§6Igitur hoc libello, quo demonstrationem solum praemittentes sumus illius arcani, ne quem ex nominibus tam peregrinis et coactis et compactis et ambiguis caligo suffundat, quomodo iis usuri sumus, prius demandabo.
因此,在这本书中,我们只是预先展示那个秘密的暴露,以免任何人因如此陌生、勉强、拼凑和暧昧的名字而陷入迷茫,我将首先说明我们将如何使用它们。
quorundam enim de Graeco interpretatio non occurrit ad expeditam proinde nominis formam, quorundam nec de sexu genera conueniunt, quorundam usitatior in Graeco notitia est.
因为某些词从希腊语翻译过来,并不能轻易产生相应便利的拉丁语名字形式;对于某些词,其语法阴阳性与实际性别不符;而对于某些词,希腊语的称呼更为常用。
itaque plurimum Graeca ponemus; significantiae per paginarum limites aderunt, nec Latinis quidem deerunt Graeca, sed in lineis desuper notabuntur, ut signum hoc sit personalium nominum propter ambiguitates eorum, quae cum alia significatione communicant.
因此,我们将主要使用希腊语;它们的释义将出现在页面的边缘,而在拉丁语文本中也不会缺少希腊语,但会在字里行间上方标注,以便作为这些具有多重含义的拟人化名字(固有名词)的标记。
quamquam autem distulerim congressionem, solam interim professus narrationem, sicubi tamen indignitas meruerit suggillari, non erit delibationi transfunctoria expugnatio.
然而,虽然我推迟了正式的论战,暂时只声明进行叙述,但如果某些荒谬之处确实值得嘲讽,那么即使在这最初的尝试中,攻击也绝不会流于表面。
congressionis lusionem deputa, lector, ante pugnam; ostendam, sed non imprimam uulnera.
读者啊,请将这场论战的游戏视为战斗前的演习;我会展示伤口,但不会深深刻下。
si et ridebitur alicubi, materiis ipsis satisfiet.
如果某些地方引起了笑声,那也是满足了素材本身的要求。
multa sic digna sunt reuinci, ne grauitate adonerentur.
许多事情就应该这样被驳斥,以免被沉重地对待而增加负担。
uanitati proprie festiuitas cedit.
对于虚妄,幽默本就更为合适。
congruit et ueritati ridere, quia laetans de aemulis suis ludere [quia] secura est.
真理发出笑声也是合宜的,因为真理在确信自身安全时,乐于戏谑它的对手。
curandum plane, ne risus eius rideatur, si fuerit indignus; ceterum ubicumque dignus risus, officium est.
显然,必须注意不要让她的笑声反被嘲笑,如果那笑声是不合宜的话;但在任何合宜的地方,笑声就是一种义务。
denique hoc modo incipiam.
总之,我将以这种方式开始。
§7Primus omnium [Ennius] poeta Romanus \'caenacula maxima ca. eIP simpliciter pronuntiauit, elati situs nomine uel quia Iouem illic epulantem legerat apud Homerum.
在所有人中,罗马诗人恩尼乌斯最先简单地称之为“天上的极高屋顶层”,这或是因为其地势高亢,或是因为他在荷马史诗中读到朱庇特在那里宴饮。
sed haeretici quantas supernitates supernitatum et quantas sublimitates sublimitatum in habitaculum dei sui cuiusque suspenderint extulerint expanderint, mirum est.
但是,异端分子在他们各自神明的居所中,悬挂、提升、扩展了多少“高度之上的高度”以及“崇高之上的崇高”,真是令人惊叹。
etiam creatori nostro Enniana caenacula in aedicularum disposita sunt forma.
甚至对于我们的创造主,恩尼乌斯式的屋顶层也被布置成了小神龛的形状。
aliis atque aliis pergulis superstructis et unicuique deo per totidem scalas distributis, quot haereses fuerint, meritorium factus est mundus.
随着一间又一间偏房的加盖,并且根据有多少异端就通过多少级楼梯分配给每个神,世界变成了一栋租借公寓。
insulam Feliculam credas tanta tabulata caelorum.
看到如此多的天之楼层,你会以为这是费利克拉大楼。
nescio ubi illic etiam Valentinianorum deus ad summas tegulas habitat.
我不知道在那里的什么地方,瓦伦廷派的神也住在最高层的屋瓦之下。
hunc substantialiter quidem Αἰῶνα Τέλειον appellant, personaliter uero Προπάτορα et Προαρχήν, etiam Bython, quod in sublimibus habitanti minime congruebat.
他们在本质上称他为“完全的艾翁”,在人格上则称他为“始祖”和“先始”,甚至称为“深渊”(Bython),但这名字对于居住在高处者来说极不相称。
innatum inmensum infinitum inuisibilem aeternumque definiunt, quasi statim probent esse, si talem definiant, qualem scimus esse debere.
他们将他定义为无生的、无限的、无边界的、不可见的和永恒的,仿佛他们只要把它定义为我们所知道的他应当成为的样子,就能立刻证明他的存在。
sic et ante omnia fuisse (non) ut dicatur, sed ut sit expostulo nec aliud magis in huiusmodi denoto, quam quod post omnia inueniuntur qui ante omnia fuisse dicuntur, et quidem non sua.
同样,我要求的不是他被“说成”在万物之前存在,而是他实际上存在;在这类事情中,我最指出的莫过于:那些被说成存在于万物之前的,实际上是在万物之后才被发现的,而且绝非凭他们自己的力量。
se<det> itaque Bythos iste infinitis retro aeuis in maxima et altissima quiete, in otio plurimo placidae et, ut ita dixerim, stupentis diuinitatis, qualem iussit Epicurus.
因此,这个深渊在遥远无际的过去世代中,坐在极大且极深的寂静中,处于一种平缓的、可以说处于麻木状态的神性的极大闲散中,正如意图里的伊壁鸠鲁所吩咐的那样。
et tamen quem solum uolunt, dant ei secundam in ipso et cum ipso personam, Ennoian, quam et Charin et Sigen insuper nominant.
然而,虽然他们希望他是唯一的,但他们在他之内且与他一起赋予了第二个位格——“思想”(Ennoian),他们还称其为“恩宠”和“沉默”(Sigen)。
et forte accedit in illa commendatissima quiete monere eum de proferendo tandem initio rerum a semetipso.
也许在那最值得赞美的静谧中,她促使他终于从自身产出万物的开端。
hoc uice seminis in Sige sua uelut in genitalibus uuluae locis collocat.
他将这东西代替种子,安置在自我的“沉默”中,仿佛在子宫的生殖部位。
suscipit illa statim et praegnans efficitur et parit, utique silentio, Sige.
她立刻接受并受孕,当然是在寂静中,她就是“沉默”。
et quem parit? Nus est, simillimum patri et parem per omnia.
她生下了谁? 是“理智”(Nus),极其相似于父亲,且在一切事上与他平等。
denique solus hic capere sufficit inmensam illam et incomprehensibilem magnitudinem patris.
总之,唯有他足够容纳父亲那无限且不可理解的伟大。
ita et ipse pater dicitur et initium omnium et proprie Monogenes.
因此,他自己也被称为“父亲”和“万物的开端”,且特称为“独生者”(Monogenes)。
atquin non proprie, siquidem non solus agnascitur.
然而并非名副其实,因为他并不是独自降生的。
nam cum illo processit et femina, cui Veritas (nomen).
因为与他一同出现的还有一位女性,她的名字是“真理”。
[Monogenes, quia prior genitus, quanto congruentius Protogenes uocaretur!] ergo Bythos et Sige, Nus et Veritas prima quadriga defenditur Valentinianae factionis, matrix et origo cunctorum.
[既然他是最先出生的,那么称他为“始生者”是多么地更加合适! ] 因此,深渊与沉默、理智与真理被辩护为瓦伦廷派的第一四联,是万物的母体和起源。
namque ibidem Nus simul accepit prolationis suae officium, emittit et ipse ex semetipso Sermonem et Vitam.
因为就在那里,理智在接受其产出之职的同时,也从自身释放出“言语”(Logos)和“生命”(Zoe)。
quae si retro non erat, utique nec in Bytho.
如果这生命以前不存在,那么在深渊中也必然不存在。
et quale est, ut in deo uita non fuerit? sed et haec soboles, ad initium uniuersitatis et formati(onem) Pleromatis totius emissa, facit fructum: Hominem et Ecclesiam procreat.
而神之中没有生命,这又是怎么一回事呢? 但是,这为了宇宙的开端和整个普勒罗麻的形成而被释放出来的后代,也结出了果实:它生育了“人类”和“教会”。
habes ogdoadem, tetradem duplicem, ex coniugationibus masculorum et feminarum, cellas, ut ita dixerim, primordialium Aeonum, fraterna conubia Valentinianorum deorum, census omnia sanctitatis et maiestatis haereticae.
你便拥有了由男女结合而成的八联(双四联),也就是始源艾翁的所谓小房间,瓦伦廷派神明的兄妹通婚,这是异端神圣与威严的全部清册。
nescio criminum an numinum turbam, certe fontem reliquae fecunditatis.
我不知道这是罪恶的群伙还是神明的群伙,但确实是其余生育力的源泉。