§13Coronant et publicos ordines laureis publicae causae, magistratus vero insuper aureis, ut Athenis, ut Romae.
人们也因公职的原因用月桂冠装饰公民的各阶级,而执政官们则更用金冠装饰,如在雅典,如在罗马。
Superferuntur etiam illis Hetruscae.
在它们之上还放着埃特鲁里亚冠。
Hoc vocabulum est coronarum quas gemmis et foliis ex auro quercinis ab Iove insignes ad deducendas tensas cum palmatis togis sumunt.
这是给那些冠冕的称呼,人们穿着刺绣托加、引导仪式礼车时戴着它们,作为受朱庇特尊崇而用宝石和黄金橡树叶制成的冠。
Sunt et provinciales aureae, imaginum iam, non virorum, capita maiora quaerentes.
也有各省的金冠,如今是给神像而非给人的,因此需要更大的头部。
Sed tui ordines et tui magistratus et ipsum curiae nomen ecclesia est Christi.
然而,你的阶级、你的执政官,乃至元老院本身的名字,就是基督的教会。
Illius es, conscriptus in libris vitae.
你是属于他的,被记录在生命册上。
Illic purpurae tuae sanguis domini et clavus latus in cruce ipsius; illic securis ad caudicem iam arboris posita; illic virga ex radice Iesse.
在那里,你的紫衣是主的宝血,你的宽边条纹是在他的十字架上;在那里,斧子已经放在树根上;在那里,有从耶西的根发出的杖。
Viderint et publici equi cum coronis suis.
让公用的马匹也戴着它们自己的冠冕去吧。
Dominus tuus, ubi secundum scripturam Hierusalem ingredi voluit, nec asinum habuit privatum.
你的主,当按照圣经想要进入耶路撒冷时,甚至没有一头私人的驴。
Isti in curribus et isti in equis, nos autem in nomine domini dei nostri invocabimus.
“有人靠车,有人靠马,但我们要提耶和华我们神的名。
Ab ipso incolatu Babylonis illius in Apocalypsi Iohannis submovemur, nedum a suggestu.
” 约翰启示录中关于巴比伦那处居所的吩咐,已经将我们迁出,更不用说从讲坛上迁出了。
Coronatur et vulgus nunc ex principalium prosperitatum exultatione, nunc ex municipalium sollemnitatum proprietate.
平民也常加冠,或因皇帝昌盛的欢欣,或因地方市政庆典的特性。
Est enim omnis publicae laetitiae luxuria captatrix.
因为一切公共欢乐的奢华都是诱人迷惑的。
Sed tu peregrinus mundi huius, civis civitatis supernae Hierusalem.
但你是这世界的异乡人,是天上耶路撒冷城邦的公民。
Noster, inquit, municipatus in caelis.
圣经说:“我们的国籍在天上。
Habes tuos census, tuos fastos, nihil tibi cum gaudiis saeculi, immo contrarium debes.
”你有你的户口,你有你的历书,你与这世代的欢乐毫无关系,相反,你应当与之对立。
Saeculum enim gaudebit, vos vero lugebitis.
因为“世界将要喜乐,你们倒要忧愁”。
Et, puto, felices ait legentes, non coronatos.
而且,我想,他称那些“宣读的”为有福,而不是“戴冠的”。
Coronant et nuptiae sponsos, et ideo non nubemus ethnicis, ne nos ad idololatrian usque deducant, a qua apud illos nuptiae incipiunt.
婚礼也为新人加冠,因此我们不与异教徒通婚,免得他们把我们引向偶像崇拜,因为他们的婚礼就是从偶像崇拜开始的。
Habes legem a patriarchis quidem, habes apostolum in domino nubere iubentem.
你确实有来自族长们的律法,也有使徒吩咐你在主里结婚的教导。
Coronat et libertas saecularis.
世俗的自由也予以加冠。
Sed tu iam redemptus es a Christo, et quidem magno.
但你已经被基督赎回,而且是用极高的代价。
Servum alienum quomodo saeculum manumittet? Etsi libertas videtur, sed et servitus videbitur.
世俗怎能释放别人的奴隶? 即使它看起来是自由,但它也将被视为奴役。
Omnia imaginaria in saeculo et nihil veri.
世俗中的一切都是虚幻的,没有什么是真实的。
Nam et tunc liber hominis eras, redemptus a Christo, et nunc servus es Christi, licet manumissus ab homine.
因为即使在当时你是属于人的自由人,却已被基督赎回,而现在你虽然被人在法律上释放,却已是基督的奴隶。
Si veram putes saeculi libertatem, ut et corona eam consignes, redisti in servitutem hominis, quam putas libertatem, amisisti libertatem Christi, quam putas servitutem.
如果你认为世俗的自由是真实的,以至于用冠冕来印证它,你就是回到了你以为是自由的人类奴役中,失去了你以为是奴役的基督的自由。
Numquid et agonisticae causae disputabuntur, quas statim tituli sui damnant, et sacras et funebres scilicet? Hoc enim superest, ut Olympius Iupiter et Nemeaeus Hercules et misellus Archemorus et Antinous infelix in Christiano coronentur, ut ipse spectaculum fiat, quod spectare taedet.
难道还要讨论竞技的起因吗? 这些竞技的名称已经立刻定它们的罪了,即所谓“神圣的”和“丧礼的”竞技。 因为剩下的只有:奥林匹亚的朱庇特、涅墨亚的赫拉克勒斯、可怜的阿尔克摩罗斯以及不幸的安提诺乌斯在基督徒身上被加冠,以至于基督徒自己成了一场令人厌恶观看的戏。
Universas, ut arbitror, causas enumeravimus, nec ulla nobiscum est; omnes alienae, profanae, illicitae, semel iam in sacramenti testatione eieratae.
我想,我们已经列举了所有的起因,其中没有一个与我们相合;所有这些都是外邦的、世俗的、不法的,已经在受洗誓言的见证中被一次性地唾弃了。
Hae enim erant pompae diaboli et angelorum eius, officia saeculi, honores, sollemnitates, popularitates, falsa vota, humana servitia, laudes vanae, gloriae turpes, et in omnibus istis idololatriae in solo quoque censu coronarum, quibus omnia ista redimita sunt.
因为这些曾是魔鬼及其使者的排场:世俗的职守、尊荣、庆典、取悦大众、虚假的许愿、对人的服侍、虚妄的赞美、可耻的荣耀,而在所有这些事物中,甚至在那些用来装点这一切的冠冕本身的登记中,都存在着偶像崇拜。
Praefabitur quidem Claudius etiam caelum sideribus apud Homeri carmina coronatum, certe a deo, certe homini; igitur et homo ipse a deo coronandus est.
克劳狄乌斯确实预先辩解说,在荷马的诗篇中,天空也是用星辰装饰的,这当然是由神所作,当然是为人类所作;因此,人自己也应当由神来加冠。
Ceterum a saeculo coronantur et lupanaria et latrinae et pistrinae et carcer et ludus et ipsa amphitheatra et ipsa spoliaria ipsaeque libitinae.
然而,被世俗冠以花冠的,却是妓院、公厕、磨坊、监狱、剑斗士学校、圆形剧场本身、剥尸所和殡仪馆。
Quam sacer sanctusque, quam honestus ac mundus sit habitus iste, noli de uno poetico caelo, sed de totius mundi commerciis aestimare.
这一习惯是多么神圣庄严,又是多么高尚纯洁,你不要仅仅从一个诗意的天空,而要从整个世界的交往活动中来评估。
At enim Christianus nec ianuam suam laureis infamabit, si norit, quantos deos etiam ostiis diabolus adfinxerit, Ianum a ianua, Limentinum a limine, Forculum et Carnam a foribus et eardinibus, etiam apud Graecos Thyraeum Apollinem et Antelios daemonas.
但实际上,基督徒甚至不会用月桂树玷污自家的门扉,如果他知道魔鬼把多少神明甚至强加在了门口:门上的雅努斯,门槛上的里门廷努斯,门扉和门铰链上的福尔库鲁斯与卡尔娜,甚至在希腊人中也有门外的阿波罗和迎着太阳的恶魔。