§17Superest ad concludendam materiolam de obseruatione quoque dandi et accipiendi baptismi commonefacere.
关于洗礼的施予和接受的遵守事宜,也有必要予以提醒,以结束我们这篇小小的论题。
dandi quidem habet ius summus sacerdos, qui est episcopus; dehinc presbyteri et diaconi, non tamen sine episcopi auctoritate, propter ecclesiae honorem, quo saluo salua pax est.
施洗的权利确实属于最高祭司,即主教;其次是长老和执事,但若没有主教的授权则不然,这是为了教会的尊荣,尊荣若得保全,和平便得保全。
alioquin \'etiam laicis ius est.
否则,平信徒也有此权利。
quod enim ex aequo accipitur, ex aequo dari potest.
因为平等接受的东西,也可以平等地给予。
nisi episcopi iam aut presbyteri aut diaconi, uocantur discentes.
除非他们已经是主教、长老或执事,否则他们被称为门徒。
domini sermo non debet abscondi ab ullo.
主的言语不应被任何人隐藏。
perinde et baptismus, aeque dei census, ab omnibus exerceri potest.
同样,洗礼作为同属神的财产,亦可由所有人施行。
sed quanto magis laicis disciplina uerecundiae et modestiae incumbit, cum ea maioribuscompetant, ne sibi adsumant dicatum episcopis officium? episcopatus aemulatio schismatum mater est.
然而,平信徒更应负有谦逊和克己的规律,因为这些规律更适合那些居上位者,免得平信徒将主教专有的职务据为己有。 对主教职位的竞争是分裂的母亲。
omnia licere dixit sanctissimus apostolus, sed non omnia expedire.
最神圣的使徒曾说,万事都可行,但并不都有益处。
sufficiat scilicet in necessitatibus ut utaris, sicubi aut loci aut temporis aut personae condicio compellit.
当然,在紧急情况下,如果地方、时间或人员的状况有所迫使,能加以使用便足够了。
tunc enim constantia succurrentis excipitur, cum urget circumstantia periclitantis, quoniam reus erit perditi hominis, si super-. sederit praestare quod libere potuit.
因为当面临危险者的处境紧迫时,救助者的坚决行动是被宽容的,因为如果他忽略了提供他本可以自由提供的救助,他将对一个灭亡的人负有责任。
petulantia autem mulieris, quae usurpauit docere, utique non etiam tinguendi ius sibi pariet, nisi si quae noua bestia euenerit similis pristinae, ut, quemadmodum illa baptismum auferebat, ita aliqua per se eum conferat.
然而,僭越施教的妇人的放肆,当然不能也为她自己产生施洗的权利,除非有某种类似于先前那只怪兽的新怪兽出现,以至于就像那只怪兽夺去洗礼一样,这只怪兽由她自己来授予洗礼。
quodsi quae Pauli perperam inscripta sunt exemplum Theclae ad licentiam mulierum docendi tinguendique defendunt, sciant in Asia presbyterum, qui eam scripturam construxit, quasi titulo Pauli de suo cumulans, conuictum atque confessum id se amore Pauli fecisse loco decessisse.
但是,如果有人用托名保罗的伪作中关于特克拉的例子,来为妇女施教和施洗的放纵辩护,他们应当知道,在亚细亚编造该著作的长老,因企图用保罗的名义为自己的创作增光,在被定罪并承认自己是出于对保罗的爱而做这件事之后,已经被免去了职务。
quam enim fidei proximum uideretur, ut is docendi et tinguendi daret feminae potestatem qui ne discere quidem constanter mulieri permisit? taceant, inquit, et domi maritos suos consulant.
因为,那甚至绝不容许妇女断然学习的使徒,竟会给妇女施教和施洗的权力,这怎么可能看起来接近真实呢? 他说:“妇人应当沉静,在家里问自己的丈夫。
§18Ceterum baptismum non temere credendum esse sciunt quorum officium est.
” 至于其他方面,凡负有此职责的人都知道,洗礼不可轻率地信托。
\'omni petenti te dato\' suum habet titulum perinde ad eleemosynam pertinentem.
“凡求你的,就给他”这句话有其自身的适用范围,同样适用于施舍。
immo illud potius perspiciendum: nolite dare sanctum canibus et porcis proicere margaritam uestram, et: manus ne facile imposueris, ne participes aliena delicta.
相反,更应注意到这一条:“不要把圣物给狗,也不要把你们的珍珠丢在猪前”,以及:“给人行按手礼不可急促,免得在别人的罪上有份。
si Philippus tam facile tinxit eunuchum, recogitemus manifestam et exertam dignationem domini intercessisse.
”如果腓力如此轻易地给太监施洗,让我们回想一下,有主明显而张扬的眷顾介入其中。
spiritus Philippo praeceperat in eam uiam pertendere; spado et ipse inuentus est non otiosus, nec qui subito tingui concupisceret, sed ad templum orandi gratia profectus scripturae diuinae impressus sic oportebat deprendi, cui ultro deus apostolum miserat, quem rursus spiritus ut se curriculo eunuchi adiungeret iussit: scriptura ipsius fidei occurrit in tempore, exhortatus adsumitur, dominus ostenditur, fides non moratur, aqua non expectatur, apostolus perfecto negotio eripitur.
圣灵曾吩咐腓力朝那条路走去;太监自己也被发现没有闲着,也不是突然渴望受洗,而是为了敬拜而前往圣殿,且专注于神圣的书卷,他正是应当这样被发现的,神主动向他差遣了使徒,圣灵又命令使徒去贴近太监的马车:圣经在适当的时候迎合了他的信仰,在受到劝导后他被接上车,主被彰显,信仰毫不迟延,水毫不等待,使徒在完成了差事后被提走。
sed et Paulus reuera.
但保罗实际上也很快受了洗。
cito tinctus est. cito enim cognouerat Simon hospes uas eum esse electionis constitutum.
因为他的房东西门很快就得知他已被立为选任的器皿。
dei dignatio suas praemittit praerogatiuas; omnis petitio et decipere et decipi potest.
神的眷顾使祂自己的特权走在前面;一切请求既可能欺骗,也可能被欺骗。
itaque pro cuiusque personae condicione ac dispositione, etiam aetate, cunctatio baptismi utilior est, praecipue tamen circa paruulos.
因此,根据每个人的状况、性情,甚至是年龄,延缓洗礼是更有益的,尤其是对于幼童。
quid enim necesse, si non tam necesse est, sponsores etiam periculo ingeri, qui et ipsi per mortalitatem destituere promissiones suas possunt et prouentu malae indolis falli? ait quidem dominus: nolite illos prohibere ad me uenire.
因为,如果并非那么必要,为什么有必要让保证人(代父母)也陷入危险之中呢? 他们自己也可能因死亡而无法履行自己的诺言,也可能因孩子恶劣天性的显露而被欺骗。 主确实说过:“不要禁止他们到我这里来。
ueniant ergo, dum adolescunt; ueniant, dum discunt, dum quo ueniant docentur; fiant Christiani, cum Christum nosse potuerint.
”那么,让他们在成长时来吧;让他们在学习时来吧,在他们被教导他们要到哪里去的时候来吧;当他们能够认识基督时,让他们成为基督徒。
quid festinat innocens aetas ad remissionem peccatorum? cautius agetur in saecularibus, ut cui substantia terrena non creditur, diuina credatur? norint petere salutem, ut petenti dedisse uidearis.
为什么无罪的年龄要急于罪的赦免? 在世俗事务中尚且行事更为谨慎,难道地上的财产不被信托的人,神圣的事物反倒被信托吗? 让他们懂得寻求救恩,好让你看起来是将它给了解寻求的人。
non minore de causa innupti quoque procrastinandi, in quibus temptatio praeparata est tam uirginibus per maturitatem quam uiduis per uacationem, donec aut nubant aut continentiae corroborentur.
出于同样重要的原因,未婚者也应当推迟,在他们之中,无论是因为成熟的处女,还是因为闲暇的寡妇,诱惑都已准备就绪,直到他们结婚或在节制中得到坚固。
si qui pondus intellegant baptismi, magis timebunt consecutionem quam dilationem; fides integra secura est de salute.
如果有人理解洗礼的分量,他们将更害怕其获得,而不是其延迟;完备的信仰对于救恩是安心的。