Humanitext Reader

特土良 · 驳华伦廷派 §10-11

索菲亚的恢复与基督和圣灵的流出

第 5 段,共 13 段 · 拉丁语

内容简介

第10章讲述了关于索菲亚命运的另一种说法,即她在悲痛中独自产下一女,后被极限救助并将情念排除在外而得以恢复。第11章阐述了理智为了防止普勒罗麻再次动荡,孵化出基督与圣灵这一新配对,以此向艾翁们传授对父亲的认识并确立秩序。

§10Sed quidam exitum Sophiae et restitutionem aliter somniauerunt: post inritos conatus et spei deiectionem deformatam eam.
但是,有些人对索菲亚的结局和恢复做出了另外的幻想:在徒劳的尝试和希望的挫折之后,她变得面目全非——我想这是由于脸色苍白、消瘦和疏于照顾所致。
pallore, credo, et macie et incuria.
无论如何,她特意为父亲被拒绝而哀伤,不亚于为失去他而哀伤。
proprie utique patrem non minus denegatum dolebat quam amissum. dehinc in illo maerore ex semetipsa sola, nulla opera coniugii, concipit et procreat feminam.
随后,在那种悲伤之中,她仅凭自己一人,在完全没有婚姻合作的情况下,孕育并生育了一个雌性。
miraris hoc? et gallina sortita est de suo parere; sed et uultures feminas tantum aiunt et tamen sine masculo matres.
你对此感到惊讶吗? 母鸡也注定要靠自己生育;而且他们说秃鹫只有雌性,却能在没有雄性的情况下成为母亲。
et *** metuere postremo, ne finis quoque insisteret; haerere de ratione casus, curare de occultatione.
最后,他们害怕毁灭也会随之降临;他们对发生这起事故的原因感到困惑,并为隐瞒此事而忧虑。
remedia nusquam.
救济无门。
ubi enim iam tragoediae atque comoediae, a quibus forma mutuaretur exponendi quod citra pudorem erat natum? dum in malis res est, suspicit, conuertit ad patrem.
因为现在哪里还有悲剧和喜剧,可以借用它们的模式来丢弃那毫无羞耻地生下来的东西呢? 当事情处于困境时,她仰望并转向父亲。
sed incassum enisa, ut uires deserebant, in preces succidit.
但她徒劳地努力,随着力量的耗尽,她瘫倒在祈祷之中。
tota etiam propinquitas pro ea supplicat, uel maxime Nus.
她的所有亲属也为她恳求,尤其是理智。
quidni? causa mali tanti! nullus tamen Sophiae exitus uacuit.
为什么不呢? 他可是如此大恶的起因! 然而,索菲亚的结局并不是毫无结果的。
omnes aerumnae eius operantur in materiae originem, siquidem ex illa tunc conflictatione [peruenit] ignorantia pauore maerore substantiae fiunt.
她所有的痛苦都在起作用,成为物质的起源,因为正是由于当时的冲突,无知、恐惧、悲伤成为了实体。
ibi demum pater, motus aliquando, quem supra diximus Horon per Monogenem Nun in haec promit in imagine sua, feminam marem, quia et de patris sexu ita uariant.
就在那时,父亲终于动了心,通过独生子理智,将我们上面提到的极限送入到这些情念之中,作为他自己的形象,既是雌性又是雄性,因为关于父亲的性别,他们也存在这样的分歧。
adiciunt autem Horon etiam Metagogea (circumductorem) uocari et Horotheten.
他们还补充说,极限也被称为“引导者”和“划界者”。
huius praedicant opera et repressam ab inlicitis et purgatam a malis et deinceps confirmatam Sophiam et coniugio restitutam; et ipsam quidem in Pleromatis censu remansisse, enthymesin uero eius et illam adpendicem passionem ab Horo relegatam et crucifixam et extra eum factam.
他们宣称,通过他的工作,索菲亚不仅被限制在不法行为之外,而且从邪恶中得到了净化,随后得到了巩固,并恢复了婚姻;她自己确实留在普勒罗麻的名单中,但她的想念以及那附加的情念则被极限驱逐、钉死并排除在它之外。
malum, quod aiunt, foras! spiritalem tamen substantiam illam, ut naturalem quendam impetum Aeonis, sed informem et inspeciatam, quatenus nihil adprehendisset, ideoque fructum infirmum et feminam pronuntiatam.
正如他们所说,“恶者,出去! ”然而,那灵性的实体,作为艾翁的某种自然冲动,却因没有把握住任何东西而无形无相,因此被宣布为一个软弱的果实,一个雌性。
§11Igitur post Enthymesin extorrem et matrem eius Sophiam coniugi reducem iterum ille Monogenes, ille Nus, otiosus plane de patris cura atque prospectu solidandis rebus et Pleromati muniendo iamque figendo, ne qua eiusmodi rursus concussio incurreret, nouam excludit copulationem: Christum et Spiritum Sanctum, turpissimam putem duorum masculorum.
因此,在被驱逐的想念以及她的母亲索菲亚重归丈夫之后,那独生子,那理智,显然已免于对父亲的忧虑和瞻仰,为了巩固事物,并防御及固定普勒罗麻,以免再次发生此类震荡,便孵化出了一对新的结合:基督与圣灵。 我认为这是两个雄性之间最可耻的结合。
aut femina erit Spiritus Sanctus, et uulneratur a femina masculus? munus enim his datur unum: procurare concinnationem Aeonum, et ab eius officii societate duae scholae protinus, duae cathedrae, inauguratio quaedam diuidendae doctrinae Valentini.
或者圣灵将是雌性,而雄性会被雌性伤害吗? 因为他们被赋予了唯一一职责:促成艾翁的和谐,而从这一职责的联合中,随即产生了两个学派、两个讲座,这可以说是对瓦伦廷学说进行划分的某种就职典礼。
Christi erat inducere Aeonas naturam coniugiorum — uides quam rem plane — et innati coniectationem et idoneos efficere (re)generandi in se agnitionem patris, quod capere eum non sit neque comprehendere, non uisu denique, non auditu compotiri eius, nisi per Monogenem.
基督的任务是向艾翁们引入婚姻的本质——你显然明白这是什么样的事情——以及对未生者的推测,并使他们有能力在自身中(重新)产生对父亲的认识,因为既不能抓住他也无法理解他,最终,若非通过独生子,无论是凭视觉还是听觉,都无法占有他。
et tamen tolerabo, quod ita discunt patrem nosse, t ne nos et illud.
然而,我可以容忍他们以此种方式学习认识父亲,免得我们也遭遇那种事。
magis denotabo doctrinae peruersitatem, quod docebantur incomprehensibile quidem patris causam esse perpetuitatis ipsorum, comprehensibile uero eius generationis illorum et formationis esse rationem.
我倒要指出教说的荒谬,因为他们被教导说,父亲那不可理解的方面固然是他们永恒的原因,而他的可理解部分则是他们诞生和形成的根据。
hac enim dispositione illud, opinor, insinuatur, expedire deum non adprehendi, siquidem inadprehensibile eius perpetuitatis est causa, adprehensibile autem non perpetuitatis, sed natiuitatis et formationis, egentium perpetuitatis.
因为我认为,通过这种安排,暗示了神不被理解才是合宜的,既然他的不可理解性是永恒的原因,而可理解性并非永恒的原因,而是诞生和形成的原因——那些需要永恒之物的诞生和形成。
filium autem constituunt adprehensibile patris; quomodo tamen adprehendatur, tum prolatus Christus edocuit.
此外,他们将儿子设立为父亲的可理解部分;然而他是如何被理解的,当时被带出来的基督已经教导了。
Spiritus uero Sancti prouincia, ut de doctrinae studio omnes peraequati gratiarum actionem prosequi nossent et ueram inducerentur quietem.
而圣灵的职责则是,让所有人在学说的研究上平等,懂得献上感谢,并被引导进入真正的安息。

词汇与语法注释

  1. §10deformatam eam — 隶属于主动词 `somniauerunt` 的“宾格加不定式”结构(A.c.I.),其中省略了不定式 `esse`(或 `fuisse`)。
  2. §11Christi erat — 表示职责、本分或所有关系的属格 `Christi` 与系动词 `erat` 连用,表示“这是基督的职责(本分)”。

引用这一段

特土良, 驳华伦廷派 §10-11. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa008.humanitext-lat2:10-11

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。