§1Inter carnis alimenta, benedicti martyres designati, quae vobis et domina mater ecclesia de uberibus suis et singuli fratres de opibus suis propriis in carcerem subministrant, capite aliquid et a nobis, quod faciat ad spiritum quoque educandum.
在肉体的食物之中——祝福的候任殉教者们啊,这些食物是女主母教会用她的乳汁、以及各弟兄用他们自己的财产供给狱中的你们的——也请从我们这里接受一些有助于滋养灵魂的东西。
Carnem enim saginari et spiritum esurire non prodest.
因为肉体肥胖而灵魂饥饿是毫无益处的。
Immo si quod infirmum est curatur, aeque quod infirmius est neglegi non debet.
相反,如果软弱者得到了医治,那么更软弱者同样不应当被忽视。
Nec tantus ego sum, ut vos alloquar.
我也并非伟大到足以向你们说教的人。
Verumtamen et gladiatores perfectissimos non tantum magistri et praepositi sui, sed etiam idiotae et supervacue quique adhortantur de longinquo, ut saepe de ipso populo dictata suggesta profuerint.
然而,即使是最优秀的角斗士,不仅受到他们的教练和长官的鼓励,而且还受到外行和任何闲杂人等从远处的激励,以至于往往正是来自民众本身的建言献策发挥了作用。
Inprimis ergo, benedicti, nolite contristare spiritum sanctum, qui vobiscum introiit carcerem.
因此,首先,受祝福的人啊,不要使那与你们一同进入监狱的圣灵担忧。
Si enim non vobiscum nunc introisset, nec vos illic hodie fuissetis.
因为如果祂现在没有与你们一同进去,你们今天也不会在那里。
Et ideo date operam, ut illic vobiscum perseveret: ita vos inde perducat ad dominum.
所以,要努力使祂在那里与你们同在:这样,祂就会从那里引导你们走向主。
Domus quidem diaboli est et carcer, in qua familiam suam continet.
监狱确实也是魔鬼的房子,他在其中囚禁着他的家眷。
Sed vos ideo in carcerem pervenistis, ut illum etiam in domo sua conculcetis.
但你们之所以来到监狱,正是为了在他的家里也践踏他。
Iam enim foris congressi conculcaveratis.
因为此前在外面交锋时,你们就已经践踏过他了。
Non ergo dicat: In meo sunt, temptabo illos vilibus odiis, defectionibus aut inter se dissensionibus.
因此,不要让他说:“他们在我的地盘上,我要用卑劣的仇恨、叛变或他们彼此之间的纷争来诱惑他们。
Fugiat conspectum vestrum et in ima sua deliteseat contractus et torpens, tamquam coluber exeantatus aut effumigatus.
”让他从你们的视线中逃走,蜷缩而僵硬地躲进他最深处的巢穴,就像一条被咒语制服或被烟熏出来的蛇。
Nec illi tam bene sit in suo regno, ut vos commitat, sed inveniat munitos et concordia armatos, quia pax vestra bellum est illi.
也不要让他在他自己的王国里过得如此顺遂,以至于能挑拨你们互斗;相反,让他发现你们防备森严、以和谐为武装,因为你们的和平就是他的战争。
Quam pacem quidam in ecclesia non habentes a martyribus in earcere exorare consueverunt.
在教会中,一些没有这种和平的人,习惯于向狱中的殉教者乞求得到它。
Et ideo eam propterea in vobis habere et fovere et custodire debetis, ut, si forte, et aliis praestare possitis.
因此,正因为这个原因,你们应当在自己里面保有、抚育并守护它,以便在万一的情况下,你们也能够将其施予他人。