§3Tamen, sicut supra diximus, doleamus necesse est, quod nulla civitas impune latura sit sanguinis nostri effusionem;
然而,正如我们上面所说,我们不得不感到悲伤,因为没有任何城市在流我们的血之后能免受惩罚。
sicut et sub Hilariano praeside, cum de areis sepulturarum nostrarum adclamassent: Areae non sint! areae ipsorum non fuerunt! Messes enim suas non egerunt.
正如在总督希拉里亚努斯手下,当人们针对我们的墓地(areae)高呼“不要有墓地! ”时,他们自己的晒谷场(areae)便不复存在了! 因为他们未能收获自己的庄稼。
Ceterum et imbres anni praeteriti quid commemoraverint genus humanum apparuit, cataclysmum scilicet et retro fuisse propter incredulitates et iniquitates hominum, et ignes, qui super moenia Carthaginis proxime pependerunt per noctem, quid minati sint, sciunt qui viderunt, et pristina tonitrua quid sonaverint, sciunt qui obduruerunt.
此外,去年的暴雨向人类提醒了什么,也已显而易见,即古时的大洪水也是因为人类的不信和不义而发生的;而最近整夜悬挂在迦太基城墙上空的烈火所预示的威胁,看见的人自然知晓;过去的雷鸣所轰响的警示,那些硬着心肠的人也心知肚明。
Omnia haec signa sunt imminentis irae dei, quam necesse est, quoquo modo possumus, ut et nuntiemus et praedicemus et deprecemur interim localem esse.
这一切都是神即将到来的愤怒的征兆,我们必须尽一切可能,既宣告它,又宣讲它,并祈求它在当下只是局部的。
Universalem enim et supremam suo tempore sentient qui exempla eius aliter interpretantur.
因为那些将这些惩罚的先例作其他解释的人,在时候到来时,将会亲身体会到那普世且至高的愤怒。
Nam et sol ille in conventu Uticensi extincto paene lumine adeo portentum fuit, ut non potuerit ex ordinario deliquio hoc pati positus in suo hypsomate et domicilio.
因为甚至在乌蒂卡管区的那轮太阳,其光芒几乎熄灭,这实在是一个奇异的征兆,以至于它在处于自己的最高点(hypsoma)和居所(domicilium)时,是不可能因普通的日食而遭受这种变化的。
Habetis astrologos.
你们有占星术士。
Possumus aeque et exitus quorundam praesidum tibi proponere, qui in fine vitae suae recordati sunt deliquisse, quod vexassent Christianos.
我们同样可以向你指出某些总督的下场,他们在生命终结时记起自己因折磨基督徒而犯下了罪。
Vigellius Saturninus, qui primus hic gladium in nos egit, lumina amisit.
在这里第一个向我们动用刀剑的维格里乌斯·萨图尔尼努斯,双眼失明了。
Claudius Lucius Herminianus in Cappadocia, cum, indigne ferens uxorem suam ad hanc sectam transisse, Christianos crudeliter tractasset, solusque in praetorio suo vastatus peste convivis vermibus ebullisset, Nemo sciat, aiebat, ne gaudeant Christiani aut sperent Christianae.
卡帕多西亚的克劳狄乌斯·路基乌斯·赫尔米尼亚努斯,因愤怒于自己的妻子皈依了这个派别,曾残酷地对待基督徒;当他在自己的官邸里孤独地被瘟疫摧残、身体里在活着时便滋生出蠕虫时,他说道:“不要让任何人知道,免得基督徒男子们高兴,或者基督徒女子们抱有希望。
Postea cognito errore suo, quod tormentis quosdam a proposito sue excidere fecisset, paene Christianus decessit.
”后来,他认识到了自己的错误——因为他曾用酷刑使一些人放弃了他们的信仰——在去世时几乎成了一名基督徒。
Caecilius Capella in illo exitu By(??)mtinor, Christiani gaudete (??) exclamavit.
凯基利乌斯·卡佩拉在拜占庭人的那场灭亡中高喊:“基督徒们,欢呼吧!
Sed qui videntur sibi impune tulisse, venient in diem divini iudicii.
”但是,那些自以为免受惩罚的人,终将面对神圣审判之日的到来。
Tibi quoque optamus admonitionem solam fuisse, quod cum Adrumeticum Mavilum ad bestias damnasses, et statim hace vexatio subsecuta est et (??)nc en eadem causa interpellatio sanguinis.
对于你,我们也希望这仅仅是一个警告,因为当你判处哈德鲁梅图姆的马维鲁斯喂野兽时,不仅这场灾祸随即而来,而且如今在这同一个起因中,已经出现了血债的追索。
Sed memento de cetere.
但请记住以后的事。