东西也从我们男人身上被剥夺了? 因为由于本性的缺陷,男人因女人、正如女人因男人一样,天生就植根了取悦他人的意愿,而我们这个性别也承认其特有的美貌诡计:过度修剪胡须、拔除胡须、剃净周边、整理发型、漂白白发、拔除全身所有的初生汗毛、甚至用女性的化妆品涂抹、用某种粉末的摩擦来使其他部位光滑,接着一有机会就照镜子,焦急地端详;然而,一旦认识了神,因放荡而生的取悦意愿被夺走后,所有这些都被拒绝,被视为虚无和贞洁的仇敌。
Nam ubi deus, ibi pudicitia, ibi gravitas adiutrix et socia eius.
因为神在哪里,贞洁就在哪里,那里也有庄重——它的助手和伴侣。
Quo ergo pacto pudicitiam sine instrumento suo, id est sine gravitate tractabimus? Quomodo autem gravitatem administrandae pudicitiae adhibebimus, nisi et in facie et in cultu et in totius hominis contemplatione severitas circumferatur? Quamobrem erga vestitum quoque et reliqua compositionis vestrae impedimenta perinde vobis curanda est amputatio et decussio redundantioris nitoris.
因此,没有了它的工具——也就是庄重,我们又怎能践行贞洁呢? 如果不在面容、装扮以及对整个人的审视中展现出严厉,我们又如何能将庄重应用于贞洁的管理呢? 因此,对于衣服以及你们装扮的其他累赘,你们同样必须注意剪除和抖落过剩的光泽。
Nam quid prodest faciem quidem frugi et expeditam et simplicitatem condignam divinae disciplinae exhibere, cetera vero corporis laciniosis pomparum et delitiarum ineptiis occupare? Hae pompae quam de proximo curent luxuriae negotium et obstrepant pudicitiae disciplinis dinoscere in facile est, quod gratiam decoris cultus societate prostituant: adeo, si desinant, inritam et ingratam reddunt, velut exarmatam et naufragam.
因为,如果面容显得朴素、且展现出配得上神圣戒律的单纯,却用繁复虚华的排场和奢侈的愚蠢来占据身体的其他部分,这有什么益处呢? 这些虚华在多大程度上直接服务于放荡、并妨碍贞洁的戒律,这是很容易看清的,因为它们通过装扮的结合玷污了美貌的魅力:以至于如果这些装扮停止了,美貌就会变得形同虚设、毫无吸引力,仿佛被解除了武装、遭遇了海难一般。
Contra si forma deficit, adminiculum nitoris quasi de suo gratiam supplet.
相反,如果缺少美貌,光泽的辅助就会像从自身中提供魅力一样来加以弥补。

词汇与语法注释

  1. §2#3croco — 手段或材料夺格,表示妇女们用来使头发变黄的媒介是番红花。
  2. §2#3Male ac pessime sibi auspicantur flammeo capite — 异态动词“auspicor”(预兆)带与格“sibi”(为自己)。手段夺格“flammeo capite”(以火红的头)指用番红花染成红黄色的头发,同时双重暗指新娘的面纱(flammeum)和不祥的地狱之火。
  3. §2#3quibus ad finem propinquare deforme est — 关系代名词“quibus”是与格,指代前句“properatis... festinatis”的主语(即对话的妇女们)。在关系从句中,“ad finem propinquare”(接近终点,即“deforme est”的主语)对她们(quibus)而言是“丑陋的”,构成了讽刺她们一方面害怕衰老一方面又急于末日的语境。
  4. §2#3ne... supparetis — 动词“suppareo”(此处意为“使服侍、提供、戴在……之下”)带宾格“exuvias”(剥取物、遗物)和与格“capiti”(头部)。“ne”从句表示否定的目的或劝诫(“免得你们把……戴在……”)。
  5. §2#3Siquidem et viris... recusantur — 这是一个非常长的句子,但其句法骨架为“Siquidem et viris... placendi voluntas... ingenita est... cum tamen cognito deo... omnia illa... recusantur”。主句的动词是最后的“recusantur”(被拒绝),其主语是“omnia illa”(所有这些事物)。中间列出的一系列不定式(caedere, intervellere等)作为同位语,具体解释了“proprias praestigias formae”(美貌的诡计)。

引用这一段

特土良, 论妇女的服饰 §2#3. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa014.humanitext-lat1:2%233

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。