Humanitext Reader

特土良 · 论冠冕 §12

军人冠冕的异教渊源与偶像崇拜

第 8 段,共 10 段 · 拉丁语

内容简介

德尔图良指出军人花冠具有献给阿波罗、里贝尔、维纳斯和密涅瓦等异教神明的历史起源,并论证在年度宣誓、赏金分发和凯旋式等世俗活动中佩戴冠冕等同于背教和偶像崇拝。

§12Sed et de corona prius dicam.
然而,关于冠冕本身,我也要先说几句。
Laurea ista Apollini vel Libero sacra est, illi ut deo telorum, huic ut deo triumphorum.
这月桂冠是献给阿波罗或里贝尔的,前者作为武器之神,后者作为凯旋之神。
Sic docet Claudius, cum et myrto ait milites redimiri solere.
克劳狄乌斯也是这样教导的,他说士兵们通常用香桃木来加冠。
Veneris enim? myrtus, matris Aeneadarum, etiam amiculae Martis, per Iliam et Romulos Romani.
因为香桃木难道不是属于维纳斯的吗? 她是埃涅阿斯子孙的母亲,也是马尔斯的情妇,罗马人通过伊利亚和罗穆卢斯们而归属于她。
Sed ego Venerem non credo ex hac parte cum Marte Romanam, qua pellicis dolor est.
但我并不认为维纳斯在这方面与马尔斯同为罗马之神,因为这其中夹杂着情妇的痛苦。
Cum et olea militia coronatur, ad Minervam est idololatria, armorum aeque deam, sed et paci cum Neptuno initae ex hac arbore coronatam.
当军队也用橄榄枝加冠时,这是对密涅瓦的偶像崇拜——她同样是武器女神,而且也是因为与涅普顿达成的和平是通过这种树木来加冠纪念的。
In his erit serti militaris superstitio ubique polluta et polluens.
在这些事上,军人花冠的迷信在各处都是被污秽的,并且污秽着一切。
omnia. Quae iam polluatur et causis.
如今,它也因其起因而被污秽。
Ecce annua votorum nuncupatio quid videtur? Prima in principiis, secunda in Capitoliis.
且看,每年一次的许愿宣誓看起来像什么? 第一处是在大本营,第二处是在卡皮托林。
Accipe post loca et verba: Tunc tibi, Iuppiter, bovem cornibus auro decoratis vovemus esse futurum.
在了解了地点之后,再听听这些话:“那时,朱庇特啊,我们向你许愿,将献上一头用黄金装饰牛角的公牛。
Cuius sententiae vox est? Utique negationis.
”这一宣誓是谁的声音? 无疑否认信仰的声音。
Etiamsi tacet illic Christianus ore, coronatus capite respondit.
即使基督徒在那里口头保持沉默,但他头上戴着的冠冕已经作了回答。
Eadem laurea in donativi dispensatione denuntiatur.
在发放赏金时也同样宣告使用这同样的月桂冠。
Plane non gratuita idololatria, aliquibus aureis venditans Christum, ut argenteis Iudas.
这显然不是无偿的偶像崇拜,而是为了几枚金币而出卖基督,正如犹大为了银币所做的那样。
Hoc erit, Non potestis deo servire et mammonae, mammonae manum tradere et deo absistere? Hoc erit, Reddite quae sunt Caesaris Caesari et quae dei deo, nec hominem deo reddere et denarium Caesari auferre? Triumphi laurea foliis struitur, an cadaveribus? lemniscis ornatur, an bustis? unguentis delibuitur, an lacrimis coniugum et matrum? fortasse quorundam et Christianorum; et apud barbaros enim Christus.
这难道就是“你们不能又侍奉神,又侍奉玛门”,把手交托给玛门而背离神吗? 这难道就是“凯撒的物当归给凯撒,神的物当归给神”,不把人归给神,却为了凯撒而拿走银钱吗? 凯旋的月桂冠是用树叶编织的,还是用尸体堆积的? 是用饰带装饰的,还是用坟墓点缀的? 是用香膏涂抹的,还是用妻子和母亲们的眼泪浸湿的? 也许其中也有一些基督徒女性的眼泪;因为在蛮族之中也有基督。
Qui hanc portaverit in capite causam nonne et ipsi pugnavit? Est et alia militia regiarum familiarum.
将这凯旋的起因戴在头上的人,难道他自己不也参与了战斗吗? 还有另一种属于皇家府邸的军务。
Nam et castrenses appellantur, munificae et ipsae sollemnium Caesarianorum.
因为他们也被称为宫廷侍从,他们自己也在凯撒的庆典中慷慨施舍。
Sed et tum proinde miles ac servus alterius es, et si duorum, dei et Caesaris, certe tunc non Caesaris, cum te deo debes, etiam in communibus, credo, potiori.
但即使在那时,你同样是另一个人的士兵和仆人;如果是两个人的仆人——即神和凯撒的——那么当你将自己奉献给神时,你当然就不属于凯撒了。 我相信,即使在共同的事务中,也当顺从更强大的一方。

词汇与语法注释

  1. 12Veneris enim? myrtus — 在所有格属格 `Veneris` 之后省略了连系动词 `est`,意思是“因为香桃木是属于维纳斯的”。该句被解释为带有问号的插入式疑问句或感叹句。
  2. 12qua pellicis dolor est — 关系副词 `qua` 意为“在……方面”。`pellicis dolor`(情妇的痛苦)指在神话中,维纳斯相对于马尔斯的正妻朱诺而言处于“情妇(pellix)”的地位,从而产生屈辱或嫉妒等痛苦。
  3. 12vovemus esse futurum — 在作为 `vovemus`(我们许愿)宾语的“对格与不定式(A.C.I.)”结构中,使用了将来主动不定式 `esse futurum`(此处语序倒置,原为 `futurum esse`),其逻辑主语为 `bovem`。直译为“我们许愿将有一头公牛(作为祭品)存在”,即“我们誓言献上一头公牛”。
  4. 12potiori — `potiori` 是比较级 `potior`(更强大的、更优越的)的阳性单数与格形式,作为动词 `debes`(欠债、负有义务)或暗示的 `servire`(侍奉)的间接宾语。指在神与凯撒之间,应当顺从更有力量的一方(即神)。

引用这一段

特土良, 论冠冕 §12. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa013.humanitext-lat1:12

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。