Humanitext Reader

特土良 · 论妇女的服饰 §2#1

真正的贞洁与对修饰美貌的克制

第 4 段,共 8 段 · 拉丁语

内容简介

作者劝诫基督徒女性,真正的贞洁不仅应体现在肉体上,也应体现在衣着和举止上,呼吁她们克制人工修饰和自然美貌,免得诱惑旁人。

§2#1## LIBER SECVNDVS. Ancillae dei vivi, conservae et sorores meae, quo iure deputor vobiscum, postremissimus equidem eo iure conservitii et fraternitatis, audeo ad vos facere sermonem, non utique affectionis, sed affectioni procurans in causa vestrae salutis.
永生神的婢女,我的同道仆人和姐妹们,凭借我与你们同列的权利——确实是因那共同奉仕和兄弟关系的权利而成为最末微的人——我敢于对你们讲话,这绝非仅出于情感,而是在你们得救的事业中为情感而筹谋。
Ea salus, nec feminarum modo, sed etiam virorum, in exhibitione praecipue pudicitiae est.
这一得救,不仅是对女性,也是对男性而言,尤其在于贞洁的展现。
Nam cum omnes templum dei simus, inlato in nos et consecrato spiritu sancto eius templi aeditua et antistita pudicitia est, quae nihil inmundum nec profanum inferri sinat, ne deus ille qui inhabitat inquinatam sedem offensus derelinquat.
因为既然我们众人都是神的殿,因着圣灵被引入我们之中并被祝圣,贞洁便是那座殿的守门人和女祭司,它不允许任何不洁或不敬之物被带入,免得那居住在其中的神因受到冒犯而遗弃那被污秽的居所。
Sed modo nos non de pudicitia, cui indicendae et exigendae sufficiunt instantia ubique divina praecepta, verum de pertinentibus ad eam, id est qualiter vos incedere oporteat.
但现在我们不是在谈论贞洁本身(要宣示和要求贞洁,到处都有迫切的神圣诫命,这已足够),而是谈论与它相关的事物,也就是说,你们应当如何行事。
Pleraeque enim (quod ipsum mihi utique reprehendendo in omnibus reprehendere deus permittat) aut ignorantes simpliciter aut dissimulantes audaciter ita ingrediuntur, quasi pudicitia in sola carnis integritate et stupri aversatione consistat, nec quicquam et extrinsecus opus sit, de cultus dico et ornatus dispositione, studiis formae et nitoris, eandem superficiem incessu circumferentes quam feminae nationum, a quibus abest conscientia verae pudicitiae, quia nihil verum in his qui deum nesciunt praesidem et magistrum veritatis.
因为许多妇女(愿神允许我将这桩事本身作为在一切事中应当谴责的事来予以谴责)或因单纯的无知,或因大胆的佯装,在行事时竟好像贞洁仅仅在于肉体的完整和对通奸的厌恶,而外部不需要任何东西似的——我说的是关于衣着和装饰的整理,以及对美貌和光彩的追求——她们在举止中带着与外邦妇女相同的外表,而后者心中毫无真贞洁的意识,因为在那些不认识作为真理的主宰和导师之神的人中间,没有任何真实的东西。
Nam et si qua in gentilibus pudicitia credi potest, usque adeo imperfectam et inconditam constat, ut, licet in animo aliquatenus tenax sui agat, in habitus tamen licentias sese dissolvat, pro perversitate gentilium appetendo cuius rei devitat effectum.
因为即使异教徒中可以被认为存在某种贞洁,也已被确立为是如此不完美和无序,以至于尽管它在心灵中某种程度上坚守自身,却仍将自己消解于服饰的放荡之中,按照异教徒的颠倒,去追求其所回避其结果的那件事物。
Quota denique est quae ne placere quidem extraneis concupiscat? quae non vel idcirco se expingi curet, et neget appetitam? Quanquam et hoc gentili pudicitiae familiare sit, non delinquere, attamen velle, vel etiam nolle, attamen non denegare.
究竟有多少人竟然连取悦陌生人都不渴望? 又有谁不正是为了这个缘故而让自己涂脂抹粉,却又否认自己被追求? 虽然这对于异教徒的贞洁也是司空见惯的:不犯下罪行,却仍想犯;或者甚至不想犯,却仍不拒绝。
Quid mirum? perversa sunt omnia quae dei non sunt.
有什么好奇怪的? 凡不属于神的事物都是颠倒的。
Viderint igitur quae non totum bonum obtinendo facile et quod obtinent malo commiscent.
因此,让那些因未能获得全部善,而轻易将自己所获得的善也与恶相混淆的人自己去看着办吧。
Vos ab eis, ut in ceteris, incessu quoque divertere necessarium est, quoniam perfectae esse debetis, sicut pater vester qui est in caelis.
你们有必要在举止上,如同在其他事情上一样,与她们划清界限,因为你们应当是完美的,正像你们在天上的父是完美的一样。
Perfectae, id est Christianae pudicitiae, appetitionem sui non tantum non appetendam, sed etiam exsecrandam vobis sciatis.
你们应当知道,对于完美的、即基督徒的贞洁来说,使自己被追求的渴望,不仅不应当去追求,甚至应当被你们视为可憎。
Primo, quod non de integra conscientia venit studium placendi per decorem, quem naturaliter invitatorem libidinis scimus.
第一到,美貌引起人注意的热切并不源于纯洁的良知,而我们知道美貌在天性上就是情欲的勾引者。
Quid igitur excitas in te malum istud? quid invitas cuius te profiteris extraneam? Tum, quod temptationibus viam aperire non debemus, quae nonnunquam quod deus a suis abigat instando perficiunt, certe vel spiritum scandalo permovent.
那么,你为什么要在自己身上激起那邪恶呢? 你为什么要邀请那自称与之无涉的事物呢? 其次,因为我们不应当给诱惑开路,这些诱惑有时通过纠缠不休,促成了神从祂的子民身上驱逐的东西,或者至少以绊脚石扰乱了心灵。
Debemus quidem ita sancte et tota fidei substantia incedere, ut confisae et securae simus de conscientia nostra, optantes perseverare id in nobis, non tamen praesumentes.
我们确实应当如此神圣地、在信仰的全部实质中行事,以至于我们对自己的良知充满信心且感到安全,希望这在我们里面持之以恒,然而不可自满。
Nam qui praesumit, minus veretur, qui minus veretur, minus praecavet, qui minus praecavet, plus periclitatur.
因为自满的人畏惧较少;畏惧较少的人防范较少;防范较少的人危险更大。
Timor fundamentum salutis est, praesumptio impedimentum timoris.
敬畏是救恩的根基,自满是敬畏的绊脚石。
Utilius ergo, si speremus nos posse delinquere, quam si praesumamus non posse.
因此,若我们预料自己可能会犯下罪错,比我们自满地认为自己不可能犯错,要更为有益。
Sperando enim timebimus, timendo cavebimus, cavendo salvi erimus: contra si praesumamus, neque timendo neque praecavendo salvi erimus.
因为通过预料,我们将心生敬畏;通过敬畏,我们将加以防范;通过防范,我们将得安全。 相反,如果我们自满,我们将既不敬畏也不防范,因而不得安全。
Qui securus agit, non et sollicitus, non possidet tutam et firmam securitatem.
行事泰然处之而不兼具警醒的人,并未拥有安全且稳固的安全感。
At qui sollicitus est, is vere poterit esse securus.
但那警醒的人,他才真正能够安泰。
Et de suis quidem servis dominus misericordia sua curet, ut etiam praesumere illis de bono suo feliciter liceat.
愿主以祂的怜悯眷顾祂自己的仆人,好使他们得以幸福地对自己所持的善行抱持信心。
Quid autem alteri periculo sumus? quid alteri concupiscentiam importamus? quam si deus non ampliando legem facto stupri concupiscentiam non discernat in poena, nescio an impune habeat qui alicui causa fuerit perditionis.
然而,我们为什么成了别人的危险? 我们为什么要将情欲带给他人? 这情欲如果神在惩罚中不将其与通奸的行为区别对待,从而没有放宽法律,我不知道那成为他人毁灭原因的人,是否能免受惩罚。
Perit enim ille, simul in tuam formam concupierit, et admisit iam in animo quod concupivit, et facta es tu gladius illi, ut, etsi a culpa vaces, ab invidia non libereris.
因为他一旦对你的美貌动了情欲就灭亡了,并且已经在心里犯下了他所渴望的罪,而你成了他的剑,以至于即使你免于罪责,也无法摆脱非难。
Ut, cum in alicuius agro latrocinium gestum est, crimen quidem dominum non continget, dum rus tamen ignominia notatur, ipse quoque infamia aspergitur.
正如在某人的田地上发生抢劫时,犯罪虽然不会波及地主,但由于那片土地被印上不名誉的烙印,他自己也沾染了恶名。
Expingamus nos, ut alteri pereant? Ubi ergo est, Diliges proximum tuum sicuti te ipsum? Nolite vestra tantum curare, sed alterius? Nulla enuntiatio spiritus sancti ad praesentem tantum materiam, et non ad omnem utilitatis occasionem dirigi et suscipi debet.
难道我们化妆是为了让他人灭亡吗? 那么,“爱邻如己”和“不要单顾自己的事,也要顾别人的事”在哪里呢? 圣灵的任何宣示都不应仅针对当前的话题而发出并被接受,而应针对每一个有益的机会。
Cum igitur et nostra et aliorum causa versetur in studio periculosissimi decoris, iam non tantum confictae et elaboratae pulchritudinis suggestum recusandum a vobis sciatis, sed etiam naturalis speciositatis oblitterandum dissimulatione et incuria, ut perinde oculorum incursibus molestum.
因此,既然我们自己和旁人的命运都关乎于对最危险美貌的追求,你们应当知道,不仅必须拒绝虚饰和精心雕琢之美的装饰,还必须通过掩饰和疏于照料来消除自然的美貌,使其同样对眼球的侵袭感到棘手。
Nam etsi accusandus decor non est, ut felicitas corporis, ut divinae plasticae accessio, ut animae aliqua vestis bona, timendus est tamen vel propter iniuriam et violentiam sectatorum, quam etiam pater fidei Abraham in uxoris suae specie pertimuit, et Isaac sororem ementitus Rebeccam salutem contumelia redemit.
因为即使美貌不该受到谴责,它作为身体的福祉、神圣创造的增添物、灵魂的某种良衣,却仍因追求者的侵害和暴力而令人畏惧,这种危险甚至连信心之父亚伯拉罕也因其妻子的美貌而深感恐惧,以撒也将利百加假称为自己的妹妹,通过屈辱换取了安全。

词汇与语法注释

  1. §2#1quo iure... eo iure — quo 是修饰 iure 的关系形容词。eo iure 重复并强调了这一“权利/资格”,并通过属格 conservitii et fraternitatis(共同奉仕与兄弟关系)加以限定。postremissimus(最末微的)是修饰主句动词 audeo 的主语的同格形容词。
  2. §2#1cui indicendae et exigendae — 动形容词 indicendae 和 exigendae 在性、数、格上与与格关系代词 cui(指代 pudicitia)一致。该与格表示相对于动词 sufficiunt 的目的或适用性。
  3. §2#1non ampliando legem — 否定副词 non 修饰表示手段或方式的夺格动名词 (ampliando)。意为“通过不扩大律法”,指即便神在外在法律上没有明文扩大通奸的界限,也会在惩罚中将情欲视同罪行。
  4. §2#1salutem contumelia redemit — contumelia(屈辱、不名誉)是工具夺格。指《创世记》第26章中的典故,以撒通过假称妻子利百加为妹妹这一屈辱或不名誉的方式,换取了自身的安全。

引用这一段

特土良, 论妇女的服饰 §2#1. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa014.humanitext-lat1:2%231

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。