§8Ecce enim secunda tetras, Sermo et Vita, Homo et Ecclesia, quod in patris gloriam fruticasset huic numero, gestientes et ipsi tale quid patri de suo offerre, alios ebulliunt fetus, proinde coniugales per copulam utriusque naturae.
看啊,第二四联,即言语与生命、人类与教会,为了父亲的荣耀已结果实达到这个数目,他们自己也渴望从自己这里向父亲献上类似的东西,便喷涌出其他后代,同样是通过双重本性的结合而成的夫妇。
hac Sermo et Vita decuriam Aeonum simul fundunt, illac Homo et Ecclesia duos amplius, aequiperando parentibus, quia et ipsi duo cum illis decem tot efficiunt, quot ipsi procreauerunt.
在这里,言语与生命共同倾注出十个艾翁(十联);在那里,人类与教会则多产出两个,以与父母相匹敌,因为他们自己,这两个与那十个一起,构成了与他们所生育的同样多的数目。
reddo nunc nomina, quos decuriam dixi: Bythios et Mixis, (Ageratos et Honosis, Autophyes) et Hedone, Acinetos et Syncrasis, Monogenes et Macaria.
现在我给出我所说的这十个成员的名字:比提奥斯与米克西斯、阿格拉托斯与赫诺西斯、奥托菲耶斯与赫多内、阿基内托斯与辛克拉西斯、莫诺格内斯与马卡里亚。
contra duodenarius numerus hi erunt: Paracletus et Pistis, Patricos et Elpis, Metricos et Agape, Aeinus et Synesis, Ecclesiasticus et Macariotes, Theletus et Sophia.
相比之下,十二这个数目将是这些:帕拉克雷托斯与皮斯蒂斯、帕特里科斯与埃尔皮斯、米特里科斯与阿加佩、阿埃努斯与休内西斯、埃克莱西阿斯蒂科斯与马卡里奥特斯、特莱托斯与索菲亚。
cogor hic, quid ista nomina desiderent, proferre de pari exemplo.
在这里,我被迫通过一个类似的例子来指出这些名字所代表的意思。
in scholis Karthaginiensibus fuit quidam frigidissimus rhetor Latinus, Phosphorus nomine.
在迦太基的学校里,曾有一位极其乏味的拉丁语修辞学家,名叫福斯福罗斯。
cum uirum fortem peroraret: \'uenio\', inquit, <ad uos, optimi ciues, de proelio cum uictoria mea, cum felicitate uestra, ampliatus gloriosus fortunatus maximus triumphalis\'.
当他就勇敢的人进行演讲时,他说:“优秀的公民们,我从战斗中来到了你们这里,带着我的胜利,伴着你们的幸福,变得更加大器、荣耀、幸运、最伟大、凯旋。
et scholastici statim familiae Phosphori φεῦ acclamant.
”于是学生们立刻对福斯福罗斯的家族喊道:“呸(叹气声)!
audisti Fortunatam et Hedonen et Acinetum et Theletum: acclama familiae Ptolomaei cpeo.
”你听到了福尔图纳塔、赫多内、阿基内托斯和特莱托斯:对托勒密的家族喊“呸”吧。
hoc erit Pleroma illud arcanum, diuinitatis tricenariae plenitudo.
这就是那个秘密的普勒罗麻,三十重神性的充盈。
uideamus, quae sint istorum priuilegia numerorum, quaternarii et octonarii (et denarii) et duodenarii.
让我们看看这些数字有什么特权,即四、八、十和十二。
interim in tricenario fecunditas tota deficit, — castrata est uis et potestas et libido genitalis Aeonum — quasi non et numerorum tanta adhuc coagula superessent et nulla alia de paedagogio nomina.
与此同时,在三十这个数目上,所有的生育力都衰竭了——艾翁的力量、权能和生殖欲都被阉割了——仿佛还没有留下那么多数字的结合,也没有其他来自学堂的名字似的。
quare enim non et quinquaginta et centum procreantur? quare non et Sterceiae et Syntrophi nominantur?
因为为什么不也生育五十和一百呢? 为什么不也命名为斯特尔凯亚和辛特罗波斯呢?
§9Sed et hoc exceptio personarum est, quod solus ille Nus ex omnibus inmensi patris fruitur notione, gaudens et exultans, illis utique maerentibus.
并且,这也是一种偏袒,即在所有人中只有那个理智享受着对无边父亲的认识,欢喜雀跃,而他们却确实在哀伤。
plane Nus, quantum in ipso fuit, et uoluerat et temptauerat ceteris quoque communicare quae norat, quantus et quam incomprehensibilis pater.
显然,理智在自己能力所及的范围内,既渴望也曾尝试向其余的人传递他所知道的事情,即父亲是多么伟大,多么不可理解。
sed intercessit mater Sige, illa scilicet, quae et ipsis haereticis suis tacere praescribit, etsi de patris nutu aiunt factum, uolentis omnes in desiderium sui accendi.
但母亲“沉默”干预了,正是她甚至向她自己的异端分子规定要保持沉默,尽管他们说这是根据父亲的指示而做的,父亲希望所有人对他的渴望都被点燃。
itaque dum macerantur intra semetipsos, dum tacita cupidine cognoscendi patrem uruntur, paene scelus factum est. namque ex illis.
因此,当他们在自己内心受着折磨、因渴望认识父亲的无声欲望而备受煎熬时,几乎酿成了一场罪恶。
duodecim Aeonibus, quos Homo et Ecclesia ediderant, nouissima natu Aeon — uiderit soloecismus, Sophia enim nomen est — incontinentia sui sine coniugis Theleti societate prorumpit in patrem inquirere et genus contrahit uitii, quod exorsum quidem fuerat in illis aliis, qui circa Nun, in hunc autem. id est in Sophiam, deriuarat, ut solent uitia in corpore alibi connata in aliud membrum perniciem suam efflare.
因为在人类与教会所生育的那十二个艾翁中,最晚出生的艾翁——语法不一致暂且不提,因为她的名字是索菲亚——因自己的不克制,在没有配偶特莱托斯陪伴的情况下,猛冲出去寻找父亲,并染上了一种缺陷,这缺陷确实在围绕理智的其他那些人中已经开始,但已经流传到了这一个,即索菲亚身上,正如在身体其他地方产生的疾病,往往会将其毒害喷吐到另一个器官上一样。
sed enim sub praetexto dilectionis in patrem aemulatio superabat in Nun, solum de patre gaudentem.
但在对父亲的爱的借口下,竞争心占了上风,针对着那唯一因父亲而喜悦的理智。
ut uero impossibilia contendens Sophia frustra erat et uincitur difficultate et extenditur adfectione, modico abfuit prae ui dulcedinis et laboris deuorari et in reliquam substantiam dissolui;
然而,由于索菲亚力图做不可能的事而徒劳无功,被困难击败,因情念而极度伸展,差一点就因甘美和劳苦的力量而被吞噬,并溶解到其余的实体之中;如果不是幸好撞上了极限,她除了灭亡之外是无法停止的。
nec alias quam pereundo cessasset, nisi bono fato in Horon incursasset, — quaedam et huic uis: est fundamentum uniuersitatis (et) illius extrinsecus custos — quem et Crucem appellant et Lytroten et Carpisten.
——这极限也有某种力量:他是宇宙的基石,也是宇宙外部的守护者——他们也称他为十字架、救赎者和收割者。
ita Sophia, periculo exempta et tarde persuasa (de) declinata inuestigatione patris, conquieuit et totam animationem (enthymesin) cum passione, quae insuper acciderat, exposuit.
这样,索菲亚脱离了危险,并终于被说服放弃对父亲的探求,平静了下来,并将她全部的想念连同额外发生的激情一起,排除了出去。