§7Proinde coronarii isti agnoscant interim naturae auctoritatem communis sapientiae nomine, qua homines, et propriae religionis pignora, qua deum naturae de proximo colentes, atque ita velut ex abundanti ceteras quoque rationes dispiciant quae nostro privatim capiti coronamentis et quidem omnibus interdicunt.
因此,那个冠冕的拥护者们,姑且在作为人的共同智慧的名义下,并以作为最亲近地崇敬自然之神的他们自身宗教的保证,去承认自然的权威。 如此一来,作为额外的论据,他们也当审视私下里禁止我们头部佩戴冠冕,且确实是禁止一切冠冕的其他理由。
Nam et urgemur a communione naturalis disciplinae converti ad proprietatem Christianae totam iam defendendam per ceteras quoque species coronarum, quae aliis usibus prospectae videntur, ut aliis substantiis structae, ne, quia non ex floribus constant, quorum usum natura signavit, ut ipsa haec laurea militaris, non credantur admittere sectae interdictionem, quia evaserint naturae praescriptionem.
因为,我们也被促使从自然规律的共有性转向现在应通过其他各种冠冕来整体捍卫的基督教特有性。 那些冠冕由于是用其他物质构成的,似乎是为了其他用途而备下的,免得因为它们不是由自然所指定用途的花朵构成的——正如这军用的月桂冠本身一样——人们便以为它们因为逃避了自然的规定而不适用我们宗派的禁令。
Video igitur et curiosius et plenius agendum ab originibus usque ad profectus et excessus rei.
因此,我看到,我们必须从这件事物的起源、发展一直到极处,进行更仔细、更详尽的论述。
Litterae ad hoc saeculares necessariae.
为此,世俗的文献是必要的。
De suis enim instrumentis saecularia probari necesse est.
因为世俗的事物必须由它们自己的文献来证明。
Quantulas attigi, credo sufficient.
我相信,我所触及的这微小部分就已经足够了。
Si fuit aliqua Pandora, quam primam feminarum memorat Hesiodus, hoc primum caput coronatum est a Charitibus, cum ab omnibus muneraretur, unde Pandora.
如果真有赫西俄德所说是最初女性的那个潘多拉,那么这第一个头部是由美惠三女神加冠的,当时她接受了万神的馈赠,潘多拉之名也由此而来。
Nobis vero Moyses, propheticus, non poeticus pastor, principem feminam Evam facilius pudenda foliis quam tempora floribus incinctam describit.
然而对我们来说,摩西——这位预言性的而非诗歌性的牧者——所描绘的第一位女性夏娃,更容易是被描绘成用树叶围住羞耻部位,而不是用鲜花围住双鬓。
Nulla ergo Pandora.
因此,根本没有潘多拉。
Sed et de mendacio erubescenda est coronae origo.
而且,因其虚假,冠冕的起源也是令人羞愧的。
Iam nunc et de veritatibus suis.
现在,让我们也谈谈他们所谓的“真实”。
Certe enim certos fuisse constat auctores rei vel illuminatores.
因为确实可以确定,这件事物有特定的创始人或弘扬者。
Saturnum Pherecydes ante omnes refert coronatum, Iovem Diodorus post devictos Titanas hoc munere a ceteris honoratum.
斐瑞居德斯在众人之前提到萨图尔努斯曾戴冠冕;狄奥多罗斯提到朱庇特在征服提坦神之后,接受了其他人以这一礼物表达的敬意。
Dat et Priapo taenias idem, et Ariadnae sertum ex auro et Indicis gemmis, Vulcani ac post Liberi munus, postea sidus Iunoni vitem Callimachus induxit.
同一位作者也给普里阿普斯戴上发带,给阿里阿德涅戴上金和印度宝石制成的花冠(这是伏尔甘及后来的利贝尔的礼物,后来成为了星座);卡利马科斯则给朱诺戴上了葡萄藤。
Ita et Argis signum eius palmite redimitum subiecto pedibus corio leonino insultantem ostentat novercam de exuviis utriusque privigni Hercules nunc populum capite praefert, nunc oleastrum, nunc apium.
同样,在阿耳戈斯,她的神像戴着葡萄藤枝,脚下踩着狮子皮,展示了这位继母因她两个继子的战利品而得意洋洋;赫拉克勒斯头上时而戴着白杨树,时而戴着野生橄榄,时而戴着芹菜。
Habes tragoediam Cerberi. habes Pindarum atque Callimachum, qui et Apollinem memorat interfecto Delphyne dracone lauream induisse, qua supplicem.
你听过塞伯勒斯的悲剧;你也有宾达和卡利马科斯,后者还提到阿波罗在杀死德尔皮内巨蟒后戴上了月桂冠,作为乞求者。
Erant enim supplices coronati apud veteres.
因为在古代,乞求者是戴着冠冕的。
Liberum, eundem apud Aegyptios Osirin, Harpocration industria hederatum argumentatur, quod hederae natura sit cerebrum ab heluco defensare.
哈尔波克拉提翁力证利贝尔——即埃及人眼中的奥西里斯——是有意戴上常春藤的,因为常春藤的特性是保护大脑免受宿醉之苦。
Sed et alias Liberum principem coronae plane laureae, in qua ex Indis triumphavit, etiam vulgus agnoscit, cum dies in illum sollemnes Magnam appellat Coronam.
但在其他方面,甚至平民也承认利贝尔是月桂冠的始祖,他在对印度的征服中凭此凯旋,人们还将奉献给他的庄严节日称为“大冠冕”。
Si et Leonis Aegyptii scripta volvas, prima Isis repertas spicas capite cir cumtulit, rem magis ventris.
如果你翻阅埃及人雷奥的著作,伊西斯第一个将发现的麦穗缠绕在头上,而这更属于胃的事情。
Plura quaerentibus omnia exhibebit praestantissimus in hac quoque materia commentator Claudius Saturninus.
对于寻求更多的人,克劳狄乌斯·萨图尔尼努斯——这位在此主题上也极其出色的评论家——将展示一切。
Nam est illius de coronis liber et origines et origines et causas et species et sollemnitates earum ita edisserens, ut nullam gratiam floris, nullam laetitiam frondis, nullum cespitem aut palmitem non alicuius capiti invenias consecratum; quo satis instruatur, quam alienum iudicare debeamus coronati capitis institutionem ab eis prolatam et in eorum deinceps honorem dispensatam quos saeculum deos credidit.
因为他有一部关于冠冕的著作,详尽阐述了它们的起源、原因、种类和庆典,以至于你不会发现有任何花的优美、叶的喜悦、草皮或葡萄藤枝是没有奉献给某人的头部的;由此足以教导我们,既然冠冕头部的制度是由那些被世俗相信为神的人提出,并在随后为了他们的荣誉而分发的,我们应当判断它对我们是多么的格格不入。
Si enim mendacium divinitatis diabolus operatur in hac etiam specie, a primordio mendax, sine dubio et eos ipse prospexerat in quibus mendacium divinitatis ageretur.
因为,如果从一开始就是说谎者的魔鬼,在这一形式中也行使着神性的虚谎,那么毫无疑问,他自己早就预见到了那些将在其身上演神性虚谎的人。
Quale igitur habendum est apud homines dei veri quod a gentibus candidatis diaboli introductum et ipsis a primordio dicatum est, quodque iam tunc idololatriae initiabatur ab idolis et in idolis adhuc vivis? non quasi aliquid sit idolum, sed quoniam quae idolis alii faciunt ad daemones pertinent? Porro si quae alii idolis faciunt ad daemones pertinent, quanto magis quod ipsa sibi idola fecerunt cum adviverent? Ipsi scilicet sibi procuraverant daemones per eos in quibus esurierant ante quod procuraverant.
那么,在真神的子民中,对于那个由魔鬼的候选异邦人引入并从一开始就奉献给他们自己,且在当时已经通过偶像,并且是在还活着的偶像中便已开始引入偶像崇拜的事物,该作何感想呢? 这不是因为偶像是什么实体,而是因为其他人为偶像所做的事都属于魔鬼。 再者,如果其他人为偶像所做的事都属于魔鬼,那么,当偶像还活着时为自己所做的事,岂不更属于魔鬼吗? 显然,魔鬼正是通过那些人在他们以前渴望获得他们所提供的事物时,为自己谋取了这些。