§2#2Nunc non sit timenda dignitas formae, ut nec possidentibus gravis, nec appetentibus exitiosa, nec coniunctis periculosa, non exposita temptationibus, non circumdata scandalis existimetur: sufficit, quod angelis dei non est necessaria.
即便现在美貌的尊严无需令人畏惧,以至于它被认为既不给拥有者带来负担,不给追求者带来毁灭,不给结合者带来危险,不暴露于诱惑之中,不被绊脚石所包围:只要知道它对神的天使来说是不必要的,这就足够了。
Nam ubi pudicitia, ibi vacua pulchritudo, quia proprie usus et fructus pulchritudinis luxuria, nisi si quis aliam messem decori corporis arbitratur.
因为在有贞洁的地方,美貌是虚空的,因为美貌特有的效用和果实本是淫荡,除非有人认为身体的美丽还有其他的收成。
Illae sibi formositatem et datam extendant et non datam requirant, quae quod ab illa flagitatur sibi quoque praestare se putant, cum alteri praestant? Dicet aliquis, Quid ergo non et exclusa luxuria et admissa castitate laude formae sola frui et de bono corporis gloriari licet? Viderit, quem iuvat de carne gloriari.
那些在向他人展示美貌时,认为自己也在向自己提供美貌所要求之物的人,就让她们去夸耀赐予她们的美丽、并去追求未曾赐予的美丽吧。 有人会说:“那么,在排除了淫荡并接纳了纯洁之后,难道就不允许仅仅享受美貌的名誉,并为身体的美好而自豪吗? ”让那乐于为肉体自豪的人自己去看着办吧。
Nobis autem primo quidem nullum gloriae studium est, quia gloria exaltationis ingenium est.
但对我们而言,首先根本没有对荣耀的追求,因为荣耀是傲慢的天性。
Porro exaltatio non congruit professoribus humilitatis ex praescriptis dei.
此外,傲慢与那些根据神的诫命宣告谦卑的人是不相称的。
Dehinc si omnis gloria vana et stuporata, quanto magis quae in carne, nobis duntaxat? Nam etsi gloriandum est, in spiritus bonis, non in carne placere velle debemus, quia spiritalium sectatores sumus.
其次,如果一切荣耀都是虚妄和愚蠢的,那么至少对我们而言,肉体中的荣耀岂不更是如此? 因为即使必须要自豪,我们也应当希望在灵魂的善美中取悦,而不是在肉体中,因为我们是属灵之物的追随者。
Quibus operamur, illis gaudeamus.
让我们因我们所致力的事物而喜乐。
De his gloriam carpamus, de quibus salutem speramus.
让我们从那些我们渴望得救的事物中收获荣耀。
Plane gloriabitur Christianus etiam in carne, sed cum propter Christum lacerata duraverit, ut spiritus in ea coronetur, non ut oculos et suspiria adulescentium post se trahat.
显然,基督徒也会在肉体中自豪,但那是在为了基督而身受摧残却仍坚忍之时,好让灵魂在其中获得冠冕,而不是为了在身后吸引年轻人的目光和叹息。
Ita quod ex omni parte in vobis vacat, merito et non habentes fastidiatis et habentes neglegatis.
因此,那在你们身上百无一用的东西,没有的人理当厌恶它,拥有的人理当忽视它。
Sanctae feminae, si naturaliter speciosae, non adeo sit occasio.
圣洁的妇女们,即使天生丽质,也不应使其成为这样的契机。
Certe si et fuerit, non adiuvare, sed etiam impedire debet.
当然,即便确实成了契机,也不应当助长,反而应当阻碍。
Quasi gentilibus dicam, gentili et communi omnium praecepto alloquens vos, solis maritis vestris placere debetis.
正如我对异教徒说话一样,用一个世俗且众人通用的诫命对你们说,你们应当只取悦你们自己的丈夫。
In tantum autem placebitis eis, in quantum aliis placere non curaveritis.
而你们在多大程度上不去在乎取悦他人,就会在多大程度上取悦他们。
Securae estote, benedictae: uxor nulla deformis est marito suo.
安息吧,蒙福的人:对她的丈夫来说,没有哪个妻子是丑陋的。
Satis placuit, cum electa est, seu forma, seu moribus commendata.
当她被选中时,无论是因美貌还是因品德受人赞赏,她就已经足够令人满意了。
Ne qua vestrum putet, si temperaverit a compositione sui, odium et aversionem maritorum prosecuturam.
你们中任何人都不要以为,如果她节制自己的装扮,就会招致丈夫的憎恨和厌恶。
Omnis maritus castitatis exactor est, formam vero fidelis quidem non expostulat, quia non isdem bonis quae gentiles bona putant capimur: infidelis contra etiam suspectam habet, vel ex illa scelerata in nos opinione gentilium.
每一个丈夫都是贞洁的索求者,而信主的丈夫确实不苛求美貌,因为我们不被异教徒所认为的那些美好事物所俘获;相反,不信主的丈夫甚至会对美貌起疑,哪怕只是因为异教徒对我们的那种恶毒舆论。
Cui ergo pulchritudinem tuam nutris? Si fideli, non exigit, si infideli, nisi simplicem non credit.
那么你为谁展现你的美丽呢? 如果是为了信主的丈夫,他不求此物;如果是为了不信的丈夫,除非是朴素的,否则他不会相信。
Quid gestis aut suspecto aut non desideranti placere?
Haec utique non in crudam in totum et ferinam habitudinem insinuanda vobis suggeruntur nec de bono squaloris et paedoris suademus, sed de modo et cardine et iustitia corporis excolendi.
为什么你渴望取悦一个起疑的人,或者一个不希罕它的人呢? 这些建议绝不是要引导你们走向一种完全粗野和野兽般的状态,我们也不是在向你们宣扬肮脏和污秽的好处,而是关于修饰身体的分寸、关键和正当。
Non supergrediendum ultra quam simplices et sufficientes munditiae concupiscunt, ultra quam deo placet.
不应当超越朴素且充足的清洁所渴求的分寸,不应当超越取悦神的分寸。
In illum enim delinquunt quae cutem medicaminibus urgent, genas rubore maculant, oculos fuligine porrigunt.
因为那些用化妆品折腾皮肤、用红妆玷污双颊、用烟黑拉长眼线的人,是在得罪祂。
Displicet nimirum illis plastica dei, in ipsis se nimirum arguunt, reprehendunt artificem omnium.
无疑,神的塑造令她们不满;她们无疑在自身中指责自己,指责万物的创造者。
Reprehendunt enim, cum emendant, cum adiciunt, utique ab adversario artifice sumentes additamenta ista.
因为当她们修改、增添时,她们就是在指责,而这些增添物确实是从那敌对的创造者那里拿来的。
Is est diabolus.
那就是魔鬼。
Nam quis corpus mutare monstraret, nisi qui et spiritum hominis malitia transfiguravit? Ille indubitate eiusmodi ingenia concinnavit, ut in vobis pareat manus vos quodammodo deo afferre.
因为,若不是那个用恶意改变了人的灵魂的人,谁会传授如何改变身体呢? 毫无疑问,他设计了这样的巧计,以至于在你们身上,显出你们仿佛是在对神动手脚。
Quod nascitur, opus dei est.
天生的,是神的作品。
Ergo quod infingitur, diaboli negotium est.
因此,伪饰出来的,是魔鬼的行径。
Divino operi satanae ingenia superducere quam scelestum est! Servi nostri ab inimicis nostris nihil mutuantur, milites ab hostibus imperatoris sui nihil concupiscunt.
在神圣的作品上叠加撒旦的诡计,这是何等罪恶! 我们的仆人不向我们的敌人借任何东西,士兵也不渴望得到他们皇帝敌人的任何东西。
De adversario enim eius in cuius manu sis aliquid usui postulare transgressio est.
因为,向你置身于其手中的那位的敌手索求任何可用的东西,都是一种背叛。
Christianus a malo illo adiuvabitur in aliquo? Nescio an hoc nomen ei perseveret.
基督徒会在什么事情上得到那恶者的帮助吗? 我不知道这个名字是否还能留存给这样的人。
Erit enim eius de cuius doctrinis instrui concupiscit.
因为他将属于那个他渴望接受其教导的人。
Quam autem a vestris disciplinis et professionibus aliena sunt, quam indigna nomini Christiano faciem fictam gestare, quibus simplicitas omnis indicitur? effigie mentiri, quibus in lingua non licet? appetere quod tuum non sit, quibus alieni abstinentia traditur? adulterium in specie exercere, quibus studium pudicitiae sit! Credite, benedictae, quomodo praecepta dei custodietis, lineamenta eius in vobis non custodientes?
然而,对于被课以绝对纯朴的你们来说,带着一副虚假的容貌,这与你们的戒律和宣示是何等背道而驰,与基督徒的名字又是何等不相称? 对于在言语上不被允许撒谎的你们,竟然在外貌上作假? 对于被传授了戒绝他人之物的你们,竟然去追求不属于你的东西? 对于致力于贞洁的你们,竟然在外表上行淫! 蒙福的人哪,相信吧:如果不保留祂在你们身上所留下的轮廓,你们又怎能遵守神的诫命呢?