§28Interea Demiurgus omnium adhuc nescius, aut si aliquid et ipse per prophetas contionabatur, ne huius quidem operis sui intellegens — diuidunt enim et prophetiale patrocinium in Achamoth, (in) semen, in Demiurgum — ubi aduentum Soteris accepit, propere et ouanter accurrit cum omnibus suis uiribus — centurio de euangelio — et de omnibus inluminatus ab illo etiam spem suam discit, quod successurus sit in locum matris.
与此同时,德谬哥对这一切仍一无所知,或者,即使他自己通过先知宣告了某些事情,也甚至不理解他自己的这一工作——因为他们也将预言的庇护分配给阿哈莫特、种子和德谬哥——当他得知救主的到来时,他便率领自己所有的军势,急忙且欢欣地赶来——正如福音书中的百卒长——并且在关于一切事情上被救主启迪后,他也得知了自己的希望:他将继承母亲的位置。
ita exinde securus dispensationem mundi huius, uel maxime ecclesiae protegendae nomine, quanto te(mpore) oportuerit * insequitur.
因此,从那时起,他便感到安心,在保护教会的名义下,在需要的时间内继续管理着这个世界。
§29Colligam nunc ex disperso ad concludendum, quae de totius generis humani dispositione disserant.
现在,为了得出结论,我将从分散的地方收集他们关于全人类安排的论述。
triformem naturam primordio professi et tamen inunitam in Adam, inde iam diuidunt per singulares generum proprietates, nacti occasionem distinctionis huiusmodi ex posteritate ipsius Adae.
他们声称在起初有三重本性,然而这本性在亚当里面是合一的;此后,他们从亚当本人的后代中找到了这种区分的契机,并根据各类型的独特属性将其划分。
moralibus quoque differentiis tripertita, Cain et Abel (et) Seth.
在道德差异上,它也被分为三部分:该隐、亚伯和塞特。
(bos) fontes quodammodo generis humani in totidem deriuant argumenta naturae atque sententiae: choicum, saluti degeneratum, ad Cain redigunt, animale, mediae spei deliberatum, ad Abel componunt, spiritale, certae saluti praeiudicatum, in Seth recondunt.
他们将人类的这些可以说源头的东西,引向同等数量的本性与判断的依据:他们将退化而无缘救赎的属土之人归于该隐;将委身于中间希望的动物性之人归于亚伯;将预先注定获得确定救赎的属灵之人藏于塞特。
sic et animas ipsas duplici proprietate discernunt, bonas et malas, secundum choicum statum ex Cain et animalem ex Abel.
同样,他们也通过双重属性来区分灵魂本身,即善与恶,即根据源自该隐的属土状态和源自亚伯的动物性状态。
spiritalem ex Seth de obuenientia superducunt iam non naturam sed indulgentiam, ut quam Achamoth de superioribus in animas bonas depluat, id est animali censui inscriptas.
而源自塞特的属灵部分,则是作为一种偶然的临到而外加的,不再是本性,而是恩赐,是阿哈莫特从天降在善灵魂(即注册在动物性户籍中的灵魂)之上的。
choicum enim genus, id est malas animas, numquam capere salutaria; inmutabilem enim et inreformabilem naturae naturam pronuntiauerunt.
因为属土的类型,即恶灵魂,永远无法接纳救治之物;因为他们宣称,本性的本性是不可改变和不可改革的。
id ergo granum seminis spiritalis modicum et paruulum iacitur, sed eruditus huius, (quem) supra diximus, fide augetur atque prouehitur, animaeque hoc ipso ita ceteris praeuerterant, ut Demiurgus tunc ignorans magni eas fecerit.
因此,那颗微小而细弱的属灵种子之粒被播下,但正如我们上面所说,受此教育的人通过信仰得以增长和提升,而灵魂也正因如此而远远超越其他灵魂,以至于当时处于无知状态的德谬哥也极大地看重它们。
ex earum enim laterculo et in reges et in sacerdotes allegare consueuerat.
因为他习惯于从它们的名册中选拔国王和祭司。
quae nunc quoque, si plenam atque perfectam notitiam adprehenderint istarum neniarum, naturificatae iam spiritalis condicionis germanitate certam obtinebunt salutem, immo omnimodo debitam.
这些灵魂如今也是如此,如果它们掌握了关于这些胡言乱语的完整且完美的知识,就将凭借其如今已自然化的属灵状况的同胞关系,获得确定的救赎,甚至在所有方面都是理所当然应得的。
§30Ideoque nec operationes necessarias sibi existimant nec ulla disciplinae munia obseruant, martyrii quoque eludentes necessitatem qua uolunt interpretatione.
因此,他们既不认为行为对他们是必要的,也不遵守任何规律的义务,还通过他们所希望的任何解释来规避殉道的必要性。
hanc enim regulam animali semini praestitutam, ut salutem, quam non de priuilegio status possidemus, de suffragio actus elaboremus.
因为他们声称,这一规则是预先规定给动物性种子的:我们必须通过行为的赞同,来辛勤赢取那并非因地位特权而拥有的救赎。
nobis enim inscriptura huius seminis, qui imperfectae essentiae sumus, quia norimus Theletum, et utique abortui deputamur, quod mater illorum.
因为对于我们这些具有不完美本质的人来说,有着这种种子的注册,是因为我们认识“特勒托”(热望),而且我们确实被归于流产儿,正如他们的母亲一样。
sed nobis quidem uae, si excesserimus in aliquo disciplinae iugum, si obtorpuerimus in operibus sanctitatis atque iustitiae, si confitendum alibi nescio ubi et non sub potestatibus istius saeculi apud tribunalia praesidum optauerimus.
但是,对于我们来说,如果我们在任何地方逾越了规律的轭,如果在圣洁和公义的工作中变得麻木,如果我们希望在别的不知什么地方、而不是在这个世界的权势下在总督的审判庭前宣誓信仰,那我们就真的有祸了。
illi uero de passiuitate uitae et diligentia delictorum generositatem suam uindicent, blandiente suis Achamoth.
而他们,在阿哈莫特对自家人百般谄媚之下,则通过放荡的生活和对罪恶的热心来捍卫自己的高贵。
quoniam et ipsa delinquendo profecit.
因为她自己也是通过犯错而取得进步的。
nam et honorandorum coniugiorum supernorum gratia edicitur apud illos meditandum atque celebrandum semper sacramentum \'comiti\', id est feminae, adhaerendi; alioquin degenerem nec legitimum ueritatis, qui deuersatus in mundo non amauerit feminam nec se ei-iunxerit.
因为,为了尊崇天上神圣婚姻的缘故,他们在其中颁布命令,必须始终默想并举行与“伴侣”(即女人)结合的奥秘;否则,在这个世界上寄居却不爱女人、不与她结合的人,就是卑贱的,不是真理的合法之子。
et quid facient spadones, quos uidemus apud illos?
那么,我们在他们中间看到的阉人,又该怎么办呢?