Humanitext Reader

特土良 · 驳华伦廷派 §12-14

救主的共同产生与被逐阿哈莫特的受难

第 6 段,共 13 段 · 拉丁语

内容简介

艾翁们在形态和知识上实现均等,并像共同出资一样组装出耶稣(救主)。随后,叙事描绘了被驱逐出普勒罗麻、置身外部虚空之中的阿哈莫特(想念)如何在极限的介入下获得形态,却依然深受各种复杂情念的折磨。

§12Itaque omnes et forma et scientia peraequantur, facti omnes quod unusquisque; nemo aliud, quia alteri omnes.
因此,所有人在外形和知识上都变得平等,所有人都成了每一个个体所是的那个样子;没有人是其他的,因为所有人都与旁人相同。
refunduntur in Nus omnes, in Homines, in Theletos, aeque feminae in Sigas, in Zoas, in Ecclesias, in Fortunatas, ut Ouidius Metamorphosis suas deleuisset, si hodie maiores cognouisset.
所有人都融入理智之中、融入人类、融入特レートス之中,雌性也同样融入静默、生命、教会、福乐之中,以至于如果奥维德在今天认识了这些更古老者,他就会毁掉自己的《变形记》。
exinde refecti sunt et constabiliti sunt, et in requiem ex ueritate compositi magno cum gaudii fructu hymnis patrem concinunt.
随后,他们得到了恢复和巩固,并按照真理安置在安息之中,伴随着巨大的喜乐之果,用赞美诗共同歌颂父亲。
diffundebatur et ipse laetitia, utique bene cantantibus filiis (et) nepotibus.
他自己也洋溢着喜悦,当然是在儿子和孙子们唱得如此美妙的时候。
quidni diffunderetur, omni iocunditati Pleromate liberato? quis nauclerus non etiam cum dedecore laetatur? uidemus cotidie nauticorum lasciuias gaudiorum.
既然普勒罗麻已为一切欢愉而获得解放,他怎能不洋溢喜悦呢? 哪位船长即使在有失体面的情况下不也同样高兴呢? 我们每天都看到船员们放荡不羁的欢乐。
itaque, ut nautae ad symbolam semper exultant, tale aliquid et Aeones: unum iam omnes etiam forma, nedum sententia, conuenientibus ipsis quoque nouis fratribus et magistris Christo et Spiritu Sancto, quod optimum atque pulcherrimum unusquisque florebat conferunt in medium.
因此,就像船员们总是为共同凑钱的宴会而欢呼一样,艾翁们也同样如此:所有人在外形上都已经融为一体,更不用说在心意上了,在这些新兄弟兼教师——基督和圣灵也表示赞同的情况下,他们将每个人所绽放的最优秀、最美丽的东西贡献到公共领域。
uane, opinor.
我认为,这是徒劳的。
si enim unum erant omnes ex supra dicta peraequatione, uacabat symbolae ratio, quae ferme ex uarietatis gratia constat.
因为如果由于上述的均等化,所有人都是一体的,那么凑钱的逻辑就没有了意义,这种逻辑通常是由多样性的魅力组成的。
. . unum omnes bonum conferebant, quod omnes erant.
所有人贡献的都是同一个善,因为他们所有人就是这个善。
de modo forsitan fuerit ratio aut de forma ipsius iam peraequationis.
其原因可能在于数量,或者在于现在被均等化的那个形态本身。
igitur ex aere collaticio, quod aiunt, in honorem et gloriam patris pulcherrimum Pleromatis sidus fructumque perfectum compingunt, Iesum.
因此,通过所谓的共同出资,为了父亲的尊荣和荣耀,他们组装出普勒罗麻最美丽的星辰和完美的果实,耶稣。
eum cognominant Soterem et Christum et Sermonem de patritis, et Omnia iam, ut ex omnium defloratione constructum: Gragulum Aesopi, Pandoram Hesiodi, Acci Patinam, Nestoris Cocetum, Miscellaneam Ptolomaei.
他们称他为救主、基督、来自父之遗产的道,以及现在的“一切”,因为他是从所有人身上采撷精粹而构建起来的:就像伊索的寒鸦、赫西俄德的潘多拉、阿基乌斯的大皿、内斯托尔的混合饮料、托勒密的杂录。
quam propius fuit de aliquibus Osciae scurris t Pancapipannirapiam uocari a tam otiosis auctoribus nominum.
对于那些起名起得如此清闲的创作者来说,从某些奥斯卡丑角那里把他叫做“万物抢夺者”,难道不是要贴切得多吗?
ut autem tantum sigillarium extrinsecus quoque inornassent, satellites ei angelos proferunt, par genus; si inter se, potest fieri, si uero Soteri consubstantiuos, — ambigue enim positum inueni — quae erit eminentia eius inter satellites coaequales?
但是,为了让他们从外部也装饰一下这尊木偶,他们带出了天使作为他的侍从,是同类的种族;如果是在他们自己之间,这是可能的,但如果确实与救主同质——因为我发现这一说法很含糊——那么他在这些同等的侍从之间又有什么卓越性呢?
§13Continet hic igitur ordo primus professionem pariter et nascentium et nubentium et generantium Aeonum, Sophiae ex desiderio patris periculosissimum casum, Hori oportuuissimum auxilium, Enthymeseos et coniunctae Passionis expiatum. Christi et Spiritus Sancti paedagogatum, Aeonum tutelarem reformatum, Soteris pauoninum ornatum, Angelorum comparaticium antistatum.
因此,这第一级秩序既包含了艾翁们出生、结婚和生育的宣告,也包含了索菲亚因对父亲的渴望而造成的极其危险的坠落、极限极其及时的援助、想念及与之相连的情念的赎罪、基督和圣灵的教导、艾翁们保护性的改革、救主孔雀般的装饰,以及天使们比拟性的侍从地位。
quod superest, inquis, uos ualete et plaudite! immo quod superest, inquam, uos audite et explodite! ceterum haec intra coetum Pleromatis decucurrisse dicuntur, prima tragoediae scaena, alia autem trans siparium coturnatio est, extra Pleroma dico.
你说:“其余的,祝你们安好并鼓掌! ” 我倒要说:“其余的,听着并把他们轰出去! ” 无论如何,这些事情据说是在普勒罗麻的集会内部运行的,这是悲剧的第一幕,而另一场穿着高靴的戏剧则在幕后,我是说在普勒罗麻之外。
et tamen (hic) exitus sub sinu patris intra ambitum Hori custodis: qualis extra iam in libero, ubi deus non erat?. -
然而,这结局是在父亲的怀抱下,在守护者极限的范围之内:那么在没有神、已经完全自由的外部,会是怎样的呢?
§14Namque Enthymesis, siue iam Achamoth, quod abhinc scribam hoc solo ininterpretabili nomine, ut cum uitio indiuiduae Passionis explosa est in loca luminis aliena, quod Pleromatis res est, in uacuum atque inane illud Epicuri, miserabilis etiam de loco est.
因为想念,或者现在叫阿哈莫特——从现在起我将仅用这一个无法解释的名字来写她——当她带着不可分割的情念这一缺陷,被轰到没有光线的地方(那是普勒罗麻的产业),进入伊壁鸠鲁的那个虚无与空虚之中时,就其所处的地方而言,也是极其可怜的。
certe nec forma nec facies ulla, de uexatiua scilicet et abortiua genitura.
当然,她既没有形状也没有任何面容,这自然是因为那令人苦恼且早产的生育。
dum ita rerum habet, flectitur a superioribus Christus, — deducitur per Horon — aborsum ut illud informet de suis uiribus, solius substantiae, non etiam scientiae forma.
当她处于这种境遇时,基督受到高位者的感动——他通过极限被带下来——以便用他自己的力量塑造那个早产儿,仅赋予物质的形状,而不赋予知识的形状。
et tamen cum aliquo peculio relinquitur, id erat \'odor incorruptibilitatis\', quo compos casus sui potiorum desiderio suppararetur.
然而,她还是留下了一些少量的私有财产,那就是“不朽的香气”,以此使她能够感知自己的境遇,并因对更优越之物的渴望而做好准备。
hac misericordia functus, non sine Spiritus Sancti societate, recurrit Christus in Pleroma.
基督履行了这一慈悲之职后,在圣灵的伴随下,跑回了普勒罗麻。
usus est rerum ex liberalitatibus quoque nomina accedere: Enthymesis de actu fuit, Achamoth unde, adhuc quaeritur, Sophia de matre manat, Spiritus Sanctus ex angelo.
从事物的慷慨中产生名字也是惯常的事:“想念”源于其行为,“阿哈莫特”源自何处至今仍在探求,“索菲亚”源自母亲,“圣灵”源自天使。
accipit Christi, a quo derelictam se statim senserat, desiderium.
她接受了对基督的渴望,她立刻感觉到自己被他抛弃了。
itaque prosiluit et ipsa lumen eius inquirere.
因此,她自己也向前奔去,探求他的光芒。
quem si omnino non nouerat, ut inuisibiliter operatum, quomodo lumen eius ignotum cum ipso requirebat? tamen temptauit et fortasse adprehendisset, si non idem Horos, qui matri eius tam prospere uenerat, nunc tam importune filiae occurrisset, ut etiam inclamauerit in eam \'Iao\'! quasi Porro Quirites\'! aut \'Fidem Caesaris\'! inde inuenitur Iao in scripturis.
如果她完全不认识他,因为他是以无形的方式工作的,她又怎么会和他一起去寻找他那未知的生命之光呢? 然而她尝试了,也许会抓住他,如果不是曾经对她母亲如此顺利地降临的同一个极限,现在却如此不合时宜地遇到了女儿,以至于他甚至对她大喊“雅奥”! 就像是喊“市民们,帮帮我! ”或者“凭着皇帝的信义! ”由此,在圣经中发现了“雅奥”。
ita depulsa, quominus pergeret, nec habens superuolare Crucem, id est Horon, quia nullum Catulli Laureolum fuerit exercitata, ut destituta, ut passioni illi suae intricata multiplici atque perplexae, omni genere eius coepit adfligi: maerore, quod non perpetrasset inceptum, metu, ne sicut luce ita et uita orbaretur, ad haec consternatione, tum ignorantia, nec ut mater eius, — illa enim Aeon — (sed) pro condicione deterius, insurgente adhuc et alio fluctu, conuersionis scilicet in Christum, a quo uiuificata fuerat et in hanc ipsam conuersionem temperata.
她就这样被阻挡而无法前行,也无法飞跃十字架,即极限,因为她并没有在卡图卢斯的《劳雷奥卢斯》中接受过训练,因此她被抛弃了,纠缠在她那繁复而混乱的情念中,开始受到各种痛苦的折磨:因为未能完成企图而悲伤;害怕像失去光一样也失去生命;此外还有惊恐,以及无知——这不像她的母亲,因为她母亲是艾翁——但根据她的状况则更糟,因为还有另一股波涛在涌起,即皈依基督,她曾被他赋予生命,并为了这皈依而受到调和。

词汇与语法注释

  1. 12maiores cognouisset — 比较级复数名词 'maiores' 指代“更古老者”或“更伟大者”(即瓦伦廷派的艾翁们),他们比奥维德《变形记》中的古典神话诸神还要古老和伟大。这是泰尔图良标志性的讽刺幽默。
  2. 12symbolae ratio — 名词 'symbola'(源自希腊语 συμβολή)指共同出资的宴会或每人自带食品的野餐。泰尔图良指出其逻辑矛盾:如果所有的艾翁通过均等化(peraequatio)都变得完全一样,那么通常依赖多样性乐趣的“共同出资的逻辑”就失去了意义。
  3. 14nullum Catulli Laureolum — Laureolus 是剧作家卡图卢斯(非抒情诗人)同名著名哑剧中的强盗主角,他在剧中表演了从十字架上跳下或被钉在十字架上的特技。泰尔图良嘲讽地暗示,阿哈莫特之所以无法飞越“十字架”(即极限),是因为她没有接受过这种戏剧表演的训练。

引用这一段

特土良, 驳华伦廷派 §12-14. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa008.humanitext-lat2:12-14

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。