§5Maior efficitur ratio Christianarum observationum, cum illas etiam natura defendit, quae prima omnium disciplina est.
当一切规律中最先出现的自然也拥护基督教徒的遵守事项时,其理路便变得更为宏大。
Ideoque haec prima praescribit coronam capiti non convenire.
因此,正是这自然最先规定,冠冕不适合头部。
Puto autem naturae deus noster est, qui figuravit hominem et fructibus rerum appetendis, iudicandis, consequendis certos in eo sensus ordinavit per propria membrorum quodammodo organa.
然而,我认为,自然的上帝就是我们的上帝,祂塑造了人,为了让人去追求、判断和获得事物的果实,通过可以说是肢体各自的器官,在人里面安置了确定的诸般感觉。
Auditum in auribus fodit, visum in oculis accendit, gustum in ore conclusit, odoratum in naribus ventilavit, contactum in manibus extimavit.
祂在双耳中掘出听觉,在双眼里点燃视觉,在口腔中闭锁味觉,在鼻孔里通入嗅觉,在双手中赋予触觉的价值。
Per haec exterioris hominis ministeria interiori homini administrantia fructus munerum divinorum ad animam deducuntur a sensibus.
通过外在之人的这些服务服侍内在之人,神圣恩赐的果实便从感觉被引向灵魂。
Quis igitur fructus ex floribus? Substantia enim propria, certe praecipua, coronarum flores agri.
那么,从花朵中能获得什么享受呢? 因为冠冕特有的、或确实是主要的实质,乃是田野之花。
Aut odor, inquis, aut color, aut pariter utrumque.
“或者是香气,”你说,“或者是色彩,或者两者皆有。
Qui erunt sensus coloris, odoris? visus, opinor, et odoratus.
”色彩和香气的感官会是什么? 我想,是视觉和嗅觉。
Istos sensus quae membra sortita sunt? oculi, nisi fallor, et nares.
哪些肢体分得了这些感觉? 如果我没弄错,是眼睛和鼻子。
Utere itaque floribus visu et odoratu, quorum sensuum fructus est, utere per oculos et nares, quorum sensuum membra sunt.
因此,用视觉和嗅觉去使用花朵吧,因为花朵是这些感觉的享受;通过眼睛和鼻子去使用它们吧,因为它们是这些感觉的器官。
Substantia tibi a deo tradita est, habitus a saeculo.
实质是由上帝传给你的,而样式是由现世给你的。
Quamquam nec habitus extraordinarius ordinario usui obstrepit.
尽管即使是异常的样式,也不妨碍平常的使用。
Hoc sint tibi flores et inserti et innexi et in filo et in scirpo, quod liberi, quod soluti, spectaculi scilicet et spiraculi res.
花朵无论是插着的、编织着的、穿在线上的还是穿在草茎上的,对你来说都应该像它们自由、散落时一样,也就是说,是供观赏和呼吸之物。
Coronam, si forte, fascem existimas florum per seriem conprehensorum, ut plures semel portes, ut omnibus pariter utaris.
如果你碰巧认为冠冕是一连串握在一起的花束,以便你一次携带很多,以便你同样地使用所有花。
Iam vero et in sinum conde, si tanta munditia est, et in lectulum sparge, si tanta mollitia est, et in poculum crede, si tanta innocentia est.
现在,如果如此追求整洁,就藏在怀里;如果如此追求舒适,就撒在床上;如果如此纯真,就放进杯中。
Tot modis fruere, quot et sentis.
你用多少种方式感受到它们,就用多少种方式去享受它们。
Ceterum in capite quis sapor floris, quis coronae sensus, nisi vinculi tantum, quo neque color cernitur, neque odor ducitur, nec teneritas commendatur? Tam contra naturam est florem capite sectari, quam cibum aure, quam sonum nare.
然而,在头上,花朵有什么味道,冠冕有什么感觉,除了仅仅是束缚的感觉之外? 在头上,色彩既看不见,香气也闻不到,温柔也无法被感知。 用头部去追求花朵,就如同用耳朵去追求食物、用鼻子去追求声音一样,是违背自然的。
Omne autem, quod contra naturam est, monstri meretur notam penes omnes, penes nos vero etiam elogium sacrilegii in deum, naturae dominum et auctorem.
然而,凡是违背自然的事物,在众人看来都应被贴上怪物的标签,而在我们看来,甚至应被斥为对上帝——自然的主宰和创造者——的亵渎。
§6Quaerens igitur dei legem habes communem istam in publico mundi, in naturalibus tabulis, ad quas et Apostolus solet provocare, ut cum in velamine feminae, Nec natura vos, inquit, docet? ut cum ad Romanos natura facere dicens nationes ea, quae sunt legis, et legem naturalem suggerit et naturam legalem.
因此,在寻找上帝的律法时,你在世界的公共场所、在自然的石板上,拥有那条共同的律法,使徒也常常诉诸这些;如在谈到女人的面纱时,他说:“自然不也教导你们吗? ”又如在给罗马人的信中,他说外邦人顺着自然行律法上的事,暗示了自然律法和律法性的自然。
Sed et in prime epistolae naturalem usum conditionis in non naturalem masculos et feminas inter se demutasse affirmans ex retributione erroris in vicem poenae utique naturalibus patrocinatur.
而且在书信的第一部分中,他断言男性和女性彼此将造物的自然用途改变为非自然的用途,作为他们错误的报应以代替惩罚,这当然是在支持自然的事物。
Ipsum deum secundum naturam prius novimus scilicet deum appellantes deorum, bonum praesumentes et iudicem invocantes.
我们首先根据自然认识上帝自身,即称祂为众神之神,预设祂是善的,并求告祂为审判者。
Quaeris, an conditioni eius fruendae natura nobis debeat praeire, (??) rapiamur qua dei aemulus universam conditionem certis (??) (??)bomini mancipatam cum ipso homine corrupit, unde eam et apostolus invitam ait vanitati succidisse, vanis primum usibus, tum turpibus et iniustis et impiis subversam? Sic itaque et circa voluptates spectaculorum infamata conditio est ab eis qui natura quidem omnia dei sentiunt ex quibus spectacula instruuntur, scientia autem deficiunt illud quoque intellegere, omnia esse a diabolo mutata.
你问,在享受祂的造物时,自然是否应当引导我们,以免我们被引向那条道路——上帝的竞争对手借此将为了特定用途而归于人支配的整个造物与人一同败坏,因此使徒也说它非自愿地服从了虚空,首先被颠覆用于虚空的用途,继而被用于卑鄙、不义和不敬的用途? 因此,关于见世物的娱乐,造物也因那些人而名誉扫地,他们虽然凭着自然感知到用于构成见世物的上帝的一切事物,但在知识上却未能理解这一点,即一切事物都已被魔鬼改变。
Sed et huic materiae propter suaviludios nostros Graeco quoque stilo satisfecimus.
但是,关于这一主题,为了我们那些喜爱娱乐的人,我们也用希腊文的文体作了满意的阐述。