§1Felix sacramentum aquae nostrae, quia ablutis delictis pristinae caecitatis in uitam aeternam liberamur! non erit otiosum digestum istud, instruens tam eos qui cum maxime formantur, quam et illos qui simpliciter credidisse contenti non exploratis rationibus traditionum intemptatam probabilem fidem per imperitiam portant.
我们这洗礼之水是何等福乐的圣事,因为在我们洗净了昔日盲目的罪孽之后,便得以释放进入永生! 这篇论说绝非无用,它不仅能教导那些此时此刻正被塑造的人,也能教导那些满足于单纯相信、未曾探求传统之缘由、因无知而抱着未经检验却似是而非之信仰的人。
atque adeo nuper conuersata istic quaedam de Gaiana haeresi uipera uenenatissima doctrina\' sua plerosque rapuit, inprimis baptismum destruens.
事实上,最近在这里出现了一个属于该雅努斯派异端的极毒之蛇般的妇人,她用自己的学说掳走了许多人,首要的就是摧毁洗礼。
plane secundum naturam.
这显然符合其本性。
nam fere uiperae et aspides ipsique reguli serpentes arida et inaquosa sectantur.
因为通常,蝮蛇、眼镜蛇以及各种毒蛇都趋向于干燥无水之地。
sed nos pisciculi secundum iXeūv nostrum Iesum Christum in aqua nascimur nec aliter quam in aqua permanendo salui sumus.
而我们这些小鱼,则是按照我们的“鱼”耶稣基督,在水中出生,且唯有留在水中才能得救。
itaque illa monstrosissima, cui nec integrae quidem docendi ius erat, optime norat pisciculos necare de aqua auferens.
因此,那个甚至连健全的教学权利都没有的、极其怪异的女人,非常清楚如何通过将小鱼带离水中来杀死它们。
§2Sed enim quanta uis est peruersitatis ad fidem labefactandam uel in totum non recipiendam, ut ex his eam impugnet, ex quibus constat! nihil adeo est quod tam obduret mentes hominum quam simplicitas diuinorum operum quae in actu uidetur et magnificentia quae in effectu repromittitur: ut hic quoque, quoniam tanta simplicitate, sine pompa, sine apparatu nouo aliquo, denique sine sumptu homo in aquam demissus et inter pauca uerba tinctus non multo uel nihilo mundior resurgit, eo incredibilis existimetur consecutio aeternitatis.
然而,歪曲的力量在动摇信仰或使其完全不被接受方面是何等巨大,以至于它竟然从构成信仰的那些要素中来攻击它! 没有什么能像在行动中所见的神圣工作的简单,以及在效果中所应许的壮丽那样使人心变得顽固:以至于在这里也是如此,因为人以如此简单的方式、毫无排场、毫无新奇的准备、甚至毫无费用地被浸入水中,在寥寥数语中受洗,起身后身体并无多大甚至毫无变洁净,便因此认为获得永生是令人难以置信的。
mentior, si non e contrario idolorum sollemnia uel arcana de suggestu et apparatu deque sumptu fidem et auctoritatem sibi extruunt.
如果相反地,偶像的典礼或秘仪不是通过其讲台、准备和费用来为自己树立信任和权威,那我就是在撒谎。
pro misera incredulitas, quae denegas deo proprietates suas, simplicitatem et potestatem! quid ergo? nonne mirandum et lauacro dilui mortem? atquin eo magis credendum, si, quia mirandum est, idcirco non creditur.
哦,可悲的不信啊,你竟否定了上帝特有的属性:简单与力量! 那又怎样? 难道洗礼之浴冲刷掉死亡,不值得惊叹吗? 然而,如果因为这值得惊叹,人们便因此不信,那么就更应该相信。
qualia enim decet esse opera diuina, nisi super omnem admirationem? nos quoque ipsi miramur, sed quia credimus.
因为上帝的作为若非超越一切惊叹,又该是怎样的呢? 我们自己也感到惊叹,但因为我们相信。
ceterum incredulitas miratur, non credit.
而不信虽感惊叹,却不相信。
miratur enim simplicia quasi uana, magnifica quasi impossibilia.
因为它对简单之事感到惊叹,视其为空虚;对壮丽之事感到惊叹,视其为不可能。
et sit plane ut putas, satis ad utrumque diuina pronuntiatio praecucurrit. stulta mundi elegit deus, ut confundat sapientiam eius, et praedifficilia penes homines facilia penes deum.
就算确实如你所想,神圣的宣告也已足够提前应对了这两者:“上帝挑选了世上愚拙的,为要叫有智慧的羞愧”,并且“在人看来极难的事,在上帝看来却是容易的”。
nam si deus et sapiens et potens, quod etiam praetereuntes eum non negant, merito in aduersariis sapientiae potentiaeque id est in stultitia- \'titia et inpossibilitate materias operationis suae instituit; quoniam uirtus omnis ex his causam accipit, a quibus prouocatur.
因为如果上帝既智慧又大能(这一点甚至那些忽视祂的人也不否认),祂理所当然地在智慧与能力的对立面——即愚拙和不可能之中,奠定了祂工作的材料;因为一切力量都是从激发它的事物中获得其动因的。
§3Huius memores pronuntiationis tamquam praescriptionis, nihilominus quam stultum et impossibile sit aqua reformari tractamus.
我们记住这一宣告,视其为一种防线,但我们还是要讨论,通过水来重造生命是何等愚拙和不可能的事。
quid utique ista materia tantae dignationis meruerit officium? ut opinor, auctoritas liquidi elementi exigenda est.
究竟这一物质凭什么配得上承载如此尊贵的职分呢? 依我之见,必须探究这液体元素的权威。
atquin plurima suppetit et quidem a primordio.
而它确实极其丰富,且自始便存在。
nam unum ex his est quae ante omnem mundi suggestum impolita adhuc specie penes deum quiescebant.
因为它是那些在世界的一切装饰之前,以尚未雕琢的形态停留在上帝身边的造物之一。
in primordio, inquit, fecit deus caelum et terram.
圣经说:“起初,上帝创造天地。
terra autem erat inuisibilis et incomposita et tenebrae erant super abyssum et spiritus domini super aquas ferebatur.
地是空虚混沌,渊面黑暗;上帝的灵运行在水面上。
habes homo inprimis aetatem uenerari aquarum, quod antiqua substantia; dehinc dignationem, quod diuini spiritus sedes, gratior.
”人啊,首先,你应当归敬水的古老,因为它是古老的实体;其次,要敬畏它的尊贵,因为它是神圣之灵的居所,在当时显然比其他元素更蒙喜悦。
scilicet ceteris tunc elementis. nam et tenebrae totae adhuc -sine cultu siderum informes et tristis abyssus et terra inparata et caelum rude; solus liquor, semper materia perfecta, laeta, simplex, de suo pura, dignum uectaculum deo subiciebat.
因为当时,黑暗整体上还因没有星辰的装点而毫无形状,深渊阴郁,大地未备,天空粗糙;唯有这液体,作为始终完美、喜乐、单纯且自洁的物质,在下方为上帝提供了配得上的座驾。
quid quod exinde dispositio mundi modulatricibus quodammodo aquis deo constitit? nam ut firmamentum caeleste suspenderet in medietate, distinctis aquis fecit; ut terram aridam suspenderet, segregatis aquis expediit.
更何况,从那时起,世界的配置在某种意义上就是由起着调节作用的水来由上帝确立的呢? 因为,为了在中间悬挂苍穹,祂是通过将水分开来完成的;为了悬挂干地,祂是通过将水隔离来做准备的。
ordinato dehinc per elementa mundo cum incolae darentur, primis aquis praeceptum est animas proferre.
此后,当世界按元素被整理好并赐予其居民时,水首先被命令要生出有生命的活物。
primus liquor quod uiueret edidit, ne mirum sit in baptismo, si aquae animare nouerunt.
液体首先产生出活物,因此,如果在洗礼中,水懂得赋予生命,也就不足为奇了。
non enim ipsius quoque hominis figurandi opus sociantibus aquis absolutum est? de terra materia conuenit, non tamen habili nisi humecta et sucida, quam scilicet ante quartum diem segregatae aquae in stationem suam superstite humore limo temperarant.
难道塑造人本身的工作,不也是在水的协助下完成的吗? 虽然大家都同意原料是土,但如果不是湿润多汁的土,便无法使用,而这土显然是第四天之前被隔离的水,用其驻留处留存的水分调和成的泥土。
si exinde uniuersa uel plura prosequar, quae de elementi istius auctoritate commemorem, quanta uis eius aut gratia, quot ingenia, quot officia, quantum instrumentum mundo ferat, uereor, ne laudes aquae potius quam baptismi rationes uidear congregasse: licet eo plenius docerem non esse dubitandum, si materiam, quam in omnibus rebus et operibus suis deus disposuit, etiam in sacramentis propriis parere fecit, si quae uitam terrenam gubernat, et in caelesti procurat.
如果从此以后我继续追寻所有或更多关于这元素权威的纪念——它对世界带来何等的力量或恩惠,多少巧思,多少职责,多少工具——我担心自己看起来是在汇集对水的赞美,而不是洗礼的理据。 尽管如此,如果上帝在祂的一切造物和工作中都布置了这一物质,那么祂在自己的圣事中也使其发挥效用,且那管理地上生命的,也同样在天上提供保障,若能如此,我本可以更加充分地教导人们,这是不容置疑的。