Humanitext Reader

特土良 · 论洗礼 §9-10

洗礼的预表与约翰洗礼的预备性质

第 4 段,共 8 段 · 拉丁语

内容简介

作者赞美了旧约圣经中以及基督一生里通过水所展现的洗礼预像,随后探讨了关于约翰洗礼的神学疑问,阐明其仅具人类条件的预备性质,并不具备天上的权能。

§9Quot igitur patrocinia naturae, quot priuilegia gratiae, quot sollemnia disciplinae figurae praestructiones precationes religionem aquae ordinauerunt? primo quidem cum populus de Aegypto liber et expeditus uim regis Aegypti per aquam transgressus euadit, ipsum regem cum totis copiis aqua extinxit.
因此,有多少自然的庇护,有多少恩典的特权,有多少规律、预像、预先准备和祈祷的仪式,规定了对水的崇敬? 首先,当人民从埃及获得自由且轻装前行,通过水渡过并逃脱埃及王的势力时,水将那国王及其全部军队一同消灭。
quae figura manifestior in baptismi sacramento? liberantur de saeculo nationes per aquam scilicet et diabolum dominatorem pristinum in aqua oppressum derelinquunt.
在洗礼的圣事中,还有什么预像比这更显而易见吗? 诸民族从这世界中被释放出来,也就是说通过水,并把恶魔——他们昔日的统治者——留在水中被淹没。
item aqua de amaritudinis uitio in usum commodae suauitatis Mosei ligno remediatur.
同样,苦涩之害的水,通过摩西的木头,被治愈而可用于宜人的甘甜。
lignum illud erat Christus uenenatae et amarae retro naturae uenas in saluberrimas aquas baptismi scilicet ex sese remedians.
那木头就是基督,祂从自身治愈了昔日充满毒害和苦涩的本性矿脉,使之成为极健康的洗礼之水。
haec est aqua, quae de comite petra populo defluebat.
这就是那从伴随而来的磐石中为人民流出的水。
si enim petra Christus, sine dubio aqua in Christo baptismum uidemus benedici.
因为如果磐石是基督,毫无疑问,我们看到在基督里因水而进行的洗礼受到了祝福。
quanta aquae gratia penes deum et Christum eius est ad baptismi confirmationem! nunquam sine aqua Christus: siquidem et ipse aqua tinguitur, prima rudimenta potestatis suae uocatus ad nuptias aqua auspicatur, cum sermonem facit, sitientes ad aquam suam inuitat sempiternam, cum de agape docet, aquae calicem pauperi oblatum inter opera dilectionis probat, apud puteum uires resumit, super aquam incedit, libenter transfretat,. aquam discentibus ministrat.
在上帝及其基督那里,为了确证洗礼,水的恩典是多么巨大! 基督绝不离开水:因为祂自己也是在水中受洗,被请去赴婚宴时以水开始祂权能的最初尝试,在讲道时祂邀请口渴的人到祂永远的水那里,在教导爱筵(agape)时祂认可向穷人献上的一杯水为爱德的行为,在井旁恢复体力,在水上行走,乐于渡海,. 给门徒们端水。
perseuerat testimonium baptismi usque ad passionem: cum deditur in crucem, aqua interuenit; sciunt Pilati manus: cum uulneratur, aqua de latere prorumpit; scit lancea militis.
洗礼的见证一直持续到受难:当祂被交付十字架时,水介于其间(皮拉特的双手知道这一点);当祂受伤时,水从肋旁喷出(士兵的枪刺知道这一点)。
§10Diximus, quantum mediocritati nostrae licuit, de uniuersis quae baptismi religionem struunt; nunc ad reliquum statum eius aeque ut potero progrediar de quaestiunculis quibusdam.
我们已在自身能力有限的范围内,谈论了所有构成洗礼崇敬的事物;现在我将尽我所能,同样针对一些微小的疑问,推进到它其余的状况。
baptismus ab Iohanne denuntiatus iam tunc habuit quaestionem, ab ipso quidem domino propositam Pharisaeis, caelestisne is baptismus esset an uero terrenus? de quo illi non ualuerunt constanter respondere, utpote non intellegentes, quia nec credentes.
由约翰宣告的洗礼在当时就已经引发了疑问,这疑问是由主自己向法利赛人提出的:那洗礼是来自天上,还是来自地上? 对此,他们无法坚定地回答,因为他们不理解,也不相信。
nos porro quantula fide sumus, tantulo et intellectu possumus aestimare diuinum quidem eum baptismum fuisse, mandatu tamen, non et potestate, quod et Iohannem a domino missum legimus in hoc munus ceterum humanum condicione.
而我们,无论我们的信心多么微小,也可以用同样微小的理解力来评估那确实是神圣的洗礼,然而这是凭着命令,而非凭着权能,因为我们读到约翰也是被主差遣来担任这一职分,但在其他方面其地位属于人类的条件。
nihil enim caeleste praestabat, sed caelestibus praeministrabat paenitentiae scilicet praepositus, quae est in hominis potestate.
因为他没有提供任何天上的东西,而是为天上的东西作预先的服侍,也就是被派去主持悔改,而这悔改是在人的权力范围内的。
denique legis doctores et Pharisaei, qui credere noluerunt, nec paenitentiam egere.
总之,不愿相信的律法教师和法利赛人,也没有进行悔改。
quod si paenitentia humanum est, et baptismus ipsius eiusdem condicionis fuerit necesse est, aut daret et spiritum sanctum et remissionem delictorum, si caelestis fuisset.
如果悔改是属于人的,那么他的洗礼也必然属于同样的条件;否则,如果它是来自天上的,它就会既赐予圣灵,又赐予罪的赦免。
sed neque peccatum dimittit neque spiritum indulget nisi deus solus.
但除了上帝独一之外,没有人能赦免罪或赐予圣灵。
etiam ipse dominus, nisi ipse prius ascenderet ad patrem, aliter negauit spiritum descensurum.
甚至主自己,除非祂先升到父那里,否则也否定了圣灵会以其他方式降临。
id quod dominus nondum conferebat, seruus utique praestare non potuisset.
主当时尚未赐予的东西,仆人当然不可能提供。
adeo postea in Actis Apostolorum inuenimus, quoniam, qui Iohannis baptismum habebant, non accepissent spiritum sanctum, quem ne auditu quidem nouerant.
因此,后来在《使徒行传》中我们发现,那些受了约翰洗礼的人,并没有领受圣灵,甚至连听都没有听过。
ergo non erat caeleste, quod caelestia non exhibebat, cum ipsum, quod caeleste in Iohanne fuerat, spiritus prophetiae, post totius spiritus in dominum translationem usque adeo defecerit, ut quem praedicauerat, quem aduenientem designauerat, postmodum an ipse esset miserit sciscitatum.
所以,那不是天上的,因为它没有展现天上的事物,因为连在约翰身上曾是天上的东西——即预言的灵——在整位圣灵转移到主身上之后,也衰退到了这样的地步:以至于对他曾宣扬过、对其到来曾指出过的那位,他后来竟派人去询问是否就是祂。
agebatur itaque baptismus paenitentiae quasi candidatus remissionis et sanctificationis in Christo subsecuturae.
因此,悔改的洗礼只是作为在基督里随后而来的赦免和圣化的“候选者”而进行的。
nam quod praedicabat baptismum paenitentiae in remissionem delictorum, in futuram remissionem enuntiatum est: siquidem paenitentia antecedit, remissio subsequitur, et hoc est uiam praeparare; qui autem praeparat, non idem ipse perficit, sed alii perficiendum procurat.
因为他宣扬“为了罪得赦免的悔改洗礼”,是针对未来的赦免而宣告的:因为悔改在前,赦免在后,这就是预备道路;但那预备的人,自己并不完成这事,而是促成由他人来完成。
ipse profitetur sua non esse caelestia, sed Christi, dicendo: qui de terra est, de terra loquitur;
他自己承认自己的东西不是天上的,而是基督的,他说:“那从地上来的,是属乎地,他所说的也是属乎地;那从天上来的,是在万有之上。
qui de supernis uenit, super omnes est: item sola se paenitentia tinguere, uenturum mox qui tingueret in spiritu et igni.
”同样,他承认自己仅以悔改来洗礼,而那不久后将要来的,将以圣灵和火来洗礼。
scilicet quia uera et stabilis fides aqua tinguitur in salutem, simulata autem et infirma igni tinguitur in iudicium.
这显然是因为,真实而坚固的信仰是在水中受洗以得救,而虚假且软弱的信仰则是在火中受洗以受审判。

词汇与语法注释

  1. §9Quot igitur patrocinia naturae... — 一系列复数名词 patrocinia、priuilegia、sollemnia、figurae、praestructiones 和 precationes 共同作为动词 ordinauerunt 的主语,而 religionem 是其直接宾语。
  2. §9lignum illud erat Christus... — 现在分词 remedians(主格单数阳性)修饰 Christus。副词 retro 修饰 uenenatae et amarae(“昔日充满毒害和苦涩的”),整个分词短语支配宾语 naturae uenas(“本性的矿脉”),表示将其转变为 in saluberrimas aquas(“极健康的洗礼之水”)的行为。
  3. §9si enim petra Christus... — 前半条件句中省略了系动词 est(si enim petra Christus <est>)。后半句中 uidemus 的宾语是“对格加不定式”(ACI)结构 baptismum benedici。此处将 aqua 视为夺格(“通过水”),与 in Christo(“在基督里”)相结合,译为“在基督里因水而进行的洗礼受到祝福”。
  4. §10diuinum quidem eum baptismum fuisse... — 这是由 aestimare(评估)所支配的“对格加不定式”(ACI)结构,其中 eum(指约翰的洗礼)是不定式 fuisse 的逻辑主语。夺格名词 mandatu 和 potestate 表示限制或性质,意为“凭着命令,而非凭着权能”。
  5. §10cum ipsum... usque adeo defecerit, ut... miserit sciscitatum — 由 cum 引导的让步或因果从句,以 ipsum, quod... fuerat 为主语,动词为虚拟式完成时 defecerit。随后是由 usque adeo... ut... 引导的结果从句,其中的动词 miserit 支配着表示目的的目的动名词(supine)sciscitatum(“去询问”)。

引用这一段

特土良, 论洗礼 §9-10. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa011.humanitext-lat2:9-10

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。