Humanitext Reader

特土良 · 论妇女的服饰 §1#3

宝石与珍珠的低贱本质及稀缺性错觉

第 3 段,共 8 段 · 拉丁语

内容简介

作者指出珍珠、宝石等奢侈品的本质不过是贝类的病态分泌物或源于蛇类,论证了其价值仅源自稀缺性所导致的虚荣幻觉,并严厉批判了基督徒企图以物质的神圣起源来为世俗虚荣及娱乐见世面作辩护的行为。

§1#3Quod si concha illa aliquid intrinsecus pustulat, vitium magis eius debet esse quam gloria.
但是,如果那贝壳在内部长出某种脓疱,那应当是它的缺陷而非荣耀。
Et licet margaritum vocetur, tamen aliud intellegendum quam conchae illius aliqua dura et rotunda verruca.
即使它被称为珍珠,也仍应被理解为不过是那贝壳的某种坚硬而圆润的疣子。
Aiunt et de frontibus draconum gemmas erui, sicut et in piscium cerebris lapidositas quaedam est.
人们还说,宝石是从龙的额头上挖出来的,就像鱼脑中也有某种石质物一样。
Hoc quoque deerat Christianae, ut de serpente cultior fiat.
基督教妇女也正缺这个,好让她凭借蛇而变得更加华美!
Sic calcabit diaboli caput, dum de capite eius cervicibus suis aut ipsi capiti ornamenta struit? Haec omnia de raritate et peregrinitate sola gratiam possident.
她难道要在从恶魔头部为自己的颈项或头部筑起装饰品的同时,以此来践踏恶魔的头吗?
Denique intra terminos suos patrios non tanti habentur.
所有这些东西仅仅因其稀缺性和异国情调而具有魅力。 总之,在它们自己的国土边界内,它们并不被如此看重。
Semper abundantia contumeliosa in semetipsam est.
过剩总是对自己的一种侮辱。
Apud barbaros quosdam, quia vernaculum est aurum et copiosum, auro vinctos in ergastulis habent, et divitiis malos onerant, tanto locupletiores, quanto nocentiores.
在某些野蛮人中,因为黄金是本土的且十分丰富,他们在工场里用金链锁住囚犯,用财富重荷恶人,越是有罪的人就越是富有。
Aliquando revera inventum est, quomodo et aurum non ametur.
事实上,人们终于发现了一种甚至连黄金也不会被喜爱的方法。
Gemmarum quoque nobilitatem vidimus Romae de fastidio Parthorum et Medorum ceterorumque gentilium suorum coram matronis erubescentem, nisi quod nec ad ostentationem fere habentur.
我们也曾看到,在罗马,由于帕提亚人、米底人以及他们其他同胞异族的鄙视,宝石的高贵在贵妇人面前显得面红耳赤,只不过在他们那里,宝石几乎连用来炫耀都不曾有。
Latent in cingulis smaragdi, et cylindros vaginae suae solus gladius sub sinu novit, et in peronibus uniones emergere de luto cupiunt.
绿宝石隐藏在腰带中,而衣服褶边下的剑独知其剑鞘的圆柱宝石,粗底鞋上的珍珠则渴望从泥泞中显露。
Nihil denique tam gemmatum habent, quam quod gemmatum esse non debet, si non comparet, aut ideo comparet, ut neglectum quoque ostendatur.
总之,他们没有什么东西像那些不该镶嵌宝石的东西那样镶满宝石——如果没有显露出来的话,或者之所以显露出来,只是为了展示其被忽视。
Perinde et vestium de coloribus honorem servi etiam eorum terunt.
同样,甚至连他们的奴隶也因其颜色而损耗了衣服的尊贵。
Sed et parietes Tyriis et hyacinthinis et illis regiis velis, quae vos operose resoluta transfiguratis, pro pictura abutuntur.
而且,他们还将提尔紫、风信子色以及那些皇家帷幔(你们费尽心机将其拆解并重新改制的那种),在墙上滥用以代替画作。
Vilior est apud illos purpura quam rubrica.
在他们看来,紫色比红土还要卑贱。
Quis enim est vestium honor iustus de adulterio colorum iniustorum? Non placet deo quod non ipse produxit.
因为,从不自然颜色的伪造中,能有什么衣服的正当荣耀呢? 神不喜悦非祂亲自创造的东西。
Nisi si non potuit purpureas et a(??)rinas oves nasci iubere.
除非,祂无法命令出生紫色和天蓝色的羊。
Si potuit, ergo iam noluit; quod deus noluit, utique non licet fingi.
如果祂能,那祂就是不想;而神所不想的,当然是不允许被伪造的。
Non ergo natura optima sunt ista quae a deo non sunt, auctore naturae.
因此,这些非源于自然创造者之神的东西,在天性上并不是最好的。
Sic a diabolo esse intelleguntur, ab interpolatore naturae.
因此,它们被理解为来自恶魔——自然的篡改者。
Alterius enim esse non possunt, si dei non sunt, quia aemuli sint necesse est, quae dei non sunt.
因为如果它们不属于神,就不能属于别人,因为凡不属于神的东西,必然属于祂的竞争者。
Alius autem praeter diabolum et angelos eius aemulus dei non est.
而除了恶魔和他的天使之外,没有神的竞争者。
Ceterum si materiae ex deo sunt, non statim et huiusmodi fructus illarum in hominibus.
然而,即使原料源于神,也不等于人类对它们的这种使用也立刻源于神。
Quaeritur et unde sint conchae, et qua dispositione decorent, et ubi speciem suam collocent.
人们还会问,贝壳从何而来,以何种安排来装饰,又将其美感置于何处。
Nam et omnes istae profanae spectaculorum saecularium voluptates, sicut de illis suum volumen edidimus, ipsa etiam idololatria ex rebus dei constat.
因为,正如我们就其发表了专著的那样,所有这些世俗见世面的不敬快乐,甚至偶像崇拜本身,都是由属于神的东西构成的。
Non tamen ideo circi furoribus aut arenae atrocitatibus aut scenae turpitudinibus Christianum affici oportet, et quod et equum et pantheram et vocem homini deus dedit, sicut nec ideo idololatrian impune faciat Christianus, quia dei conditio est et tus et merum et ignis qui vescitur, et animalia quae victimae fiunt, cum et ipsa materia quae adoratur dei sit.
然而,这并不意味着基督徒应当为马戏团的狂热、竞技场的残暴或舞台的猥亵所动,仅仅因为神将马、豹和声音赐予了人类;正如基督徒不能因为香料、烈酒、吞噬的火焰以及成为祭品的动物是神的造物,就免受惩罚地进行偶像崇拜,因为被崇拜的物质本身就属于神。
Sic ergo et circa actum materiarum census a deo descendens propterea excusat, ut deo extraneum, ut reum scilicet gloriae saecularis? Nam ut quaedam rerum per singulas quasque terras et unamquamque regionem maris a deo distributa sunt invicem sibi peregrina, apud exteros mutuo rara, apud suos iure, si utique, vel negleguntur vel appetuntur, quia non tantus est in illis gloriae fervor, inter domesticos frigidae.
那么,物质源自于神的起源,难道能为其在实际使用中的行为辩护,视其为对神而言是异己的、是世俗荣耀的罪魁祸首吗? 因为,正如某些事物被神分配在各个土地和海洋的各个区域,彼此互为异域,在外邦人中互为稀缺,而在他们自己人中——如果说有的话——理所当然地要么被忽视,要么被追求,因为在他们之中没有那么大的荣耀狂热,在同胞中显得冷淡。
Sed enim ex possessionum distributione, quam deus ut voluit ordinavit, raritas et peregrinitas apud extraneos semper gratiam inveniens de simplici causa non habendi quae deus alibi collocavit concupiscentiam concitat habendi.
然而,从神按照其意愿安排的财产分配中,在异邦人中总能获得青睐的稀缺性和异国性,由于没有神在别处安置之物的简单原因,激起了占有的欲望。
Ex hac vitium aliud extenditur, immoderate habendi.
由此延伸出另一种恶德,即无节制地占有。
Quod etsi forte habendum sit, modus tamen debetur.
这即使或许应当占有,但也必须有其限度。
Haec erit ambitio, unde et nomen eius interpretandum est, quod concupiscentia apud animum ambiente nascatur ad gloriae votum, grande scilicet votum, quod, ut diximus, non natura, nec veritas, sed vitiosa animi passio concupiscentia commendavit.
这就是野心,其名称也应从此解释,因为在心灵中“环绕”的欲望诞生于对荣耀的期许——这确实是一个宏大的期许,正如我们所说,这不是天性,也不是真理,而是心灵堕落的激情即欲望所推荐的。
Et alia vitia ambitionis et gloriae.
野心和荣耀还有其他恶德。
Sic et pretia rebus inflammavit, ut se quoque accenderet.
如此,它也推高了事物的价格,以便也点燃自身。
Nam tanto maior fit concupiscentia, quanto magno fecit quod concupivit.
因为,越是把所渴望的东西估价得高,欲望就变得越大。
De brevissimis loculis patrimonium grande profertur.
从极小的钱袋里拿出了巨额的家产。
Uno lino decies sestertium inseritur.
一根细线上穿进了百万塞斯特斯。
Saltus et insulas tenera cervix circumfert.
娇嫩的颈项上戴着森林和岛屿。
Graciles aurium cutes kalendarium expendunt, et sinistra per singulos digitos de saccis singulis ludit.
单薄的耳皮消耗着账簿,左手则用每个手指玩弄着来自各个钱袋的财富。
Hae sunt vires ambitionis, tantarum substantiarum usuram uno et muliebri corpusculo baiulare.
这就是野心的力量:在一个单薄的女性躯体上,承载着如此庞大财产的价值。

词汇与语法注释

  1. §1#3aliud intellegendum quam conchae illius aliqua dura et rotunda verruca — 此处省略了通常与 aliud... quam 连用以表示“不过是、无非是”的否定代词 nihil。根据上下文,此处应当隐含有否定意义,即 aliud... quam 应当被理解为“不应被理解为除了那贝壳的某种坚硬而圆润的疣子之外的其他东西”。
  2. §1#3Hoc quoque deerat Christianae — 此处由 deerat(deesse“缺少”的未完成过去时第三人称单数)与阴性名词与格 Christianae 构成。字面意思是“基督教妇女也缺少这个”,但实际上这是一种强烈的反讽(ironia),意在表达“难道基督教妇女还需要从蛇身上获取装饰,来使自己更加完美吗(这绝不需要)”。
  3. §1#3Nisi si non potuit — 连词 nisi si(除非、若非是)在此处用于引入一个荒谬的假设,以驳斥潜在的反对意见。在这里,“除非祂无法命令羊群生来就是紫色或天蓝色”,以此作为不言自明的前提,从而反证出神既然能做而没有做,就是因为祂不违背自然去喜爱这些伪造的颜色。
  4. §1#3aerinas — 写本中此处有残损(记录为 a(??)rinas),但根据上下文,最自然的重构是 aerinas(源自古希腊语形容词 ἀέρινος,意为“天蓝色的、空气般的”的阴性宾格复数形式)。它与 purpureas(紫色的)并列,用以指代自然界中不存在的、人工伪造的非自然色彩。
  5. §1#3Sic ergo et circa actum materiarum census a deo descendens propterea excusat, ut deo extraneum, ut reum scilicet gloriae saecularis — 该句在文意上是一个反问句。其主语是 census(起源),主要动词是 excusat(辩护、免罪),宾语则与 circa actum(关于使用行为)这一介词短语相关。结构中 ut deo extraneum... 作为宾语的同位语或补充说明,意为:“物质源于神的这一起源,难道能为其在实际使用中的行为——即那些对神而言是异己的、理应归罪于世俗虚荣的行为——进行免罪辩护吗?”

引用这一段

特土良, 论妇女的服饰 §1#3. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa014.humanitext-lat1:1%233

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。