Humanitext Reader

特土良 · 论妇女的服饰 §2#5

面对外邦人的端庄装束与属灵预备

第 8 段,共 8 段 · 拉丁语

内容简介

作者劝诫基督徒女性抛弃世俗的虚华与妆容,选择符合信仰的端庄装束,并阐述这如何帮助她们在属灵上为殉道做好准备并顺从上帝。

§2#5Ac si necessitas amicitiarum officiorumque gentilium vos vocat, cur non vestris armis indutae procedatis, tanto magis, quanto ad extraneas fidei? ut sit inter dei ancillas et diaboli discrimen, ut exemplo sitis illis, ut aedificentur in vobis, ut, quomodo ait apostolus, magnificetur deus in corpore vestro.
此外,如果与异教徒的友谊和义务的需要召集你们,你们为什么不穿戴着自己的武具出行呢? 尤其是当面对那些信仰之外的人时,更是如此。 这样在上帝的婢女与魔鬼的婢女之间就会有所区别,使你们成为她们的榜样,使她们在你们身上得到建树,并如使徒所说,使上帝在你们的身体上显为大。
Magnificatur autem in corpore per pudicitiam, utique et per habitum pudicitiae competentem.
然而,在身体上显为大是通过贞洁,当然也是通过符合贞洁的装扮。
Sed enim a quibusdam dicitur, ne blasphemetur nomen in nobis, si quid de pristino habitu et cultu detrahamus.
但确实有人说:“免得[上帝的]名在我们之中因我们减损了先前的身段和装扮而受亵渎。
Non auferamus ergo vitia pristina: simus et moribus iisdem, si et superficie eadem, et tunc vere non blasphemabunt nationes.
”那么,就让我们不要除去先前的恶习吧:如果外表相同,那就让我们的行为也相同,这样异教徒就确实不会亵渎了。
Grandis blasphemia est ex qua dicatur: Ex quo facta est Christiana, pauperius incedit.
然而,那引发人们说“自从她成了基督徒,她出行就显得更贫寒了”的亵渎,才是巨大的亵渎。
Timebis pauperior videri, ex quo locupletior facta es, et sordidior, ex quo mundior? Secundum gentilium, an secundum dei placitum incedere Christianos oportet? Optemus tantummodo ne iustae blasphemationis causa simus.
难道你害怕自己因为变得更富足而显得更贫穷,因为变得更洁净而显得更肮脏吗? 基督徒出行应当顺从异教徒的喜好,还是应当顺从上帝的旨意? 我们只求自己不要成为正当亵渎的原因。
Quanto autem magis blasphemabile est, si, quae sacerdotes pudicitiae dicimini, impudicarum ritu procedatis cultae et expictae? Aut quid minus habeant infelicissimae illae publicarum libidinum victimae? quas etsi quae leges a maritalibus et matronalibus decoramentis coercebant, iam certe saeculi improbitas quotidie insurgens honestissimis quibusque feminis usque ad errorem dinoscendi coaequavit.
但是,你们既然被称为贞洁的祭司,却若按照不贞女子的样式装扮涂抹出行,这岂不是更该受亵渎吗? 或者,那些最不幸的公共欲望的牺牲品,比你们又少些什么呢? 即使曾有某些法律限制她们使用为人妻和为人母的装饰,现在尘世的邪恶每天都在抬头,确实已经使她们与所有最尊贵的妇女等同,以至于到了无法辨认的误境。
Quamquam lenocinia formae nunquam non prostituto corpori coniuncta et debita etiam scripturae suggerunt.
尽管圣书也暗示,容貌的引诱总是与卖淫的肉体相结合并相配的。
Illa civitas valida, quae super montes septem et plurimas aquas praesidet, prostitutae appellationem a domino meruit.
那座统治着七座山和众水之上的强大城市,从主那里得到了娼妓的称呼。
Sed quali habitu appellationi suae comparata est? Sedet certe in purpura et coccino et auro et lapide pretioso.
但她是以怎样的装束来配得上她的称呼的呢? 她确实坐在紫色、朱红色、黄金和珍贵宝石之中。
Quam maledicta sunt sine quibus non potuit maledicta et prostituta describi! Thamar illa, quia se expinxerat et ornaverat, idcirco Iudae suspicione visa est sedere, adeoque sub velamento latebat, habitus qualitate quaestuariam mentiente, ut quaestuariam et voluerit et compellarit et pactus sit.
那些如果没有它们就无法描绘被诅咒者和娼妓的事物,是多么该受诅咒啊! 那个他玛,因为她涂抹并装饰了自己,所以在犹大怀疑的眼中显得像是坐在那里行淫,她如此深地隐藏在面纱之下,其装束的特质伪装成了风尘女子,以至于他既想要她,又呼唤她,并与她达成了交易。
Unde addiscimus adversus congressus et suspiciones impudicas providendum omni modo esse.
由此我们学到,必须想尽办法防范不贞的接触和怀疑。
Quid enim castae mentis integritas alterius suspicione maculatur? quid speratur in me quod aversor? quid non meos mores habitus praenuntiat, ne spiritus per aures ab impudentia vulneretur? Liceat videri pudicam, certe impudicam non licet.
因为为什么贞洁心灵的纯洁要被他人的怀疑所玷污呢? 为什么在我身上要被指望我所厌恶的事呢? 为什么装扮不预先宣告我的品行,免得灵魂通过耳朵被无耻所伤害? 允许显得贞洁,但绝不允许显得不贞。
Aliqua fors dicet, Non est mihi necessarium hominibus probari: nec enim testimonium hominum requiro; deus conspector est cordis.
或许有人会说:“我不需要向人证明自己,因为我也不需要人的见证;上帝是看透人心的。
Scimus omnes, dum tamen quid idem per apostolum dixerit recordemur: Probum vestrum coram hominibus appareat.
”我们都知道这一点,只要我们记住同一位上帝通过使徒所说的话:“让你们的正直显在人前。
Ad quid, nisi ut malitia accessum ad vos omnino non habeat, vel ut malis exemplo et testimonio sitis? Aut quid est, Luceant operae vestrae? Quid autem nos dominus lucem mundi vocat? quid civitati super montem constitutae comparavit, si non relucemus in tenebris et extamus inter demersos? Si lucernam tuam sub modio abstruseris, in tenebris derelicta a multis incurseris necesse est.
”如果不是为了让恶意完全无法接近你们,或者是为了让你们成为恶人的榜样和见证,那又是为了什么呢? 或者,“让你们的光照在人前”是什么意思? 如果我们在黑暗中不发光,在沉沦者中不挺立,主又为什么称我们为世上的光,为什么将我们比作建造在山上的城呢? 如果你把灯放在斗底下,你必然会被留在黑暗中而被许多人碰撞。
Haec sunt quae nos luminaria mundi faciunt, bona scilicet nostra.
这些使我们成为世界之光的东西,正是我们的善行。
Bonum autem, dumtaxat verum et plenum, non amat tenebras; gaudet videri et in ipsas denotationes exultat.
然而,善,至少是真实和完全的善,不喜欢黑暗;它乐于被看见,并在其自身的表彰中欢欣鼓舞。
Pudicitiae Christianae satis non est esse, verum et videri.
对于基督徒的贞洁来说,仅仅存在是不够的,还必须显现出来。
Tanta enim debet esse plenitudo eius, ut emanet ab animo ad habitum et eructet a conscientia in superficiem, ut et a foris inspiciat quasi supellectilem suam, quae conveniat fidei continendae in perpetuum.
因为它的丰盛应当如此之大,以至于从心灵溢出到装扮,从良知迸发到外表,使人从外面看去就像是它自己的陈设,适合于永远保持信仰。
Discutiendae sunt enim deliciae quarum mollitia et fluxu fidei virtus effeminari potest.
因为奢华必须被抛弃,其柔弱和流动会使信仰的德行变得软弱。
Ceterum nescio an manus spatalio circumdari solita in duritiam catenae stupescere sustineat.
我不知道一只习惯于被手镯环绕的手,能否忍受在锁链的坚硬中变得麻木。
Nescio an crus periscelio laetatum in nervum se patiatur artari.
我不知道一只曾因脚镯而欢欣的脚,能否容忍自己被紧锁在脚镣之中。
Timeo cervicem, ne margaritarum et smaragdorum laqueis occupata locum spathae non det.
我为颈项感到担忧,害怕它被珍珠和祖母绿的罗网所占据,无法为刑剑让出地方。
Quare, benedictae, meditemur duriora, et non sentiemus: relinquamus laetiora, et non desiderabimus.
因此,受祝福的姊妹们,让我们默想更艰难的事,我们便不会感到痛苦;让我们放弃更快乐的事,我们便不会渴望它们。
Stemus expeditae ad omnem vim, nihil habentes quod relinquere timeamus.
让我们随时准备应对一切暴力,没有任何因害怕而不敢放弃的东西。
Retinacula ista sunt spei nostrae.
这些是我们希望的羁绊。
Proiciamus ornamenta terrena, si caelestia optamus.
如果我们渴望天上的装饰,就抛弃地上的装饰吧。
Ne dilexeritis aurum, in quo omnia delicta populi Israel denotantur.
不要喜爱黄金,在黄金中以色列子民的所有罪恶都被标示了出来。
Odisse debetis quod patres perdidit, quod a relinquentibus deum adoratum est.
你们应当憎恨那毁灭了父辈、被背叛上帝之人所崇拜的东西。
Etiam tunc aurum ignis est esca.
即使在当时,黄金也是火的燃料。
Ceterum tempora Christianis semper, et nunc vel maxime, non auro, sed ferro transiguntur: stolae martyriorum praeparantur, angeli baiuli sustinentur.
何况基督徒的时间总是,尤其是现在,不是在黄金中度过,而是在铁器中度过:殉道的礼服已经准备好,引路的众天使正等待着。
Prodite vos iam medicamentis et ornamentis exstructae prophetarum et apostolorum, sumentes de simplicitate candorem, de pudicitia ruborem, depictae oculos verecundia et os taciturnitate, inserentes in aures sermones dei, adnectentes cervicibus iugum Christi.
现在,请穿戴着先知和使徒的妆容和饰物出行吧,从纯朴中取得白皙,从贞洁中取得红晕,用羞涩描绘双眼,用沉默装饰双唇,在耳中倾听上帝的话语,在颈项上系上基督的轭。
Caput maritis subicite, et satis ornatae eritis.
将头顺从于你们的丈夫,你们就足够华美了。
Manus lanis occupate, pedes domi figite, et plus quam in auro placebitis.
让双手忙于羊毛,将双脚固定在家里,你们将比在黄金中更讨人喜欢。
Vestite vos serico probitatis, byssino sanctitatis, purpura pudicitiae.
穿上正直的丝绸,圣洁的细麻,贞洁的紫衣。
Taliter pigmentatae deum habebitis amatorem.
如此涂抹,你们将以上帝为你们的爱人。

词汇与语法注释

  1. §2#5ne blasphemetur nomen in nobis — 在 `dicitur` 之后引导名词性从句的 `ne` 从句,以虚拟语气表示某种担忧或劝阻的内容(“免得……”)。作者在讽刺的语境中逆向利用了这一担忧。
  2. §2#5sacerdotes pudicitiae dicimini — 由关系代名词 `quae` 引导的从句内部结构,其中 `sacerdotes` 作补语。这一比喻性称呼(“贞洁的祭司”)旨在与异教娼妓的装饰形成鲜明对比。
  3. §2#5Thamar illa — 引用了《创世记》第38章中他玛的典故。指出她因遮面和装饰而被误认为风尘女子(`quaestuaria`),以此作为外表可能错误传达内心品行的论据。
  4. §2#5duritiam catenae stupescere sustineat — 采用对比结构(奢华的手镯对立于殉道的锁链)的修辞性疑问。虚拟语气 `sustineat` 由 `nescio an`(“我不知道是否……”,暗示否定)引导,用以暗示骄奢的习惯会削弱肉体与精神的坚韧度。

引用这一段

特土良, 论妇女的服饰 §2#5. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa014.humanitext-lat1:2%235

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。