§4.8Quia in castris quoque periculosa fortissimis imperantur; dux lectissimos mittit, qui nocturnis hostes aggrediantur insidiis aut explorent iter aut praesidium loco deiciant.
因为在军营中,最危险的任务也是命令最勇敢的人去执行的;将军会派遣最精选的士兵去进行夜间偷袭、侦察道路或从驻地驱逐守军。
Nemo eorum qui exeunt dicit: "Male de me imperator meruit," sed "bene iudicavit.
在那些出击的人中,没有一个人会说:“将军对不起我”,而是会说:“他做出了正确的判断”。
"Item dicant quicumque iubentur pati timidis ignavisque flebilia: "Digni visi sumus deo in quibus experiretur quantum humana natura posset pati.
同样,凡是被命令去承受让胆怯和懒惰之人落泪之苦的人,也应该这样说:“我们被神视为配得上作为他在我们身上试验人类本性能承受多少痛苦的对象。
" §4.9Fugite delicias, fugite enervantem felicitatem, qua animi permadescunt et nisi aliquid intervenit quod humanae sortis admoneat, manent velut perpetua ebrietate sopiti.
” 避开奢华,避开使人软弱的幸福,它会让心灵湿透,而且除非有某种事物介入来提醒人们的凡人命运,否则他们就会像在永久的醉态中沉睡一样。
Quem specularia semper ab afflatu vindicaverunt, cuius pedes inter fomenta subinde mutata tepuerunt, cuius cenationes subditus et parietibus circumfusus calor temperavit, hunc levis aura non sine periculo stringet.
对于一个一直被窗玻璃保护免受风吹的人,一个双脚在不断更换的温敷物中保暖的人,一个其餐厅由地下和墙壁周围环绕的热气调节温度的人,微风轻拂他也并非没有危险。
§4.10Cum omnia quae excesserunt modum noceant, periculosissima felicitatis intemperantia est: movet cerebrum, in vanas mentes imagines evocat, multum inter falsum ac verum mediae caliginis fundit.
既然一切超越限度的事物都是有害的,那么幸福的无节制就是最危险的:它动摇大脑,在虚无的心灵中唤起幻想,在虚假与真实之间散布大量居中的迷雾。
Quidni satius sit perpetuam infelicitatem advocata virtute sustinere quam infinitis atque immodicis bonis rumpi? Lenior ieiunio mors est, cruditate dissiliunt.
与其被无限和无节制的好处撑破,难道召回美德来承受永久的不幸不是更好吗? 饥饿引起的死亡更为温和,而他们因消化不良而破裂。
§4.11Hanc itaque rationem dii sequuntur in bonis viris quam in discipulis suis praeceptores, qui plus laboris ab is exigunt, in quibus certior spes est.
因此,神明对待好人,遵循着教师对待学生的原则,教师对那些寄予更确定希望的学生要求更多的劳动。
Numquid tu invisos esse Lacedaemoniis liberos suos credis, quorum experiuntur indolem publice verberibus admotis? Ipsi illos patres adhortantur, ut ictus flagellorum fortiter perferant, et laceros ac semianimes rogant, perseverent vulnera praebere vulneribus.
难道你相信斯巴达人憎恨自己的孩子吗? 他们通过公开鞭打来考验孩子们的资质。 父亲们自己也鼓励他们勇敢地承受鞭笞,并要求那些皮开肉绽、半死不活的孩子们,坚持将伤口一次次迎向鞭子。
§4.12Quid mirum, si dure generosos spiritus deus temptat? Numquam virtutis molle documentum est.
如果神严厉地考验高贵的灵魂,这有什么奇怪的呢? 美德的证明从来都不是软弱的。
Verberat nos et lacerat fortuna; patiamur! Non est saevitia, certamen est, quod quo saepius adierimus, fortiores erimus.
命运鞭打并撕裂我们;让我们忍受吧! 这不是残忍,这是一场竞赛,我们越频繁地参与其中,就会变得越坚强。
Solidissima corporis pars est quam frequens usus agitavit.
身体最结实的部分,是频繁使用所活动的部分。
Praebendi fortunae sumus, ut contra illam ab ipsa duremur; paulatim nos sibi pares faciet, contemptum periculorum adsiduitas periclitandi dabit.
我们应该向命运献出自己,以便我们通过她自身而针对她得到磨砺;她会逐渐让我们与她平起平坐,不断面对危险将赋予我们对危险的蔑视。
§4.13Sic sunt nauticis corpora ferendo mari dura, agricolis manus tritae, ad excutienda tela militares lacerti valent, agilia Sunt membra cursoribus; id in quoque solidissimum est quod exercuit.
因此,船员的身体因承受海洋而坚硬,农夫的手布满老茧,军人的手臂有力地掷出武器,跑者的四肢轻捷;在每个人身上,最结实的部分就是他所锻炼的部分。
Ad contemnendam patientiam malorum animus patientia pervenit; quae quid in nobis efficere possit scies, si aspexeris quantum nationibus nudis et inopia fortioribus labor praestet.
心灵通过忍受本身,达到了对忍受苦难的蔑视;如果君看看劳动为赤身露体的民族和因匮乏而更坚强的人们带来了什么,君就会知道这在我们身上能产生什么效果。
§4.14Omnes considera gentes in quibus Romana pax desinit.
想想罗马和平终结之处的所有民族。
Germanos dico et quicquid circa Histrum vagarum gentium occursat.
我说的是德意志人以及多瑙河畔相遇的任何游牧民族。
Perpetua illos hiemps, triste caelum premit, maligne solum sterile sustentat; imbrem culmo aut fronde defendunt, super durata glacie stagna persultant, in alimentum feras captant.
永久的严冬和阴郁的天空压迫着他们,贫瘠的土地吝啬地供养着他们;他们用茅草或树叶遮挡雨水,在结了冰的沼泽上奔驰,捕捉野兽作为食物。
§4.15Miseri tibi videntur? Nihil miserum est quod in naturam consuetudo perduxit; paulatim enim voluptati sunt quae necessitate coeperunt.
在君看来他们很悲惨吗? 凡是习惯使之成为天性的事物,没有什么是悲惨的;因为起初因迫于需要而开始的事物,逐渐变成了乐趣。
Nulla illis domicilia nullaeque sedes sunt nisi quas lassitudo in diem posuit; vilis et hic quaerendus manu victus, horrenda iniquitas caeli, intecta corpora; hoc quod tibi calamitas videtur tot gentium vita est! Quid miraris bonos viros, ut confirmentur, concuti?
他们没有住所,也没有定居点,除了疲惫在当天所安置的地方;他们的食物粗劣且须亲手寻觅,气候的严酷令人恐惧,身体赤裸;这个在君看来是灾难的东西,却是这么多民族的生活! 好人为了变得坚强而遭受震撼,这有什么值得君奇怪的呢?
§4.16Non est arbor solida nec fortis nisi in quam frequens ventus incursat; ipsa enim vexatione constringitur et radices certius figit; fragiles sunt quae in aprica valle creverunt.
没有一棵树是结实或强壮的,除非频繁的狂风袭击它;因为正是通过震动,它才变得紧实并更牢固地扎根;在阳光明媚的山谷中长大的树木是脆弱的。
Pro ipsis ergo bonis viris est, ut esse interriti possint, multum inter formidolosa versari et aequo animo ferre quae non sunt mala nisi male sustinenti.
因此,这正是为了好人自身,为了让他们能够无所畏惧,去频繁置身于令人恐惧的事物之中,并以平静的心态去承受那些对于不能好好承受的人来说才是坏事的事物。