§2Cetera aeque animi impedimenta usque ad limen carceris deduxerint vos, quousque et parentes vestri.
心灵的其他同样障碍,也像你们的父母一样,已经把你们送到了监狱的门口。
Exinde segregati estis ab ipso mundo, quanto magis a saeculo rebusque eius? Nec hoc vos consternet, quod segregati estis a mundo.
从那时起,你们就已经与世界本身隔绝了,更不用说与俗世及其事务了。 你们与世界隔绝这件事,不要让你们惊慌。
Si enim recogitemus ipsum magis mundum carcerem esse, exisse vos e carcere quam in carcerem introisse intellegemus.
因为如果我们重新思考,发现世界本身更像是一个监狱,我们就会明白,你们是走出了监狱,而不是走进了监狱。
Maiores tenebras habet mundus, quae hominum praecordia excaecant.
世界拥有更大的黑暗,瞎了人们的心眼。
Graviores catenas induit mundus, quae ipsas animas hominum constringunt.
世界戴着更沉重的锁链,束缚着人们的灵魂。
Peiores immunditias expirat mundus, libidines hominum.
世界呼出更恶劣的污秽,即人类的欲望。
Plures postremo mundus reos continet, scilicet universum hominum genus.
最后,世界容纳了更多的罪人,即整个人类。
Iudicia denique non proconsulis, sed dei sustinet.
最后,它承受的不是行省总督的审判,而是神的审判。
Quo vos, benedicti, de carcere in custodiarium, si forte, translatos existimetis.
因此,受祝福的人啊,你们可以认为自己好比是从监狱被转移到了看守所。
Habet tenebras, sed lumen estis ipsi.
那里有黑暗,但你们自己就是光。
Habet vincula, sed vos soluti deo estis.
那里有枷锁,但你们对神而言是自由的。
Triste illic expirat, sed vos odor estis suavitatis.
那里吐出难闻的气味,但你们是馨香之气。
Iudex expectatur, sed vos estis de iudicibus ipsis iudicaturi.
审判官正在被等待,但你们将要审判那些审判官们本身。
Contristetur illi qui fructum saeculi suspirat.
让那为俗世之果叹息的人在那里悲伤吧。
Christianus etiam extra carcerem saeculo renuntiavit, in carcere autem etiam carceri.
基督徒即使在监狱之外也已经放弃了俗世,而在监狱中,甚至也放弃了监狱本身。
Nihil interest, ubi sitis in saeculo, qui extra saeculum estis.
对于你们这些在俗世之外的人来说,你们在俗世的什么地方都无所谓。
Et si aliqua amisistis vitae gaudia, negotiatio est aliquid amittere, ut maiora lucreris.
即使你们失去了一些生活的乐趣,为了赢得更大的利益而失去一些东西,也是一种交易。
Nihil adhuc dico de praemio, ad quod deus martyres invitat.
至于上帝召集殉教者去接受的奖赏,我现在还什么都没有说。
Ipsam interim conversationem saeculi et carceris comparemus, si non plus in carcere spiritus acquirit, quam caro amittit.
与此同时,让我们对比一下俗世的生活与监狱的生活,看看灵魂在监狱中所获得的,是否比肉体所失去的更多。
Immo et quae iusta sunt caro non amittit per curam ecclesiae et agapen fratrum, et insuper quae semper utilia fidei, spiritus adipiscitur.
相反,通过教会的看顾和弟兄们的爱德,肉体并没有失去合理所需之物,而且,灵魂还获得了对信仰始终有益的东西。
Non vides alienos deos, non imaginibus eorum incurris, non sollemnes nationum dies ipsa commixtione participas, non nidoribus spurcis verberaris, non clamoribus spectaculorum, atrocitate vel furore vel impudicitia celebrantium caederis, non in loca libidinum publicarum oculi tui impingunt, vacas a scandalis, a temptationibus, a recordationibus malis, iam et a persecutione.
你们看不见外邦的神,不会撞见他们的画像,不会因混杂其中而参与外邦人的节日,不会被祭祀的污秽气味所熏,不会被奇观的喧嚣、以及庆祝者的残暴、狂热或不洁所折磨,你们的眼睛不会撞上公共纵欲的场所,你们免于绊脚石、免于诱惑、免于恶劣的回忆,现在甚至免于迫害。
Hoc praestat carcer Christiano, quod eremus prophetis.
监狱给基督徒带来的,正如荒野给先知们带来的一样。
Ipse dominus in secessu frequentius agebat, ut liberius oraret, ut saeculo cederet: gloriam denique suam discipulis in solitudine demonstravit.
主自己也经常退隐,以便更自由地祷告,退避俗世:最后,祂在荒野中向门徒展示了祂的光荣。
Auferamus carceris nomen, secessum vocemus.
让我们去掉监狱的名字,称它为退隐所吧。
Etsi corpus includitur, etsi caro detinetur, omnia spiritui patent.
纵然身体被禁锢,肉体被扣留,一切对灵魂而言都是敞开的。
Vagare spiritu, spatiare spiritu et non stadia opaca aut porticus longas proponens tibi, sed illam viam, quae ad deum ducit.
在灵魂中漫步,在灵魂中徜徉,不要在心中描绘阴凉的运动场或长长的走廊,而要描绘那条通往神的道路。
Quotiens eam spiritu deambulaveris, totiens in carcere non eris.
你们在灵魂中走过那条路多少次,你们就有多少次不在监狱里。
Nihil crus sentit in nervo, cum animus in caelo est.
当心在天上时,木枷中的腿感觉不到任何痛苦。
Totum hominem animus circumfert et, quo velit, transfert.
心灵带着整个人四处走动,并把它转移到它想去的地方。
Ubi autem erit cor tuum, illic erit et thesaurus tuus.
你的心在哪里,你的财宝也在哪里。
Ibi ergo sit cor nostrum, ubi volumus habere thesaurum.
因此,让我们的心留置在我们想要拥有财宝的地方。
§3Sit nunc, benedicti, carcer etiam Christianis molestus.
受祝福的人啊,现在就假设监狱对基督徒来说也是件痛苦的事吧。
Vocati sumus ad militiam dei vivi iam tunc, cum in sacramenti verba respondemus.
早在我们回应誓言之词的时候,就已经被召集参加活神的兵役了。
Nemo miles ad bellum cum deliciis venit nec de cubiculo ad aciem procedit, sed de papilionibus expeditis et substrictis, ubi omnis duritia et inbonitas et insuavitas constitit.
没有士兵会带着奢侈品去打仗,也不会从卧室走向战线,而是从简陋狭窄的帐篷中走出来,那里存在着所有的艰辛、不便和不快。
Etiam in pace labore et incommodis bellum pati iam ediscunt in armis deambulando, campum decurrendo, fossam moliendo, testudinem destinando, desudando.
即使在和平时期,他们也通过负重行军、在操场上奔跑、挖战壕、构筑龟甲阵以及流汗,在劳动和不便中提前学习忍受战争。
Sudore omnia constant, ne corpora atque animi expavescant de umbra ad solem et sole ad gelum, de tunica ad loricam, de silentio ad clamorem, de quiete ad tumultum.
一切都是以汗水为代价的,免得身体和心灵在从阴凉处走到阳光下、从阳光下走到寒冷处、从内衣换到铠甲、从沉默走向呐喊、从安静走向骚乱时感到惊恐。
Proinde vos, benedicti, quodcunque hoc durum est, ad exercitationem virtutum animi et corporis deputate.
因此,受祝福的人啊,将这所有的艰辛都看作是对心灵和身体力量的锻炼吧。
Bonum agonem subituri estis, in quo agonothetes deus vivus est, xystarches spiritus sanctus, corona aeternitatis brabium angelicae substantiae, politia in caelis, gloria in saecula saeculorum.
你们即将进入一场伟大的竞技,在这场竞技中,裁判长是活神,总教练是圣灵,冠冕是永恒,奖品是天使般的实质,公民权在天上,荣耀直到世世代代。
Itaque epistates vester Christus Iesus, qui vos spiritu unxit et ad hoc scamma produxit, voluit vos ante diem agonis ad duriorem tractationem a liberiore condicione seponere, ut vires corroborarentur in vobis.
因此,你们的向导耶稣基督,祂用圣灵膏抹了你们,并将你们带到了这个竞技场,祂希望在竞技之日以前,将你们从较自由的境地中隔绝出来,接受更严酷的对待,以便在你们里面增强力量。
Nempe enim et athletae segregantur ad strietiorem disciplinam, ut robori aedificando vacent.
事实上,运动员们不也是为了专心增强体能而接受更严格规律的隔离吗?
Continentur a luxuria, a cibis laetioribus, a potu iocundiore, coguntur, cruciantur, fatigantur: quanto plus in exercitationibus laboraverint, tanto plus de victoria sperant.
他们远离奢侈、美味的食物、怡人的饮料,被勉强、被折磨、被疲劳:他们在练习中付出的劳动越多,对胜利的期望就越大。
Et illi, inquit apostolus, ut coronam corruptibilem consequantur.
使徒说:“他们是为了得到能坏的冠冕。
Nos aeternam consecuturi carcerem nobis pro palaestra interpretamur, ut ad stadium tribunalis bene exercitati incommodis omnibus producamur, quia virtus duritia extruitur, mollitia vero destruitur.
”而我们要得到的是永恒的冠冕,我们将监狱视为自己的训练场,以便在经受了所有不便的充分锻炼后,被带到法庭的竞技场;因为德行是通过艰苦建立起来的,而通过骄奢则会被摧毁。