Humanitext Reader

特土良 · 论妇女的服饰 §1#2

以诺书的权威与贵重珠宝的卑微本质

第 2 段,共 8 段 · 拉丁语

内容简介

作者捍卫了《以诺书》的权威性及其在大洪水中的存留,将女性装束分为“梳妆”与“修饰”,并论证了贵金属和宝石本质上不过是土地的卑微产物。

§1#2Scio scripturam Enoch, quae hunc ordinem angelis dedit, non recipi a quibusdam, quia nec in armarium Iudaicum admittitur.
我知道,曾将这一秩序赋予天使的《以诺书》,因未被收入犹太人的书库而未被某些人接受。
Opinor, non putaverunt illam ante cataclysmum editam post eum casum orbis omnium rerum abolitorem salvam esse potuisse.
我想,他们并不认为那部在大洪水之前发表的著作,在那场毁灭万物的世界劫难之后还能保存下来。
Si ista ratio est, recordentur pronepotem ipsius Enoch fuisse superstitem cataclysmi Noë, qui utique domestico nomine et haereditaria traditione audierat et meminerat de proavi sui penes deum gratia et de omnibus praedicatis eius, cum Enoch filio suo Matusalae nihil aliud mandaverit, quam ut notitiam eorum posteris suis traderet.
如果这是理由,让他们记住,以诺本人的曾孙诺亚是大洪水的幸存者,他无疑凭借家族之名和继承的传统,听闻并记住了他的曾祖父在上帝面前所蒙的恩宠及其一切预言,因为以诺曾向他的儿子麦土撒拉嘱咐过,除了将这些知识传给子孙之外,没有别的。
Igitur sine dubio potuit Noë in praedicationis delegatione successisse, vel quia et alias non tacuisset tam de dei conservatoris sui dispositione quam de ipsa domus suae gloria.
因此,毫无疑问,诺亚本可以在传道的委付中继承下来,或者因为在其他情况下,他既不会对保护他的上帝的安排保持沉默,也不会对自己家族的光荣保持沉默。
Hoc si non tam expedite haberet, illud quoque assertionem scripturae illius tueretur.
如果这件事不是那么容易办到,那么另一个论点也将捍卫那部著作的主张。
Proinde potuit abolefactam eam violentia cataclysmi in spiritu rursus reformare, quemadmodum et Hierosolymis Babylonia expugnatione deletis omne instrumentum Iudaicae litteraturae per Esdram constat restauratum.
因此,重新恢复那部因大洪水的暴烈而被毁的著作是可能的,正如众所周知,在耶路撒冷因巴比伦攻占而被毁之后,犹太文献的所有典籍都是通过以斯拉得以重建的。
Sed cum Enoch eadem scriptura etiam de domino praedicarit, a nobis quidem nihil omnino reiciendum est quod pertineat ad nos.
但是,既然以诺在那同一部著作中也预言了主,那么凡是关乎我们的,我们绝不应当拒绝。
Et legimus omnem scripturam aedificationi habilem divinitus inspirari.
我们也读到,凡能建立德行的圣经,都是上帝所默示的。
A Iudaeis potest iam videri propterea reiecta, sicut et cetera fere quae Christum sonant.
它现在可以被视为正是因此而被犹太人拒绝,就像其他几乎所有宣扬基督的事物一样。
Nec utique mirum hoc, si scripturas aliquas non receperunt de eo locutas quem et ipsum coram loquentem non erant recepturi.
如果他们不接受某些谈论他的圣经,这确实不足为奇,因为当他亲自在他们面前说话时,他们也是不打算接受他的。
Eo accedit, quod Enoch apud Iudam apostolum testimonium possidet.
此外,以诺在使徒犹大那里也得到了证实。
Nulla nunc muliebri pompae nota inusta sit praedamnationis de exitu auctorum.
现在,不要因为其创始者的结局而在女性的华丽装束上烙下预先定罪的印记。
Nihil angelis illis imputetur praeter repudium caeli et matrimonium carnis: rerum ipsarum qualitates examinemus, ut consilia quoque concupiscentiae earum deprehendamus.
除了背弃上天和肉体的婚姻之外,不要将任何事情归咎于那些天使:让我们检验事物本身的性质,以便我们也发现它们对欲望的图谋。
Habitus feminae duplicem speciem circumfert, cultum et ornatum.
女性的装束带有双重面貌:梳妆与修饰。
Cultum dicimus quem mundum muliebrem vocant, ornatum, quem immundum muliebrem convenit dici.
我们所谓的梳妆,就是他们所说的‘女性妆饰’;而所谓的修饰,则应该被称为‘女性的不洁’。
Ille in auro et argento et gemmis et vestibus deputatur, iste in cura capilli et cutis et earum partium corporis quae oculos trahunt.
前者归于黄金、白银、宝石和衣物;后者则在于对头发、皮肤以及身体那些吸引眼球之部位的护理。
Alteri ambitionis crimen intendimus, alteri prostitutionis: ut iam hinc prospicias, dei ancilla, quid ex his disciplinae tuae conveniat, quae de diversis institutis censearis, scilicet humilitatis et castitatis.
我们对前者控以虚荣之罪,对后者波以诱惑之罪:神的女仆啊,以便你从此预先看清,这些东西中有什么符合你的规律,因为你是按照不同的原则——即谦逊与贞洁——来被衡量的。
Aurum et argentum principes materiae cultus saecularis id sint necesse est unde sunt, terra scilicet, plane gloriosior, quoniam in maledictorum metallorum feralibus officinis poenali opera deplorata nomen terrae in igni reliquit, atque exinde de tormentis in ornamenta, de suppliciis in delicias, de ignominiis in honores metalli refuga mutatur.
黄金和白银,作为世俗装束的首要材料,必然来自其源头,即土地——显然更为华丽,因为在被诅咒的金属的阴惨作坊中,通过可怜的刑罚劳动,它在火中留下了土地的名字,并从此,从折磨变为装饰,从惩罚变为奢华,从耻辱变为荣耀,这金属的逃亡者得以转变。
Sed et ferri et aeris et aliarum vilissimarum materiarum par conditio est, et terreni generis et metallici operis, quo nihilo generosior iudicari possit auri et argenti substantia penes naturam.
但是铁、铜及其他最卑微材料的境遇是相同的,无论是在土地的出身还是金属的加工上,由此看来,根据自然,金和银的质地决不能被判定为比它们更高贵。
Quod si de qualitate usus gloria est auro et argento, atquin magis ferro et aeri, quorum ita disposita est utensilitas, ut et proprias operas plures et necessariores exhibeant rebus humanis et nihilominus auri et argenti de suo vicem accommodent iustioribus causis.
如果金和银的荣耀在于其使用的品质,那么它更属于铁和铜,它们的实用性被如此安排,以至于它们既为人类事务展示了更多、更必要的用途,又在更正当的事务中用自身替代了金和银的位置。
Nam et annuli ferro fiunt, quaedam esui et potui vascula ex aere adhuc servat memoria antiquitatis.
因为戒指也是用铁制成的,而古代的记忆至今仍保留着一些用铜制成的饮食器皿。
Viderit, si etiam ad spurca instrumentis auri et argenti demens copia deservit.
如果金银的疯狂过剩甚至用于污秽的工具,那就随它去吧。
Certe nec ager auri opere paratur, nec navis argenti vigore contexitur.
确实,田地不是靠黄金的工作来耕作的,船只也不是靠白银的力量来组装的。
Nullum bidens aurum demergit in terram, nullus clavus argentum intimat tabulis.
没有黄金的铁锹深铲入土,也没有白银的钉子嵌入木板。
Taceo totius vitae necessitates ferro et aere innixas, cum ipsae illae divites mate riae, et de metallis refodiendae et in quocunque usu procuden dae, sine ferri et aeris operario vigore non possint.
对于整个生活需求对铁和铜的依赖,我姑且保持沉默,因为那些富裕的原料本身,无论是从矿中挖掘还是为了任何用途而锻造,没有铁和铜的劳动力量都是不可能实现的。
Iam igitur aestimandum est, unde obveniat tanta dignitas auro et argento, cum et consanguineis, quantum ad genus, et potioribus, quantum ad utensilitatem, materiis praeferantur.
因此,现在我们必须衡量,黄金和白银从何处获得如此巨大的尊严,因为它们竟然优于那些在出身同族、在实用性上更胜一筹的材料。
Sed et lapillos istos, qui cum auro superbiam iungunt, quid aliud interpreter, nisi lapillos et calculos et eiusdem terrae minutalia, nec tamen aut fundamentis demandandis aut parietibus moliendis aut fastigiis sustinendis aut tectis densandis necessaria? Solum hunc mulierum stuporem aedificare noverunt, quia tarde teruntur ut niteant, et subdole substruuntur ut floreant, et anxie forantur ut pendeant, et auro lenocinium mutuum praestant.
但是对于那些与黄金结合虚荣的宝石,除了将其解释为小石子、沙砾以及同一土地的碎屑,我还能作何解释呢? 而且它们对于奠定地基、建造墙壁、支撑山墙或盖紧屋顶都毫无必要。 它们只懂得构筑女性的这种痴迷,因为它们被缓慢打磨以显光泽,被巧妙镶嵌以显华丽,被小心穿孔以悬挂,并与黄金相互衬托。
Sed si quid de mari Britannico aut Indico ambitio piscatur, conchae genus est, non dico conchylio aut ostreo, sed nec peloride gratius de sapore.
但是,如果虚荣心从不列颠海或印度海中捕捞出什么,那也不过是一种贝壳,我且不说它在味道上比紫贝或牡蛎更美,甚至不如大蛤。
Ad hoc enim conchas noverim maris poma.
因为对于这一目的,我只知贝壳为海中的果实。

词汇与语法注释

  1. §1#2scripturam Enoch — “Enoch”为属格,修饰“scripturam”,指次经《以诺书》。
  2. §1#2opinor — 作为插入语使用的动词(“我想”)。该句的主动词为“putaverunt”,后接带有对格的主动词不定式“illam... potuisse”作宾语。
  3. §1#2potuit... rursus reformare — 未明示主语。它可以指诺亚、圣灵,或者作非人称理解(“有可能恢复”)。德尔图良将其与以斯拉重建犹太圣经进行类比。
  4. §1#2mundum muliebrem / immundum muliebrem — 德尔图良特有的双关语,利用了法律术语“mundus muliebris”(女性妆饰/用品)以及形容词“mundus”(干净、整洁的)与其否定式“immundus”(不洁、肮脏的)之间的音义关联。

引用这一段

特土良, 论妇女的服饰 §1#2. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa014.humanitext-lat1:1%232

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。