§13Hic ergo scelestissimi illi prouocant quaestiones.
在此,那些极其邪恶的人便发起了责难。
adeo dicunt: baptismus non est necessarius quibus fides satis est; nam et Abraham nullius aquae nisi fidei sacramento deo placuit.
他们甚至说:“对于那些信仰已足够的人来说,洗礼并非必要;因为亚伯拉罕也没有通过任何水,而仅凭着信仰的圣事便取悦了神。
sed in omnibus posteriora concludunt et sequentia antecedentibus praeualent.
”但在所有事情中,后来的都作出了结论,而后随者胜过前行者。
fuerit salus retro per fidem nudam ante domini passionem et resurrectionem; at ubi fides aucta est credendi in natiuitatem passionem resurrectionemque eius, addita est ampliatio sacramento, obsignatio baptismi, uestimentum quodammodo fidei, quae retro erat nuda nec potest iam sine sua lege.
在主受难和复活之前的过去,固然曾有仅凭着赤裸裸的信仰而获得的救赎;但当因着相信祂的降生、受难和复活而使信仰增长时,圣事便增加了扩充,即洗礼的印记,这在某种程度上是信仰的衣服,而信仰在过去是赤裸的,如今已不能没有其自身的法则。
lex enim tinguendi imposita est et forma praescripta. .
因为施洗的法则已被强加,其形式已被规定。
ite, inquit, docete nationes tinguentes eas in nomen Patris et Filii et Spiritus Sancti.
祂说:“你们要去,使万民作我的门徒,奉父、子、圣灵的名给他们施洗。
huic legi collata definitio illa, nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non intrabit in regnum caelorum, obstrinxit fidem ad baptismi necessitatem.
”当这一法则与那条定义相结合时——“人若不从水和圣灵重生,就不能进神的国”——便将信仰束缚于洗礼的必要性之上。
itaque omnes exinde credentes tinguebantur.
因此,自那时起,所有信的人都受了洗。
tunc et Paulus, ubi credidit, tinctus est.
那时,保罗一相信也受了洗。
et hoc est quod et dominus in illa plaga orbationis praeceperat, exsurge, dicens, et introi Damascum, illic tibi demonstrabitur,.
而这正是主在使他失明的打击中曾命令他的,祂说:“起来,进大马士革去,在那里将指示你必须做什么”,显然是受洗,这曾是他唯一欠缺的。
quid debeas agere, scilicet tingui, quod solum ei deerat. alioquin satis didicerat atque crediderat Nazarenum esse dominum dei filium.
否则,他已经充分了解并相信这位拿撒勒人就是主、神的儿子。
§14Sed de ipso apostolo reuoluunt: quod dixerit: non enim me ad tinguendum Christus misit.
但是,关于使徒本人,他们一再议论:因为他说过:“基督差遣我,原不是为施洗。
quasi hoc argumento baptismus adimatur.
”仿佛借着这个论据,洗礼就被取消了似的!
cur enim tinxit Gaium et Crispum et Stephanae domum? quamquam etsi non eum miserat Christus ad tinguendum, tamen aliis apostolis praeceperat tinguere.
因为,如果那样,他为什么给该犹、司提反家和基利司布施洗呢? 虽然,即使基督没有差遣他去施洗,但祂也曾命令其他使徒去施洗。
uerum haec pro condicione tunc temporis ad Corinthios scripta sunt, quoniam schismata et dissensiones inter illos mouebantur, dum alius Paulo deputat, alius Apollo.
然而,这些话是根据当时哥林多人的情况写的,因为在他们中间兴起了分裂和纷争,有人归于保罗,有人归于亚波罗。
propter quod pacificus apostolus, ne sibi omnia defendere uideretur, non ad tinguendum ait se missum, sed ad praedicandum.
为此,这位爱好和平的使徒为了不让自己显得是在为自己主张一切,便说自己被差遣不是为了施洗,而是为了传道。
nam et prius est praedicare, posterius tinguere.
因为传道在先,施洗在后。
et prius praedicatum.
而且传道也确实在先。
puto autem, licuit et tinguere, cui licuit praedicare.
但我认为,凡是被允许传道的人,也是被允许施洗的。
§15Nescio si quid amplius ad controuersiam baptismi uentilatur.
我不知道关于洗礼的争论是否还有更多的议论。
sane retexam quod supra omisi, ne imminentes sensus uidear intercidere.
当然,我将重新叙述我上面省略的内容,免得我显得阻断了即将到来的意思。
unus omnino baptismus est nobis, tam ex domini euangelio quam ex apostoli litteris, quoniam unus deus et unum baptisma et una ecclesia in caelis.
无论从主的福音还是从使徒的书信来看,对我们而言洗礼绝对只有一个,因为只有一位神、一个洗礼、在天上只有一个教会。
sed circa haereticos sane quid custodiendum sit, digne quis retractet.
但是,关于异端分子确实应当遵守什么,任何人都可以恰当地重新讨论。
ad nos enim editum est.
因为这是对我们发布的。
haeretici autem nullum habent consortium nostrae disciplinae, quos extraneos utique testatur ipsa ademptio communicationis.
而异端分子与我们的规律没有任何共同关系,这种交接的剥夺本身就证实了他们是外人。
non debeo in illis cognoscere quod mihi est praeceptum, quia non idem deus est nobis et illis, nec unus Christus, id est idem, ideoque nec baptismus unus, quia non idem; quem cum rite non habeant, sine dubio non habent, nec capit numerari quod non habetur; ita nec possunt accipere, quia non habent.
我不应当在他们身上认可那对我所命令的事,因为我们和他们没有相同的神,也没有一位共同的,即同一位基督,因此洗礼也不是同一个,因为不相同;既然他们没有正当地拥有洗礼,毫无疑问他们就没有洗礼,而且未被拥有的东西是不可能被计算的;因此,他们也不能接受,因为他们没有。
sed de isto plenius iam nobis in Graeco digestum est.
但关于这一点,我们已经用希腊语作了更详尽的阐述。
semel ergo lauacrum inimus, semel delicta diluuntur, quia ea iterari non oportet.
因此,我们只有一次进入洗礼,罪只有一次被洗净,因为这些事是不应当重复的。
ceterum Israel Iudaeus quotidie lauat, quia quotidie inquinatur.
而犹太人以色列每天都在洗涤,因为他每天都在被污染。
quod ne in nobis quoque factitaretur, propterea de uno lauacro definitum est.
为了不让我们也经常这样做,所以才规定了一次洗涤。
felix aqua, quae semel abluit, quae ludibrio peccatoribus non est, quae non adsiduitate sordium infecta rursus quos diluit inquinat.
幸福的水啊,它只洗涤一次,它不会成为罪人取乐的玩物,它不会被持续不断的污秽所感染,再次污染那些它曾洗净的人。
§16Est quidem nobis etiam secundum lauacrum, unum et ipsum, sanguinis scilicet, de quo dominus, habeo, inquit, baptismo tingui, cum iam tinctus fuisset.
确实,我们还有第二次洗涤,它本身也是唯一的,即血的洗涤,关于它,主曾说:“我有应当受的洗”,尽管祂当时已经受过洗。
uenerat enim per aquam et sanguinem, sicut Iohannes scripsit, ut aqua tingueretur, sanguine glorificaretur, perinde nos faceret aqua uocatos, sanguine electos.
因为祂是借着水和血而来的,正如约翰所写的那样,好使祂借着水受洗,借着血获得荣耀,同样也使我们借着水被召,借着血被选。
hos duos baptismos de uulnere perfossi lateris emisit, quatenus qui in sanguinem eius crederent, aqua lauarentur, qui aqua lauissent, etiam sanguinem portarent.
主从被刺穿的肋旁伤口中流出了这两种洗礼,好使那些相信祂的血的人用水洗净,而那些用水洗净的人也能带上血。
hic est baptismus qui lauacrum et non acceptum repraesentat et perditum reddit.
这就是那种既代替了未领受的洗礼,又恢复了已失去的洗礼的洗礼。