§4Scimus ex dominico praecepto, quod caro infirma sit, spiritus promptus.
我们从主的教训中知道,肉体是软弱的,心灵是愿意的。
Non ergo nobis blandiamur, quia dominus consensit carnem infirmam esse.
因此,我们不要因为主承认肉体软弱而自欺。
Propterea enim praedixit spiritum promptum, ut ostenderet, quid cui debeat esse subiectum, scilicet ut caro serviat spiritui, infirmior fortiori, ut ab eo etiam ipsa fortitudinem assumat.
因为祂预先说心灵是愿意的,正是为了表明什么应当顺从什么,即肉体应当服务于心灵,较弱者服从较强者,以便肉体自身也能从心灵中汲取力量。
Colloquatur spiritus cum carne de communi salute, nec iam de incommodis carceris, sed ipso agone et proelio cogitans.
让心灵与肉体谈论共同的救赎,不再思考监狱的不便,而是思考竞技本身和战斗。
Timebit forsitan caro gladium gravem et crucem excelsam et rabiem bestiarum et summam ignium poenam et omne carnificis ingenium in tormentis, sed spiritus contraponat sibi et carni acerba licet ista, a multis tamen aequo animo excepta, immo et ultro appetita, famae et gloriae causa nec a viris tantum, sed etiam a feminis, ut vos quoque, benedictae, sexui vestro respondeatis.
也许肉体会害怕沉重的剑、高耸的十字架、野兽的狂暴、极度的火刑,以及刑吏在酷刑中的一切狡黠;但让心灵给自己和肉体摆明这些事,虽然它们很痛苦,但许多人为了名声和荣耀,不仅是男人,甚至连女人也都泰然接受,甚至主动寻求,受祝福的妇女们啊,为了让你们也能配得上你们的性别。
Longum est, si enumerem singulos, qui se gladio confecerint animo suo ducti.
如果我要逐一列举那些受自己意志驱使而用剑自尽的人,那就太冗长了。
De feminis ad manum est.
关于妇女,例子就在手边。
Lucretia, quae vim stupri passa est, cultrum sibi adegit in conspectu propinquorum, ut gloriam castitati suae pareret.
遭受强暴折磨的卢克丽霞,在亲属面前将短刀刺入自己身体,以便为自己的贞洁赢得荣耀。
Mucius manum suam dexteram in ara cremavit, ut hoc factum eius fama haberet.
穆基乌斯在祭坛上烧毁了自己的右手,好让名声传颂他这一壮举。
Minus fecerunt philosophi Heraclitus, qui se bubulo stercore oblitum exussit, item Empedocles, qui in ignes Aetnaei montis desilivit, et Peregrinus, qui non olim se rogo immisit, cum feminae quoque contempserint ignes Dido, cum post virum dilectissimum nubere cogeretur, item Asdrubalis uxor, quae iam ardente Carthagine, ne maritum suum supplicem Scipionis videret, cum filiis suis in incendium patriae devolavit.
哲学家的所作所为也不遑多让——赫拉克利特身上涂满牛粪而烧死自己;同样还有恩培多克勒,他跳进了埃特纳火山的火焰中;以及佩雷格里努斯,不久前他投身于柴堆之中;因为女人也曾轻视火焰:狄多在最心爱的丈夫死后被迫再婚时如此,还有哈斯德鲁巴的妻子,在迦太基已经燃烧时,为了不看到自己的丈夫向西庇阿哀求,带着自己的孩子们投入了祖国的烈火中。
Regulus, dux Romanorum, captus a Carthaginiensibus, cum se unum pro multis captivis Carthaginiensibus compensari noluisset, maluit hostibus reddi et in arcae genus stipatus undique extrinsecus clavis transfixus tot cruces sensit.
罗马人的将军雷古鲁斯被迦太基人俘虏,由于他不愿以自己一人来交换许多迦太基俘虏,宁愿被送还给敌人,被塞进一种箱子里,外面到处被钉子刺穿,感受了如此多的折磨。
Bestias femina libens appetiit, et utique horridiores aspides serpentes tauro vel urso, quas Cleopatra immisit sibi, ne in manus inimici perveniret.
也有女人自愿寻求野兽,而且是比公牛或熊更可怕的毒蛇,即克娄巴特拉放到自己身上放毒的那些毒蛇,以免落入敌人之手。
Sed mortis metus non tantus est, quantus tormentorum.
但对死亡的恐惧并不如对酷刑的恐惧那么大。
Itaque cessit carnifici meretrix Atheniensis, quae conscia coniurationis cum propterea torqueretur a tyranno, et non prodidit coniuratos et novissime linguam suam commestam in faciem tyran(??)i expuit, ut nihil agere in se sciret tormenta, etsi ultra perseverarent.
因此,一个雅典妓女没有向刑吏屈服;她知悉阴谋,因此受到僭主的酷刑,但她既没有背叛同谋者,最后还将自己咬断的舌头吐在僭主的脸上,好让他知道,即使拷问继续下去,酷刑对她也无济于事。
Nam quod hodie apud Lacedaemonas sollemnitas maxima est διαμαστίγι(??)σις, id est flagellatio, non latet.
因为今天在拉刻代蒙人中,最盛大的节日是“鞭笞”,即鞭打,这并非秘密。
In quo sacro ante aram nobiles quique adulescentes flagellis affliguntur, astantibus parentibus et propinquis et, uti perseverent, adhertantibus.
在这一神圣仪式中,在祭坛前,所有出身高贵的青年都被鞭子抽打,而他们的父母和亲属在旁站立,鼓励他们坚持下去。
Ornamentum enim et gloria deputabitur maiore quidem titulo, si anima potius cesserit plagis, quam corpus.
因为如果灵魂比身体先向打击妥协,这将被视为一份荣誉和带有更大头衔的光荣。
Igitur si tantum terrenae gloriae licet de corporis et animi vigore, ut gladium, ignem, crucem, bestias, tormenta contemnat sub praemio laudis hum(??)ae, possum dicere, modicae sunt istae passiones ad consecutionem gloriae caelestis et divinae mercedis.
因此,如果地上的荣耀能够从身体和心灵的活力中获得如此大的力量,以至于在人间赞美的奖赏下轻视剑、火、十字架、野兽和酷刑,那么我可以说明,为了获得天上的荣耀和神的报偿,这些受难是微不足道的。
Tanti vitreum, quanti verum margaritum? Quis ergo non libentissime tantum pro vero habeat erogare, quantum alii pro falso?
难道玻璃和真珍珠一样值钱吗? 因此,谁不会最乐意为真理支付像其他人为虚假所支付的那样多的代价呢?
§5Omitto nunc gloriae causam.
现在我省去荣耀的动机。
Eadem omnia saevitiae et cruciatus certamina iam apud homines affectatio quoque et morbus quidam animi conculcavit.
这所有同样的残忍和酷刑的争斗,在人类中,甚至已经仅凭虚荣和某种心灵的疾病而被践踏了。
Quot otiosos affectatio armorum ad gladium locat? Certe ad feras ipsas affectatione descendunt, et de morsibus et de cicatricibus formosiores sibi videntur.
对武器的虚荣将多少游手好闲之人置于剑下? 当然,他们出于虚荣降到野兽面前,并且因咬伤和疤痕而觉得自己更加美丽。
Iam et ad ignes quidam se auctoraverunt, ut certum spatium in tunica ardente conficerent.
甚至已经有人为了穿着燃烧的内衣跑完一定的距离而将自己卖身给烈火。
Alii inter venatorum taureas scapulis patientissimis inambulaverunt.
还有些人以极具忍耐力的肩膀,在猎人的皮鞭中漫步。
Haec, benedicti, non sine causa dominus in saeculum admisit, sed ad nos et nunc exhortandos et in illo die confundendos, si reformidaverimus pati pro veritate in salutem quae alii affectaverunt pro vanitate in perditionem.
受祝福的人啊,主允许这些事在俗世发生并非毫无原因,而是为了在现在鼓励我们,并在那一天让我们感到羞愧,如果我们害怕为了救赎的真理而受难,而别人却为了走向毁灭的虚荣去追求这些。
§6Sed haec exempla constantiae omittamus de affectatione venientis.
还是让我们省去这些源于虚荣的坚忍例子吧。
Convertamur ad ipsam condicionis humanae contemplationem, ut et illa nos instruant, si qua constanter adeunda sint quae et invitis evenire consueverunt.
让我们转向对人类自身境况的沉思,以便这些例子也能指导我们,如果有什么是必须坚忍面对的,即使是那些通常违背意愿也会发生的事。
Quotiens enim incendia vivos cremarunt? quotiens ferae et in silvis suis et in mediis civitatibus elapsae caveis homines devoraverunt? quot a latronibus ferro, ab hostibus etiam cruce extincti sunt, torti prius, immo et omni contumelia expuncti? Nemo non etiam hominis causa pati potest quod in causa dei pati dubitat.
多少次火灾将活人烧死? 多少次野兽在自己的森林里,或者在城市中心从笼子里逃脱,将人类吞食? 有多少人被强盗用剑杀死,被敌人甚至在十字架上处死,在此之前受尽折磨,甚至遭受了一切侮辱后被消灭? 没有人不能为了人的缘故去忍受,他却犹豫在神的视野中去忍受。
Ad hoc quidem vel praesentia nobis tempora documenta sint, quantae qualesque personae inopinatos natalibus et dignitatibus et corporibus et aetatibus suis exitus referunt hominis causa, aut ab ipso, si contra cum fecerint, aut ab adversariis eius, si pro eo steterint.
的确,对于这一点,甚至当今时代就可以作为证明:多少伟大的、拥有何种地位的人物,为了一个人的缘故,迎来了与其出身、尊严、身体和年龄不相称的意想不到的结局——要么如果他们反对他,就由他本人带来;要么如果他们支持他,就由他的对手带来。