§4Sed ea satis erit praecerpsisse, in quibus et ratio baptismi recognoscitur, primum illa, qua iam tunc etiam ipso habitu praenotabant ad baptismi figuram dei spiritum, qui ab initio superuectabatur super aquas, super aquas intinctorum moraturum.
但只需提前说明这些事就足够了,在这些事中,洗礼的理路也得以确认。 第一,那是通过他们当时就已经以其状态本身预示了上帝的灵(祂从起初就运行在水面上)作为洗礼的象征,将要留在受洗之人的水面上的那一点。
sanctum autem utique super sanctum ferebatur et ab eo, quod superferebatur, id quod ferebat sanctitatem mutuabatur, quoniam subiecta quaeque materia eius, quae desuper imminet, qualitatem rapiat necesse est, maxime corporalis spiritalem et penetrare et insidere facilem per substantiae suae subtilitatem.
因为圣洁之物确实运行在圣洁之物上,而且那运载它的水从那运行于其上的灵中借得了圣洁;因为任何处于下方的物质,必然会夺取从上方临近之物的品质,尤其是属物质的会夺取属灵的品质,而属灵的因其物质的微细性而易于渗透和停留。
ita de sancto sanctificata natura aquarum et ipsa sanctificare concepit.
因此,水的天性因圣者而得以圣化,其自身也孕育了圣化的能力。
nemo dicat: numquid ipsis enim aquis tingimur, quae tunc in primordio fuerunt? non utique ipsis, nisi ex ea parte qua genus quidem unum, species uero complures.
任何人都不应说:“难道我们是用当时起初存在的水受洗吗? ”绝非那水本身,除非是在属为一而种有多样的意义上。
quod autem generi adtributum est, etiam in speciem redundat.
但是归于属的,也会波及到种。
ideoque nulla distinctio est, mari quis an stagno, flumine an fonte, lacu an alueo diluatur, nec quicquam refert inter eos quos Iohannes in Iordane et quos Petrus in Tiberi tinxit.
因此,人在海中、池塘中、河流中、泉水中、湖泊中还是在木盆中被洗净,并没有任何区别;在约翰在约旦河中施洗的人与彼得在台伯河中施洗的人之间,也没有任何区别。
nisi et ille spado, quem Philippus inter uias fortuita aqua tinxit, plus salutis aut minus retulit.
除非腓力在路上用偶然遇见的水施洗的那个太监,得到了更多或更少的救恩。
igitur omnes aquae i de pristina originis praerogatiua sacramentum sanctificationis consequuntur inuocato deo.
因此,所有的水,凭借其古老的起源特权,在呼求上帝之后,便获得了圣化的效力。
superuenit enim statim spiritus de caelis et aquis superest sanctificans eas de semetipso, et ita sanctificatae uim sanetificandi combibunt.
因为圣灵立时从天降临,留在水上,由其自身圣化它们,如此被圣化的水便吸入了圣化的力量。
quamquam ad simplicem actum competat similitudo, ut, quoniam uice sordium delictis inquinamur, aquis abluamur.
尽管就简单的行为而言,这种相似性是契合的,即:由于我们因罪而污秽,如同身体的肮脏,因而用水来洗净。
sed delicta sicut non in carne comparent, quia nemo super cutem portat maculam idololatriae aut stupri aut fraudis, ita eiusmodi in spiritu sordent, qui est auctor delicti.
但正如罪在肉体上显不出来(因为没有人的皮肤上带着偶像崇拜、奸淫或欺诈的污点),同样,这类事物在作为罪之源头的灵魂(灵)中是肮脏的。
spiritus enim dominatur, caro famulatur.
因为灵起主导作用,肉体听候差遣。
tamen utrumque inter se communicant reatum tum, spiritus ob imperium, caro ob ministerium.
然而,两者共同分担罪责,灵因命令,肉体因服从。
igitur medicatis quodammodo aquis per angeli interuentum et spiritus in aquis corporaliter diluitur et caro in eisdem spiritaliter mundatur.
因此,在某种意义上通过天使的介入而施以药效的水中,灵在水中被物质性地洗涤,肉体在同样的水中被属灵地净化。
§5Sed enim nationes extraneae ab omni intellectu spiritalium potestatem eadem efficacia idolis suis subministrant.
然而,与属灵之事的任何理解相隔绝的异邦诸族,也以同样的效果将相同的力量供奉给他们的偶像。
sed uiduis aquis sibi mentiuntur.
但他们是用虚无的水欺骗自己。
nam et sacris quibusdam per lauacrum initiantur, Isidis alicuius aut Mithrae; ipsos etiam deos suos lauationibus efferunt.
因为他们也通过洗涤启动了某些神圣的仪式,如某位伊西斯或密特拉斯的仪式;他们甚至通过洗涤来抬送他们自己的神祇。
ceterum uillas, domos, templa totasque urbes aspergine circumlatae aquae expiant passim.
此外,他们还用环绕泼洒的水随处净化别墅、房屋、庙宇和整个城市。
certe ludis Apollinaribus et Eleusiniis tinguuntur idque se in regenerationem et impunitatem periuriorum suorum agere praesumunt.
当然,他们在阿波罗竞技赛和厄琉息斯秘仪中受洗,并自认为这是为了再生和免除他们伪誓的惩罚。
item penes ueteres quisque se homicidio infecerat, purgatrices aquas explorabat.
同样,在古人中,凡因杀人而玷污自己的人,都会寻找净化的水。
igitur si de sola natura aquae, quod propria materia sit abluendi, in auspicia emundationis blandiuntur, quanto id uerius aquae praestabunt per dei auctoritatem, a quo omnis natura earum constituta est? si religione aquam medicari putant, quae potior religio quam dei uiui? quo agnito hic quoque studium diaboli recognoscimus res dei aemulantis, cum et ipse baptismum in suis exercet.
因此,如果他们仅仅因为水作为洗涤的固有物质的自然属性,就在洁净的前兆中得到慰藉,那么通过上帝的权威(水的一切本性皆由祂确立),水将何等更真实地提供这一效力! 如果他们认为水因宗教仪式而获得药效,那么有什么宗教比活神的宗教更强有力的呢? 认清这一点,我们在此也识破了恶魔对抗上帝之事的狂热,因为他自己也在他的追随者中施行洗礼。
quid simile? immundus emundat, perditor liberat, damnatus absoluit.
有什么相似之处? 污秽者使人洁净,毁灭者使人释放,被定罪者使人赦罪。
suam uidelicet operam destruet diluens delicta, quae inspirat ipse.
显然,恶魔是在通过洗涤自己所煽动的罪恶来摧毁自己的工作。
haec quidem in testimonium posita sunt repellentibus fidem, si minime credant rebus dei, quarum adfectationibus apud aemulum dei credunt.
这些事情确实是摆在拒绝信仰者面前的证据,如果他们不相信上帝的事,却相信神之对手那里对这些事的模仿。
annon et alias sine ullo sacramento immundi spiritus aquis incubant adfectantes illam in primordio diuini spiritus gestationem? sciunt opaci quique fontes et auii quique riui et in balneis piscinae et euripi in domibus uel cisternae et putei, qui rapere dicuntur, scilicet per uim spiritus nocentis.
难道在其他时候,在没有任何圣事的情况下,不洁的灵不也盘踞在水面上,企图模仿起初神圣之灵的运载吗? 所有阴暗的泉水、偏僻的小溪、浴池中的水池、房屋内的水道或蓄水池和水井,都深知这一点,它们被说成会夺人性命,这其实是通过有害之灵的力量。
nam et t esietos et lymphaticos et hydrophobos uocant, quos aquae necauerunt aut amentia uel formidine exercuerunt.
因为他们把水所杀死的人,或者用疯狂和恐惧折磨的人,称为“假死者”、“狂乱者”和“恐水病者”。
quorsum ista retulimus? ne quis durius credat angelum dei sanctum aquis in salutem hominis temperandis adesse, cum angelus malus profanum commercium eiusdem elementi in perniciem hominis frequentat.
我们为什么要提到这些呢? 免得有人觉得难以相信上帝的圣天使会临在并调和水以救赎人类,因为恶天使也频繁利用同一元素的世俗交往来毁灭人类。
angelum aquis interuenire si nouum uidetur, exemplum futuri praecucurrit.
如果天使介入水中显得新奇,那么未来的先例早已预示。
piscinam Bethsaidam angelus interueniens commouebat.
介入的天使曾搅动贝特萨达的池水。
obseruabant qui ualetudinem querebantur.
诉说病痛的人们曾注视着它。
nam si quis praeuenerat descendere illuc, queri post lauacrum desinebat.
因为如果有人抢先下到水里,他在洗涤后便不再诉说痛苦。
figuram ista medicinae corporalis spiritalem medicinam canebat, ea forma qua semper carnalia in figuram spiritalium antecedant.
这种肉体医疗的雏形预示着属灵的医疗,正如肉体之事总是作为属灵之事的象征而先行。
proficiente itaque in hominibus gratia dei plus aquis et angelo accessit.
因此,随着上帝对人的恩典的增进,水和天使获得了更多的力量。
qui uitia corporis remediabant, nunc spiritum medentur; qui temporalem operabantur salutem, nunc aeternam reformant; qui unum semel anno liberabant, nunc quotidie populos conseruant deleta morte per ablutionem delictorum.
那些曾经医治肉体缺陷的,现在医治灵魂;那些曾经带来暂时救恩的,现在重造永远的生命;那些曾经一年一次释放一人的,现在每天通过洗去罪恶摧毁死亡来拯救万民。
exempto scilicet reatu eximitur et poena.
显然,罪责既除,惩罚亦免。
ita restituetur homo deo ad similitudinem eius, qui retro ad imaginem dei fuerat.
这样,人便对上帝得以恢复,达到祂的似姿,而人以前是按照上帝的画像造的。
imago in effigie, similitudo in aeternitate censetur.
画像在形貌上被衡量,似姿在永恒中被评定。
recipit enim illum dei spiritum, quem tunc de adflatu eius acceperat, sed post amiserat per delictum.
因为他重新领受了上帝的灵,那是他当时从上帝的吹气中获得、后来却因罪丧失的。