§3Abscondat itaque se serpens, quantum potest, totamque prudentiam in latebrarum ambagibus torqueat; alte habitet, in caeca detrudat per amfractus seriem suam; (si) euoluat, tortuose procedat nec semel totus, lucifuga bestia.
因此,让蛇尽其所能地隐藏自己,将它所有的精明在黑暗的迷宫中扭曲吧;让它居住在高处,通过弯曲的路径将它的身躯推入黑暗;如果它爬出来,让它弯弯曲曲地前进,而不是一次性展现全身,这只避光的野兽。
nostrae columbae etiam domus simplex, in editis semper et apertis et ad lucem.
我们鸽子的家也是单纯的,总是在高处和敞开朝向光亮的地方。
amat figura spiritus sancti orientem, Christi figuram.
圣灵的象征喜爱东方,即基督的象征。
nihil ueritas erubescit nisi solummodo abscondi; quia nec pudebit ullum aures ei dedere, eum deum recognoscere, quem iam illi natura commisit, quem cotidie in operibus omnibus sentit, hoc solo minus notum, quod unicum non putauit, quod in numero nominauit, quod in aliis adorauit.
真理除了被隐藏之外,不为任何事感到羞耻;因为没有人会羞于倾听它,去承认自然早已托付给他的那位神,他每天在一切工作中都能感受到祂,仅仅在这一点上祂不太为人所知:即他没有认为祂是唯一的,在众多神明中称呼祂,在其他事物中崇拜祂。
alioquin a turba eorum et aliam frequentiam suadere, a domestico principatu ad incognitum transmouere, a manifesto ad occultum retorquere de limine fidem offendere est.
否则,从他们的群体中劝说出另一个群体,从本土的统治移向未知的统治,在门口将信仰从显明扭转回隐秘,就是伤害信仰。
iam si et in totam fabulam initietur, nonne tale aliquid (recor)dabitur se in infantia inter somni difficultates a nutricula audisse. Lamiae turres et pectines Solis? sed qui ex aliqua conscientia uenerit fidei, si statim inueniat tot nomina Aeonum, tot coniugia, tot genimina, tot exitus, tot euentus felicitates infelicitates dispersae atque concisae diuinitatis, dubitabitne ibidem pronuntiare has esse fabulas et genealogias indeterminatas, quas apostoli spiritus, his iam tunc pullulantibus seminibus haereticis, damnare praeuenit? merito itaque non simplices, merito tantummodo prudentes, qui talia neque facile producunt neque exerte defendunt, sed nec omnes quos edocent perdocent; utique astute, ut pudenda; ceterum inhumane, si honesta.
现在,如果有人甚至被引导进入这整个神话,难道他不会想起自己在孩提时代、在难以入睡时从保姆那里听到的类似故事,比如拉米亚的塔和太阳的梳子吗? 但是,一个带着对信仰的某种觉悟而来的人,如果立刻发现如此多的艾翁之名、如此多的婚姻、如此多的后代、如此多的结局、如此多被分散和切碎的神性的幸福与不幸事件,他难道会犹豫在当场宣布这些就是使徒之灵在当时异端种子已经萌芽时就预先谴责的虚构故事和无穷的家谱吗? 因此,他们不单纯而只是精明,这是理所当然的,他们既不轻易公开这些事情,也不公开为之辩护,甚至也不对他们所教导的所有人倾囊相授;这当然是狡猾的,因为是可耻的事;否则,如果是高尚的事,那就是不近人情的。
et tamen simplices nos omnia scimus.
然而,我们这些单纯的人知道一切。
denique hunc primum cuneum congressionis armabimus detectorem et designatorem totius conscientiae illorum, primamque hanc uictoriam auspicamur, quia quod tanto impendio absconditur, etiam solummodo demonstrare destruere est.
最后,我们将装备这第一支交锋的队伍,作为他们整个秘密的揭露者和指示者,我们以此开启这第一场胜利,因为那付出如此高昂代价来隐藏的东西,仅仅展示它就是摧毁它。
§4Nouimus, inquam, optime originem quoque ipsorum et scimus, cur Valentinianos appellemus, licet non esse uideantur.
我说,我们也极清楚他们的起源,并且知道为什么我们称他们为瓦伦廷派,尽管他们看起来似乎不是。
abscesserunt enim a conditore, sed minime origo deletur, et si forte mutatur; testatio est ipsa mutatio.
因为他们脱离了创立者,但起源绝不会被抹去,即便它偶尔会改变;这种改变本身就是证明。
sperauerat episcopatum Valentinus, quia et ingenio poterat et eloquio, sed alium ex martyrii praerogatiua loci potitum indignatus de ecclesia authenticae regulae abrupit, ut solent animi pro prioratu exciti praesumptione ultionis accendi.
瓦伦廷曾指望获得主教之职,因为他在才华和雄辩上都很有能力,但是愤恨于另一个凭借殉道的特权而获得该职位的人,他便从具有正统规则的教会中分裂出去,正如因争夺首位而激起的心灵常常因复仇的妄念而燃烧一样。
ad expugnandam conuersus ueritatem et cuiusdam ueteris opinionis semen nactus colubro suo uiam delineauit.
他转而致力于摧毁真理,并在获得某种古老观点的种子后,为他的蛇勾勒了道路。
eam postmodum Ptolomaeus intrauit, nominibus et numeris Aeonum distinctis in personales substantias, sed extra deum determinatas, quas Valentinus in ipsa summa diuinitatis ut sensus et affectus (et) motus incluserat.
随后,普托雷迈乌斯进入了这条道路,将艾翁的名字和数量区分并具象化为个人的实体,但将其限定在神之外,而瓦伦廷曾将它们作为感觉、情感和运动包含在神性的总和之内。
deduxit et Heracleon inde tramites quosdam et Secundus et magus Marcus.
赫拉克莱翁也从中衍生出一些小路,塞昆杜斯和魔术师马尔克也是如此。
multum circa imagines legis Theotimus operatus est.
提奥提穆斯在法律的象征方面做了很多工作。
ita nusquam iam Valentinus, et tamen Valentiniani, qui per Valentinum.
因此,瓦伦廷如今已无处寻觅,但因瓦伦廷而存在的瓦伦廷派依然存在。
solus ad hodiernum Antiochiae Axionicus memoriam Valentini integra custodia regularum eius consolatur.
时至今日,只有安提阿的阿克西奥尼科斯通过完整保留瓦伦廷的规则来慰藉对他的记忆。
alioquin tantum se huic haeresi suadere permissum est, quantum lupae feminae formam cotidie supparare sollemne est.
否则,在这个异端中被允许说服的,不过就像妓女每天伪装成贵妇的模样那样平常。
quidni, cum spiritale illud semen suum sic in unoquoque recenseant? si aliquid noui adstruxerint, reuelationem statim appellant praesumptionem et charisma ingenium, nec unitatem * sed diuersitatem.
怎么会不呢,因为他们在每个人身上都如此清点他们那属灵的种子? 如果他们增加任何新东西,他们立刻将这种狂妄称为“启示”,将才华称为“恩赐”,他们带来的不是统一,而是分裂。
ideoque prospicimus seposita illos sollemni dissimulatione sua, plerosque diuidi (de) quibusdam articulis, etiam bona fide dicturos \'hoc ita non est\' et \'hoc aliter accipio\' et \'hoc non agnosco! uarietate enim innouata regularum facies habet etiam colores ignorantiarum.
因此我们预见到,当他们放下那惯用的伪装时,他们中的大多数人会在某些条款上产生分歧,甚至会真诚地声称:“这不是这样的”、“我对此有不同的理解”、“我不承认这一点! ”因为当规则的多样性被更新时,事物的面貌也会带有无知的色彩。
§5Mihi autem cum archetypis erit limes principalium magistrorum, non cum adfectatis ducibus passiuorum discipulorum.
然而,我的界线将与那些主要导师的原本在一起,而不是与那些盲目追随之弟子的虚荣首领们在一起。
nec utique dicemur ipsi nobis finxisse materias, quas tot iam uiri sanctitate et praestantia insignes, nec solum nostri antecessores sed ipsorum haeresiarcharum contemporales, instructissimis uoluminibus et prodiderunt et retuderunt, ut Iustinus, philosophus et martyr, ut Miltiades, ecclesiarum sophista, ut Irenaeus, omnium doctrinarum curiosissimus explorator, ut Proculus noster, uirginis senectae et Christianae eloquentiae dignitas, quos in omni opere fidei, quemadmodum in isto, optauerim adsequi.
我们绝不会被指责为自己虚构了这些材料,因为许多在神圣和杰出方面享有盛誉的人——不仅我们的先驱者,还有那些异端首领同代的人——已经在极详尽的书籍中揭露并驳斥了它们,诸如哲学家兼殉道者尤斯丁、教会的修辞家米尔提亚德、一切教义最热心的探求者伊勒内,以及我们那终身守贞、堪称基督徒雄辩之光荣的普罗克鲁斯,我希望在信仰的一切工作上,正如在这部作品中一样,能够追随他们。
aut si in totum haereses non sunt, ut qui eas pellunt finxisse credantur, mentietur apostolus, praedicator illarum.
或者,如果异端根本不存在,以至于那些驱逐它们的人被认为是虚构了它们,那么预言了它们的使徒就是个撒谎者。
porro si sunt, non aliae erunt quam quae retractantur.
再者,如果它们确实存在,它们不会是除正在被驳斥的这些之外的其他东西。
nemo tam otiosus fertur, stilo ut materias habens fingat.
没有一个拥有笔墨的人会闲到去虚构材料。