§1#1## LIBER PRIMVS.
Si tanta in terris moraretur fides, quanta merces eius expectatur in caelis, nulla omnino vestrum, sorores dilectissimae, ex quo deum vivum cognovisset, et de sua, id est de feminae conditione didicisset, laetiorem habitum, ne dicam gloriosiorem appetisset, ut non magis in sordibus ageret, et squalorem potius affectaret, ipsam se circumferens Evam lugentem et paenitentem, quo plenius id quod de Eva trahit (ignominiam dico primi delicti et invidiam perditionis humanae) omni satisfactionis habitu expiaret.
第一卷如果地上的信德如我们在天上所期待的赏报那样大,我最亲爱的姐妹们,那么你们中绝不会有人自认识永生上帝并了解了她自己——即女性的处境以来,还会渴望更华丽(更不用说更光荣)的衣着,而不是更愿意身穿污秽的衣服,宁可追求肮脏,将自己作为哀恸和忏悔的夏娃到处展现,以便用一切赎罪的装束更充分地赎清她从夏娃那里继承下来的东西——我是指最初罪行的耻辱和人类毁灭的怨恨。
In doloribus et anxietatibus paris, mulier, et ad virum tuum conversio tua, et ille dominatur tui.
“女人,你必在痛苦和焦虑中生育儿女,你必归向你的丈夫,他必管辖你。
Et Evam te esse nescis? Vivit sententia dei super sexum istum in hoc saeculo; vivat et reatus necesse est.
” 难道你不知道你就是夏娃吗? 上帝对你们这一性别的判决在这个世代依然活着;因此,罪责也必然活着。
Tu es diaboli ianua, tu es arboris illius resignatrix tu es divinae legis prima desertrix, tu es quae eum suasisti quem diabolus aggredi non valuit.
你是魔鬼的门户,你是那棵树的启封者,你是神圣法律的第一位背叛者,你劝诱了那个魔鬼无法战胜的男人。
Tu imaginem dei, hominem, tam facile elisisti.
你如此轻易地摧毁了上帝的形象——人。
Propter tuum meritum, id est mortem, etiam filius dei mori habuit: et adornari tibi in mente est super pelliceas tuas tunicas? Age nunc, si ab initio rerum et Milesi(??) oves tonderent, et Seres arbores nerent, et Tyrii tinguerent, et Phryges insuerent, et Babylonii intexerent, et margaritae canderent, et ceraunia coruscarent, si ipsum quoque aurum iam de terra cum cupiditate prodisset, si iam et speculo tantum mentiri liceret, et haec Eva concupiit de paradiso expulsa, iam mortua, opinor? Ergo nec nunc appetere debet aut nosse, si cupit reviviscere, quae nec habuerat nec noverat quando vivebat.
由于你的功劳,也就是死亡,甚至上帝的儿子也不得不死;而你心里却想着在你的皮衣之上装扮自己吗? 且看如今,如果从万物之初,米利都人剪羊毛,塞里斯人纺树丝,提尔人染色,弗里吉亚人刺绣,巴比伦人织造,珍珠闪烁,雷石发光,如果黄金本身也已经随着贪婪从地里出来,如果连镜子也被允许撒这么大的谎,那么被逐出乐园、已经死去的夏娃,难道就渴望这些东西了吗,我想是的? 因此,如果她渴望复活,她现在也不应该追求或认识那些你在活着时既不曾拥有也不曾认识的东西。
Ideo omnia ista damnatae et mortuae mulieris impedimenta sunt, quasi ad pompam funeris constituta.
所以,所有这些都是一个被定罪且已死去的女人的累赘,仿佛是为了丧礼的排场而准备的。
Nam et illi qui ea constituerunt damnati in poenam mortis deputantur, illi scilicet angeli qui ad filias hominum de caelo ruerunt, ut haec quoque ignominia feminae accedat.
因为那些制定这些东西的人也被判定了死刑,即那些从天上下降到人类女儿那里的天使,从而使女性的这一耻辱也得以增加。
Nam cum et materias quasdam bene occultas et artes plerasque non bene revelatas saeculo multo magis imperito prodidissent, siquidem et metallorum opera nudaverant et herbarum ingenia traduxerant et incantationum vires provulgaverant et omnem curiositatem usque ad stellarum interpretationem designaverant, proprie et quasi peculiariter feminis instrumentum istud muliebris gloriae contulerunt, lumina lapillorum quibus monilia variantur, et circulos ex auro quibus brachia artantur, et medicamenta ex fuco quibus lanae colorantur, et illum ipsum nigrum pulverem quo oculorum exordia producuntur.
因为,当他们向一个更加无知的时代泄露了某些隐藏得很深的物质和许多尚未被很好揭示的技艺时——既然他们暴露了金属的加工,传授了草木的特性,公布了咒语的力量,并指明了直到星象解释的所有好奇心——他们便特意且专属地将这件女性荣耀的工具授予了妇女:使项链富于变化的宝石光芒,紧束手臂的金环,给羊毛着色的染料化妆品,以及用来延长眼角的那种黑色粉末。
Haec qualia sunt, interim iam ex doctorum suorum qualitate et conditione pronuntiari potest, quod nihil ad integritatem peccatores, nihil ad castitatem adamatores, nihil ad timorem dei desertores spiritus aut monstrare potuerunt aut praestare.
这些东西具有什么性质,目前已经可以从他们导师的品质和境遇中宣布:那些罪人灵、背叛上帝的灵,对于完整性无所贡献,对于贞洁无所贡献,对于敬畏上帝既不能展示也不能提供。
Si doctrinae dicendae sunt, mali magistri male docuerint necesse est; si mercedes pro libidine, nullius rei turpis merces decora est.
如果它们被称为学说,坏老师必然教得很坏;如果是情欲的报酬,任何卑鄙之事的报酬都不可能是体面的。
Quid autem tanti fuit ista monstrare sicut conferre? utrumne mulieres sine materiis splendoris et sine ingeniis decoris placere non possent hominibus, quae adhuc incultae et incompositae et, ut ita dixerim, crudae ac rudes angelos moverant? anne sordidi et per gratuitum usum contumeliosi amatores viderentur, si nihil feminis in connubium allectis contulissent? Sed haec non capit aestimare.
但是,展示这些东西并授予它们,有什么大不了的呢? 难道妇女如果没有灿烂的材质和美丽的技艺就不能取悦男人吗,她们在还未打扮、未整理、甚至可以说是粗糙和鲁莽的时候,就已经打动了天使? 或者,如果他们没有给诱入婚姻的妇女带来任何东西,他们会不会显得卑鄙,并且因无偿使用而成为侮辱性的情人? 但这些不是我们所能估计的。
Nihil plus desiderare poterant quae angelos possidebant, magno scilicet nupserant.
那些占有天使的人,已经不能再奢求什么了;她们确实嫁得很体面。
Enimvero qui utique interdum cogitabant unde cecidissent et post libidinum vaporata momenta caelum suspirabant, illud ipsum bonum feminarum naturalis decoris, ut causam mali, sic remuneraverunt, ne eis profuisset felicitas sua, sed ut devectae de simplicitate et sinceritate una cum ipsis in offensam dei pervenirent.
然而事实上,那些有时必定会想到自己从何处坠落,并在情欲的烟雾消散之后向天空叹息的天使们,正是将妇女自然美貌的这一美德,作为邪恶的起因,给予了如此的回报,目的不是让她们的幸福造福于她们,而是让她们从简单与纯真中堕落,与他们一同陷入对上帝的冒犯中。
Certi erant omnem et gloriam et ambitionem et affectionem per carnem placendi deo displicere.
他们确信,一切通过肉体取悦他人的荣耀、野心和依恋,都使上帝不悦。
Hi sunt nempe angeli quos iudicaturi sumus, hi sunt angeli quibus in lavacro renuntiamus, haec sunt utique per quae ab homine iudicari meruerunt.
这些正是我们要审判的天使,正是我们在洗礼池中宣告放弃的天使,正是因为这些,他们才配受人的审判。
Quid ergo faciunt apud iudices suos res eorum? quod est commercium damnaturis cum damnandis? opinor, quod Christo et Beliae.
那么,他们的东西在审判他们的人手中做什么呢? 审判者与被审判者之间有什么交易? 我想,就像基督与贝利亚一样。
Qua constantia tribunal illud ascendimus decreturi adversus eos quorum munera appetimus? Nam et vobis eadem tunc substantia angelica repromissa, idem sexus qui et viris, eandem indicandi dignationem pollicetur.
我们怀着怎样的坚定登上那法庭,去对那些我们渴望其礼物的人做出判决? 因为在那个时候,同样的天使实体也应许给你们,与男人相同的性别也承诺了相同的审判尊严。
Nisi ergo hic iam praeiudicaverimus res eorum praedamnando quas in illis damnaturi sumus, illi potius nos iudicabunt atque damnabunt.
因此,除非我们现在通过预先谴责我们将在他们身上谴责的他们的东西来预作判定,否则他们反而会审判并定我们的罪。