Humanitext Reader

特土良 · 论冠冕 §14-15

头部的神圣性、基督的冠冕与密特拉教的例证

第 10 段,共 10 段 · 拉丁语

内容简介

德尔图良强调了作为男人之头的基督以及应当蒙头的女人之头的神圣性,劝诫基督徒拒绝世俗华丽的花冠,转而追求基督的荆棘冠冕和天上永恒的冠冕。他还以密特拉教士兵严厉拒绝世俗冠冕的仪式为例,谴责了基督徒的妥协与不彻底。

§14Tanto abest, ut capiti suo munus inferat idololatriae, immo iam dixerim Christo, siquidem viri caput Christus est, tam liberum quam et Christus, ne velamento quidem obnoxium, nedum obligamento.
基督徒远不至于将偶像崇拜的贡品戴在自己头上,甚至,我倒想说,是戴在基督头上,因为男人的头就是基督,他与基督一样自由,甚至不受蒙头的约束,更不用说被冠冕束缚了。
Porro et quod obnoxium est velamento, caput feminae, hoc ipso iam occupatum non vacat etiam obligamento.
此外,那受蒙头约束的女人之头,已经因蒙头而被占满,同样没有多余的空间留给冠冕的束缚。
Habet humilitatis suae sarcinam.
她背负着自己谦卑的重担。
Si nudo capite videri non debet propter angelos, multo magis coronato fortasse tunc illos coronatos scandalizaverit.
如果她因天使的缘故不应当以露头的样子示人,那么戴着冠冕就更不应该了;也许那时她会让那些戴冠者跌倒。
Quid enim est in capite feminae corona quam formae lena, quam summae lasciviae nota, extrema negatio verecundiae, conflatio inlecebrae? Propterea nec ornabitur operosius mulier ex apostoli prospectu, ut nec crinium artificio coronetur.
因为,女人头上的冠冕,若不是美色的说客、极度放荡的标记、对羞耻的彻底否定、诱惑的煽动,还会是什么呢? 因此,根据使徒的远见,女人不应进行过于复杂的妆饰,以至于连发型的花样都不应像戴了冠。
Qui tamen et viri caput est et feminae facies, vir ecclesiae, Christus Iesus, quale, oro te, sertum pro utroque sexu subiit? Ex spinis opinor et tribulis, in figuram delictorum, quae nobis protulit terra carnis, abstulit autem virtus crucis, omnem aculeum mortis in dominici capitis tolerantia obtundens.
然而,作为男人的头、女人的面容、教会的丈夫,基督耶稣为了男女两性,请你告诉我,他承受了怎样的花冠? 我想是荆棘和蒺藜,用以象征我们的肉体之地所结出的罪恶,但十字架的力量夺去了这些罪恶,在主之头的忍耐中钝化了死亡的一切毒钩。
Certe praeter figuram contumelia in promptu est et dedecoratio et turpitudo et his implexa saevitia, quae tunc domini tempora foedaverunt et lancinaverunt, uti tu nunc laurea et myrto et olea et inlustri aliqua fronde et, quod magis usui est, centenariis quoque rosis de horto Midae lectis et utrisque liliis et omnibus violis coroneris, etiam gemmis forsitan et auro, ut et illam Christi coronam aemuleris, quae postea ei obvenit, quia et favos post fella gustavit, nec ante rex gloriae in caelestibus salutatus est, quam rex Iudaeorum proscriptus cruci, minoratus primo a patre modico quid citra angelos, et ita gloria et honore coronatus.
确实,除了象征意义之外,侮辱是显而易见的,还有污损、羞辱以及交织在其中的残忍,这些在当时玷污并撕裂了主的太阳穴。 而你现在竟然用月桂、香桃木、橄榄或某种显赫的树叶来给自己加冠,甚至更常用的是从米达斯花园里采摘的百叶玫瑰、两种百合以及所有的紫罗兰,甚至也许还有宝石和黄金,以此去效仿基督的那顶冠冕。 那顶冠冕是后来才赐给他的,因为他在尝过苦胆之后才品尝到蜜房,而且他也不是在天界被尊为荣耀之王,而是先作为犹太人的王被判在十字架上受死,起初被父降为比天使微小一点,然后才被赐予荣耀和尊贵的冠冕。
Si ob haec caput ei tuum debes, tale, si potes, ei repende, quale suum pro tuo obtulit, aut nec floribus coroneris, si spinis non potes, quia floribus non potes.
如果因为这些原因你将自己的头献给他,那么如果可以的话,请向他回报一个像他为你而献出的那样的头;或者,如果你不能戴荆棘冠冕,就也不要戴花冠,因为你不能戴花冠。
§15Serva deo rem suam intaminatam.
为神保守他那不容玷污的产业。
Ille eam, si volet, coronabit.
如果他愿意,他会为它加冠。
Immo et vult denique, invitat.
甚至,他其实很愿意,并向我们发出邀请。
Qui vicerit, inquit, dabo ei coronam vitae.
他说:“那得胜的,我必赐给他生命的冠冕。
Esto et tu fidelis ad mortem et decerta et tu bonum agonem, cuius coronam et apostolus repositam sibi merito confidit.
”你也要至死忠心,打那美好的仗,使徒也理所当然地深信那仗的冠冕已为他存留。
Accipit et angelus victoriae coronam procedens in candido equo, ut vinceret, et alius iridis ambitu ornatur caelesti prato.
胜利的天使也戴着冠冕,骑着白马前行以求得胜,另一个天使则在天上的草场上被虹彩的圆环所装饰。
Sedent et presbyteri coronati eodemque auro et ipse filius beminis supra nubem micat.
众长老也戴着同样的金冠坐着,人子自己也在云彩之上闪耀。
Si tales imagines in visione, quales veritates in repraesentatione? Illas aspice, illas odora.
如果异象中的图像已是如此,那么显现中的真实又将如何呢? 注视那些,嗅闻那些吧。
Quid caput strophiolo aut dracontario damnas, diademati destinatum? Nam et reges nos deo et patri suo fecit Christus Iesus.
你的头注定要戴王冠,你为何用饰带或蛇形头饰来糟蹋它呢? 因为基督耶稣也使我们成为我们神和他父的君王。
Quid tibi cum flore morituro? Habes florem ex virga Iesse, super quem tota divini spiritus gratia requievit, florem incorruptum, immarcescibilem, sempiternum; quem et bonus miles eligendo in caelesti ordinatione profecit.
枯萎的花与你何干? 你有从西西之杖开出的花,神圣之灵的一切恩典都停歇在其上,那是永不败坏、永不凋谢、永恒不灭的花;那美好的士兵通过选择它,已在天上的军职中晋升。
Erubescite, commilitones eius, iam non ab ipso iudicandi, sed ab aliquo Mithrae milite, qui cum initiatur in spelaeo, in castris vere tenebrarum, coronam interposito gladio. sibi oblatam, quasi mimum martyrii, dehinc capiti suo accommodatam monetur obvia manu a capite pellere et in humerum, si forte, transferre, dicens Mithran esse coronam suam.
他的战友们,感到羞愧吧! 你们现在将要受到的,甚至不是他自己的审判,而是密特拉某个士兵的审判。 那士兵在洞穴里(那真正是黑暗的军营)入会时,面对在横置的剑上呈递给他的冠冕(这仿佛是对殉道的滑稽模仿),在其戴在头上之后,他被告诫要用迎面的手将冠冕从头上推开,并将其转移到肩膀上(如果可以的话),口中宣称密特拉就是他的冠冕。
Atque exinde nunquam coronatur, idque in signum habet ad probationem sui, sicubi temptatus fuerit de sacramento, statimque creditur Mithrae miles, si deiecerit coronam, si eam in deo suo esse dixerit.
从此以后,他便绝不加冠,并将此作为考验自己的记号,无论他在何处因誓言受到试探,只要他扔下冠冕,说冠冕在自家的神那里,他便立刻被承认为密特拉的士兵。
Agnoscamus ingenia diaboli, idcirco quaedam de divinis affectantis, ut nos de suorum fide confundat et iudicet.
让我们看穿魔鬼的诡计,他之所以模仿某些神圣的事物,是为了用他那些信徒的虔诚来使我们蒙羞,并审判我们。

词汇与语法注释

  1. §14Tanto abest, ut — 非人称动词短语 `tantum abest ut... ut...`(远非……)的变形。前文的主语“基督徒”(Christianus)在语境中被省略并需补齐,第一个 `ut` 从句接在 `capiti suo` 之后,主句的 `tantum` 变为了副词性夺格的 `tanto`。
  2. §14uti tu nunc ... coroneris — 由 `uti`(`ut` 的古体)引导的表示感叹或强烈愤慨的虚拟语气现在时(`coroneris`),用以对基督徒与基督受难形成鲜明对比的世俗享乐表示震惊和谴责。
  3. §15mimum martyrii — 将密特拉教入会仪式中拒绝用剑呈递之冠冕的仪式,视为基督教“殉道”的滑稽模仿(`mimum`,指哑剧或茶番),讽刺了异教徒虚假的决心。

引用这一段

特土良, 论冠冕 §14-15. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa013.humanitext-lat1:14-15

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。