Humanitext Reader

特土良 · 致斯卡普拉 §1-2

面对迫害的无畏与对皇帝的忠诚

第 1 段,共 3 段 · 拉丁语

内容简介

作者主张基督徒不惧怕迫害,并遵循教义甚至去爱敌人。他论证了基督徒崇拜唯一的真神,是将皇帝视为仅次于神的存在并为其安康祈祷的忠实臣民,从而驳斥了关于叛乱和亵渎神圣的指控。

§1Nos quidem neque expavescimus neque pertimescimus ea quae ab ignorantibus patimur, cum ad hanc sectam utique suscepta condicione eius pacti venerimus, ut etiam animas nostras auctorati in has pugnas accedamus, ea quae deus repromittit consequi optantes et ea quae diversae vitae comminatur pati timentes.
的确,我们既不惧怕也不畏惧那些由于人们的无知而让我们遭受的苦难,因为我们加入这个派别,本就接受了那一契约的条件,即我们甚至将自己的生命作为誓约,投身于这些战斗中,渴望获得神所重新允诺的事物,并害怕遭受神对相反生活所威吓的事物。
Denique cum omni saevitia vestra concertamus etiam ultro erumpentes, magisque damnati quam absoluti gaudemus.
总之,我们与你们的一切残暴相抗争,甚至自发地挺身而出,并且我们被判有罪比被宣告无罪更感到喜悦。
Itaque hunc libellum non nobis timentes misimus, sed vobis et omnibus inimicis nostris, nedum amicis.
因此,我们寄出这封信,并不是为我们自己担心,而是为了你们,为了我们所有的敌人,更不用说为了我们的朋友了。
Ita enim disciplina iubemur diligere inimicos quoque et orare pro iis qui nos persequuntur, ut haec sit perfecta et propria bonitas nostra, non communis.
因为根据教义,我们被命令也要爱我们的敌人,并为那些迫害我们的人祈祷,从而使这种善意成为我们完满且特有的品质,而非凡俗的品质。
Amicos enim diligere omnium est, inimicos autem solorum Christianorum.
因为爱朋友是所有人的事,而爱敌人则是唯独基督徒的事。
Qui ergo dolemus de ignorantia vestra, et miseremur erroris humani, et futura prospicimus, et signa eorum cottidie intentari videmus, necesse est vel hoc modo erumpere ad proponenda vobis ea quae palam non vultis audire.
因此,我们这些为你们的无知而痛心、怜悯人类的迷误、预见未来、并看到未来的征兆每日逼近的人,不得不至少以这种方式挺身而出,向你们阐明那些你们公开不愿听到的事情。
§2Nos unum deum colimus, quem omnes naturaliter nostis, ad cuius fulgura et tonitrua contremiscitis, ad cuius beneficia gaudetis.
我们崇拜唯一的真神,你们所有人本能地都认识祂,因祂的闪电和雷鸣而颤抖,因祂的恩泽而喜悦。
Ceteros et ipsi putatis deos esse quos nos daemonas scimus.
至于其他神明,你们自己认为是神,而我们知道他们是恶魔。
Tamen humani iuris et naturalis potestatis est unicuique quod putaverit colere, nec alii obest aut prodest alterius religio.
然而,崇拜自己认为合适的对象,属于每个人的法定权利和自然权力,他人的宗教既不危害也不造福另一个人。
Sed nec religionis est cogere religionem, quae sponte suscipi debeat, non vi, cum et hostiae ab animo libenti expostulentur.
况且,强迫宗教信仰并不属于宗教的本质,因为宗教应该自愿接受,而非诉诸武力,毕竟连祭物也是要求由乐意的心奉献的。
Ita etsi nos compuleritis ad sacrificandum, nihil praestabitis diis vestris.
因而,即使你们强迫我们献祭,你们也无法为你们的神明带来任何益处。
Ab invitis enim sacrificia non desiderabunt, nisi si contentiosi sunt; contentiosus autem deus non est.
因为祂们不会向违背意愿的人索求祭物,除非祂们是贪婪好斗的;然而神并不是贪婪好斗的。
Denique qui est verus, omnia sua ex aequo et profanis et suis praestat, ideoque et iudicium constituit aeternum de gratis et ingratis.
总之,那位真实的上帝将祂的一切均等地赐予世俗之人和属祂的人,因此祂也设立了关于感恩者和忘恩负义者的永恒审判。
Tamen nos, quos sacrilegos existimatis, nec in furto umquam deprehendistis, nedum in sacrilegio.
然而,你们指控我们为亵渎神圣之人,但你们从未当场抓住我们偷窃,更不用说亵渎神庙了。
Omnes autem, qui templa dispoliant et per deos iurant et eosdem colunt, et Christiani non sunt et sacrilegi tamen deprehenduntur.
相比之下,那些掠夺神庙、指神起誓并崇拜那些神明的人,不仅不是基督徒,反而被发现犯有亵渎圣物之罪。
Longum est, si retexamus, quibus aliis modis et derideantur et contemnantur omnes dii ab ipsis cultoribus suis.
如果我们逐一陈述所有的神明如何以其他方式被他们自己的崇拜者所嘲弄和轻视,那将是一篇长篇大论。
Sic et circa maiestatem imperatoris infamamur, tamen numquam Albiniani nee Nigriani vel Cassiani inveniri potuerunt Christiani, sed idem ipsi qui per genios eorum in pridie usque iuraverant, qui pro salute eorum hostias et fecerant et voverant, qui Christianos saepe damnaverant, hostes eorum sunt reperti.
同样,我们在皇帝的尊严方面也遭到诽谤,然而在阿尔比努斯党派、尼格尔党派或卡西乌斯党派中,从未发现过基督徒。 相反,正是那些直到前一天还在指着皇帝的守护神起誓、为他们的安康献祭和许愿、并经常判处基督徒死刑的人,反被发现是他们的敌人。
Christianus nullius est hostis, nedum imperatoris, quem sciens a deo suo constitui necesse est ut et ipsum diligat et revereatur et honoret et salvum velit cum toto Romano imperio, quousque saeculum stabit: tamdiu enim stabit.
基督徒不是任何人的敌人,更不用说是皇帝的敌人了;基督徒既深知皇帝是自己的上帝所立,就必须爱他、敬他、尊他,并与整个罗马帝国一同期盼他的安康,只要这个世代还在:因为帝国将存续那么久。
Colimus ergo et imperatorem sic quomodo et nobis licet et ipsi expedit, ut hominem a deo secundum et quicquid est a deo consecutum et solo deo minorem.
因此,我们也崇拜皇帝,以一种对我们合法、对他也也有益的方式,即视他为在神之下仅次于神的人,他所拥有的一切都是从神那里获得的,且仅逊于神。
Hoc et ipse volet.
这也是他自己所期许的。
Sic enim omnibus maior est, dum solo vero deo minor est.
因为通过仅逊于唯一的真神,他便大过所有人。
Sic et ipsis diis maior eat, dum et ipsi in potestate sunt eius.
同样,他也大过那些神明,因为神明本身也在他的权力之下。
Itaque et sacrificamus pro salute imperatoris, sed deo nostro et ipsius, sed quomodo praecepit deus, pura prece.
因而,我们也为皇帝的安康而献祭,但这是向我们的也是他的上帝献祭,并且是按照上帝所吩咐的方式,以纯洁的祈祷。
Non enim eget deus, conditor universitatis, odoris aut sanguinis alicuius.
因为作为宇宙创造者的上帝不需要任何气味或血液。
Haec enim daemoniorum pabula sunt.
这些实际上是恶魔的食物。
Daemones autem non tantum respuimus, verum et revincimus et cottidie traducimus et de hominibus expellimus, sicut plurimis notum est.
而对于恶魔,我们不仅拒绝它们,更是驳倒它们,每日揭露它们,并将它们从人身上驱逐出去,这正如许多人所熟知的那样。
Ita nos magis oramus pro salute imperatoris, ab eo eam postulantes qui praestare potest.
因此,我们通过向那能够赐予安康的神祈求,反而更多地为皇帝的安康祈祷。
Et utique ex disciplina patientiae divinae agere nos satis manifestum esse vobis potest, cum tanta hominum multitudo, pars paene maior civitatis cuiusque, in silentio et modestia agimus, singuli forte noti magis quam omnes, nec aliunde noscibiles quam de emendatione vitiorum pristinorum.
而且,我们根据神圣忍耐的教义行事,这一点对你们来说已经足够明显了,因为我们这么大的一群人,几乎是每个城市的大多数,都在沉默和谦逊中行事,每个人或许是以个体的身份比作为整体更为人知,且除了纠正先前的恶习之外,无法从其他地方被识别出来。
Absit enim, ut indigne feramus ea nos pati quae optamus, aut ultionem a nobis aliquam machinemur, quam a deo expectamus.
因为我们绝不至于因遭受我们所期盼的苦难而愤愤不平,或自己密谋任何复仇,因为我们正等待着来自神的复仇。

词汇与语法注释

  1. §1suscepta condicione eius pacti — 夺格绝对结构。`ut` 从句 `ut etiam... accedamus` 作为同位语名词从句,解释了 `condicio` 或 `pactum`(契约、誓约)的具体内容。`auctoratus` 原指通过誓约(auctoramentum)出卖身体或生命的角斗士,在此隐喻基督徒洗礼的誓约以及投身信仰斗争。
  2. §1diversae vitae — 属格短语。修饰中性复数宾格先行词 `ea`(那些事物)。在语义上,它指的是神所威吓(`comminatur`)惩罚的“不同(即相反的或背教的)生活”,与向信徒允诺(`repromittit`)的永生形成对比。
  3. §2Longum est, si retexamus — `Longum est` 是拉丁语的常用惯用语,意为“那将是冗长的/那将没有止境”,此处使用直说法语气现在时,而英语等语言常使用虚拟语气或条件句(“那将会是”)。条件从句 `si retexamus` 使用现在虚拟语气,表示假设或潜在的行为(“如果我们要逐一阐述”)。
  4. §2dum solo vero deo minor est — 连接词 `dum` 在此不仅表示时间上的“当……之时”,而是具有因果或限制意义(“只要/由于”)。它解释了这样一个事实:皇帝仅逊于唯一的真神,这正是他超越地上所有其他事物(以及所谓的众神)的原因。

引用这一段

特土良, 致斯卡普拉 §1-2. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa003.humanitext-lat1:1-2

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。