§11Sed ecce, inquiunt, uenit dominus et non tinxit.
“然而看哪,”他们说,“主来了却不施洗。
legimus enim: et tamen is non tinguebat, uerum discipuli eius.
”因为我们读到:“然而,祂自己并不施洗,而是祂的门徒施洗。
quasi reuera ipsum suis manibus tincturum Iohannes praedicasset.
” 仿佛约翰真的预言过主会亲手施洗似的!
non utique sic intellegendum est, sed simpliciter dictum more communi, sicut est uerbi gratia: imperator proposuit edictum aut praefectus fustibus cecidit: numquid ipse proponit aut numquid ipse caedit? semper is dicitur facere, cui praeministratur.
当然不应当这样理解,这只是按照共同的习惯简单地说的,例如:“皇帝颁布了法令”或“长官用棍棒殴打了(犯人)”——难道是皇帝亲自颁布,或者长官亲自殴打吗? 我们总是说,那被服侍的人做了这事。
ita erit accipiendum, ipse uos tinguet, pro eo quod est, per ipsum tinguemini uel in ipsum.
因此,应当这样理解:“祂将给你们施洗”,是代替“你们通过祂或在祂里面受洗”这一表达。
sed ne moueat quosdam quod non ipse tinguebat.
但是,祂自己不施洗这件事不应当使某些人动摇。
in quem enim tingueret? in paenitentiam? quo ergo illi praecursorem? in peccatorum remissionem, quam uerbo dabat? in semetipsum, quem humilitate celabat? in spiritum sanctum, qui nondum ad patrem ascenderat? in ecclesiam, quam nondum apostoli struxerant? itaque tinguebant discipuli eius ut ministri, ut Iohannes antepraecursor, eodem baptismo Iohannis, ne qui alio putet, quia nec exstat alius nisi postea Christi, qui tunc utique a discentibus dari non poterat, utpote nondum adimpleta gloria domini, nec instructa efficacia lauacri per passionem et resurrectionem, quia nec mors nostra dissolui posset nisi domini passione nec uita restitui sine resurrectione ipsius.
因为祂要向着谁施洗呢? 向着悔改吗? 那么,祂为什么还需要先驱者呢? 向着罪的赦免吗? 祂不是用话语给予了罪的赦免吗? 向着祂自己吗? 祂不是在谦卑中隐藏了自己吗? 向着圣灵吗? 圣灵当时不还没有升到父那里吗? 向着教会吗? 那时使徒们不还没有建立教会吗? 因此,祂的门徒作为仆役施洗,正如约翰作为先驱一样,用的是约翰的同一种洗礼,免得有人认为那是另一种洗礼,因为确实不存在另一种洗礼,除非是后来基督的洗礼,而那在当时当然不能由门徒们施予,因为主的荣耀尚未满盈,洗礼的功效也尚未通过受难与复活准备就绪,因为若非通过主的受难,我们的死亡就无法被消除;若非通过祂的复活,我们的生命就无法被恢复。
§12Cum uero praescribitur nemini sine baptismo competere salutem, ex illa maxime pronuntiatione domini qui ait: nisi natus ex aqua quis erit, non habet uitam, suboriuntur scrupulosi, immo temerarii retractatus quorundam, quomodo ex ista praescriptione apostolis salus competat, quos tinctos non inuenimus in domino praeter Paulum.
但是,当规定“没有洗礼,任何人都无法获得救赎”时(尤其是根据主说的“人若不从水里生,就没有生命”那句宣告),某些人便产生了过于细微、甚至轻率的争论,即根据这一规定,使徒们如何能获得救赎,因为我们除了保罗之外,没有发现他们中有人在主里受洗。
immo cum Paulus solus ex illis baptismum Christi induerit, aut praeiudicatum esse de ceterorum periculo qui careant aqua Christi, ut praescriptio salua sit, aut rescindi praescriptionem, si etiam non tinctis salus statuta est.
甚至由于他们中只有保罗一人穿上了基督的洗礼,要么对其他缺乏基督之水的人的危险做出了判决,以使该规定保持有效,要么如果也为未受洗的人规定了救赎,该规定就被废除。
audiui, domino teste, eiusmodi, ne quis me tam perditum existimet, ut ultro excogitem libidine stili, quae aliis scrupulum incutiant.
在主见证下,我听过此类议论,免得有人认为我如此堕落,竟凭着写作的欲望,擅自编造出让别人产生疑虑的事情。
et nunc illis, ut potero, respondebo, qui negant apostolos tinctos.
现在,我将尽我所能去回答那些否认使徒受过洗的人。
nam si humanum Iohannis baptismum inierant et dominicum desiderabant, quatenus unum baptismum definierat ipse dominus dicens Petro perfundi uolenti: qui semel lauit, non habet necesse rursum, quod utique non tincto non omnino dixisset, et haec est probatio exerta aduersus illos qui adimunt apostolis etiam Iohannis baptismum, ut destruant aquae sacramentum.
因为,如果他们曾接受过约翰的人类洗礼,并渴望主的洗礼,既然主自己已经定义了“一种洗礼”,对想要被水浇灌的彼得说:“洗过澡的人,不需要再洗”,这对于未受洗的人是绝不会说的;这就是对那些为了破坏水的圣事而企图夺走使徒们的约翰洗礼之人最显而易见的证据。
an credibile uideri potest in his personis uiam tunc domini non praeparatam id est baptismum Iohannis, quae ad uiam domini per totum orbem aperiendam destinabantur? ipse dominus nullius paenitentiae debitor tinctus est: peccatoribus non fuit necesse? quod ergo alii tincti non sunt, non tamen comites Christi, sed aemuli fidei, legis doctores et Pharisaei? unde et suggeritur, cum aduersantes domini tingui noluerint, eos qui dominum sequebantur tinctos fuisse nec cum aemulis suis sapuisse, maxime quando dominus, cui adhaerebant, testimonio Iohannem extulisset, nemo, dicens, maior inter natos feminarum Iohanne baptizatore.
难道可以认为,在这些被注定要在全世界开辟主道路的人身上,当时主的道路(即约翰的洗礼)未曾预备吗? 主自己无需任何悔改,尚且受了洗,难道罪人倒不需要吗? 那么,其他没有受洗的人,难道不是基督的伴侣,而是信仰的对手——律法教师和法利赛人吗? 由此也暗示出,既然主的敌对者不愿受洗,那么追随主的人必然受了洗,而没有与他们的对手具有相同的想法,特别是当他们依附的主曾用证言赞扬约翰说:“妇人所生的,没有一个比施洗约翰更大的。
alii plane satis coacte iniciunt tunc apostolos baptismi uicem implesse, cum in nauicula fluctibus adspersi operti sunt; ipsum quoque Petrum per mare ingredientem satis mersum.
”显然,另一些人相当勉强地提出,当使徒们在小船中被波浪泼洒并覆盖时,他们便履行了洗礼的职分;而彼得自己走在海上时也充分地浸入了水中。
ut opinor autem, aliud adspergi uel intercipi uiolentia maris, aliud tingui disciplina religionis.
但依我之见,被海水的猛烈所泼洒或拦截是一回事,而在宗教的规律中受洗则是另一回事。
ceterum nauicula illa figuram ecclesiae praeferebat, quod in mari id est saeculo fluctibus id est persecutionibus et temptationibus inquietatur, domino per patientiam uelut dormiente, donec orationibus sanctorum in ultimis suscitatus compescat saeculum et tranquillitatem suis reddat.
此外,那只小船预表了教会,因为它在海里(即这个世界)被波浪(即迫害和试炼)所扰乱,而主则因着耐心仿佛在睡觉,直到在最后被圣徒们的祈祷唤醒,平息世界,并赐予祂的子民安宁。
nunc siue tincti quoquo modo fuerunt siue illoti perseuerauerunt, ut et illud dictum domini de uno lauacro sub Petri persona ad nos tantummodo spectet, de salute tamen apostolorum satis temerarium est aestimare, quia illis uel primae adlectionis et exinde indiuiduae familiaritatis praerogatiua compendium baptismi conferre posset, cum illi, opinor, sequebantur illum qui credenti cuique salutem pollicebatur.
现在,无论他们是以何种方式受了洗,还是保持未洗,以至于主关于“一次洗涤”的那句话在彼得的身份下仅适用于我们,然而对于使徒们的救赎进行评估是相当轻率的,因为对于他们来说,最初被选召的特权以及此后不可分离的亲密关系,可以赋予他们洗礼的捷径,因为我认为,他们跟随了那向每一个信的人许诺救赎的人。
fides tua te, aiebat, saluum fecit, et, remittentur tibi peccata, credenti utique nec tamen tincto.
祂常说:“你的信救了你”,以及“你的罪赦免了”,这确实是对一个相信却尚未受洗的人说的。
id si apostolis defuit, nescio quorum fide uno uerbo domini suscitatus teloneum dereliquit, patrem et nauem et artem qua uitam sustentabat deseruit, patris exsequias despexit, summum illud domini praeceptum, qui patrem aut matrem mihi praetulerit, non est me dignus, ante perfecit quam audiuit.
如果使徒们缺少这一点,我不知道是谁凭着信仰,因主的一句话被唤醒便离开了税关,舍弃了父亲、船只和维持生活的生计,顾不得父亲的丧事,在听见主那条最高的诫命“爱父母过于爱我的,不配作我的门徒”之前,便已将其履行。