Humanitext Reader

小塞内卡 · 论天意 §4.1-4.7

逆境对美德的证明与神明安排的磨砺

第 5 段,共 9 段 · 拉丁语

内容简介

塞内卡论证道,面对困难与灾难正是伟大人物展现美德的明证,而神明故意用逆境来磨砺和锻炼那些最优秀的人,以激发他们的高尚品质。

§4.1Prosperae res et in plebem ac vilia ingenia deveniunt; at calamitates terroresque mortalium sub iugum mittere proprium magni viri est.
顺境也会降临到平民和卑劣的性情者身上;然而,将凡人的灾难与恐惧驯服于轭之下,则是伟大人物所独有的特征。
Semper vero esse felicem et sine morsu animi transire vitam ignorare est rerum naturae alteram partem.
然而,始终幸福并在没有心灵痛苦的情况下度过一生,就是对大自然的另一半一无所知。
§4.2Magnus vir es; sed unde scio, si tibi fortuna non dat facultatem exhibendae virtutis? Descendisti ad Olympia, sed nemo praeter te;
你是个伟大的人;但如果命运不给你展现美德的机会,我如何得知呢?
coronam habes, victoriam non habes.
你参加了奥林匹亚竞技,但除了你没有别人;你得到了冠冕,却没得到胜利。
Non gratulor tamquam viro forti, sed tanquam consulatum praeturamve adepto; honore auctus es.
我并不把你当作勇士来祝贺,而是把你当作获得了执政官或法务官职位的人来祝贺;你只是增添了荣誉。
§4.3Item dicere et bono viro possum, si illi nullam occasionem difficilior casus dedit in qua una vim animi sui ostenderet: “Miserum te iudico, quod numquam fuisti miser.
如果更困难的境遇没有给一个好人提供任何可以展现其心灵力量的唯一机会,我也可以对他对说同样的话:“我判定你是可怜的,因为你从未经历过不幸。
Transisti sine adversario vitam; nemo sciet quid potueris, ne tu quidem ipse.
你度过了没有对手的一生;没有人会知道你曾经能做什么,甚至连你自己也不知道。
” Opus est enim ad notitiam sui experimento; quid quisque posset nisi temptando non didicit.
”因为要认识自己,就需要亲身尝试;除非通过尝试,否则谁也无法学会自己能做什么。
Itaque quidam ipsi ultro se cessantibus malis obtulerunt et virtuti iturae in obscurum occasionem per quam enitesceret quaesierunt.
因此,有些人在灾祸平息时主动投身于灾祸之中,并为那行将隐入黑暗的美德寻找一个能让其焕发光彩的机会。
§4.4Gaudent, inquam, magni viri aliquando rebus adversis, non aliter quam fortes milites bello.
我要说,伟大的先哲们有时会因逆境而喜悦,这正如勇猛的战士喜悦战争一样。
Triumphum ego murmillonem sub Tib. Caesare de raritate munerum audivi querentem: "Quam bella," inquit, "aetas perit! "Avida est periculi virtus et quo tendat, non quid passura sit cogitat, quoniam etiam quod passura est gloriae pars est.
我曾听说在提比略·恺撒统治下,一个名叫特里乌姆普斯的鱼盔角斗士抱怨竞技活动的稀少,他说:“多么美好的时代正在逝去啊! ”美德渴望危险,它思考的是自己将走向何方,而不是将要遭受什么,因为哪怕是将要遭受的痛苦也是荣耀的一部分。
Militares viri gloriantur vulneribus, laeti fluentem meliori casu sanguinem ostentant; idem licet fecerint qui integri revertuntur ex acie, magis spectatur qui saucius redit.
军人们以伤疤为荣,欣然展示在更荣耀的境遇下流淌的鲜血;虽然那些从战场上安然无恙归来的人可能做了同样的事,但人们更注视那个受伤归来的人。
§4.5Ipsis, inquam, deus consulit, quos esse quam honestissimos cupit, quotiens illis materiam praebet aliquid animose fortiterque faciendi, ad quam rem opus est aliqua rerum difficultate.
我要说,神是在为他们考虑,神希望他们尽可能地高尚,每当神为他们提供以高昂气魄和勇敢做某事的素材时,为了这个目的,事态的某种困难就是必需的。
Gubernatorem in tempestate, in acie militem intellegas.
你要在风暴中去理解舵手,在战场上去理解战士。
Unde possum scire quantum adversus paupertatem tibi animi sit, si divitiis diffluis? Unde possum scire quantum adversus ignominiam et infamiam odiumque populare constantiae habeas, si inter plausus senescis, si te inexpugnabilis et inclinatione quadam mentium pronus favor sequitur? Unde scio quam aequo animo laturus sis orbitatem, si quoscumque sustulisti vides? Audivi te, cum alios consolareris: tunc conspexissem, si te ipse consolatus esses, si te ipse dolere vetuisses.
如果你生活在富裕之中,我如何能知道你面对贫穷有多少勇气? 如果你在掌声中老去,如果一种坚不可摧的、由于人们思想的某种倾向而自然偏向你的支持一直跟随着你,我如何能知道你面对不名誉、恶名和民众的憎恨有多少坚韧? 如果你看到所有由你养育抚养的人都在身边,我如何能知道你将以多么平静的心态来承受丧子之痛? 我曾听过你安慰别人时的言语:但如果那时你安慰的是你自己,如果你禁止自己悲伤,我才会看清你。
§4.6Nolite, obsecro vos, expavescere ista, quae dii immortales velut stimulos admovent animis: calamitas virtutis occasio est.
我恳求你们,不要害怕那些不死的神明当作刺激一样施加在心灵上的事物:灾难是美德的契机。
Illos merito quis dixerit miseros qui nimia felicitate torpescunt, quos velut in mari lento tranquillitas iners detinet; quicquid illis inciderit, novum veniet.
人们有理由称那些因过度幸福而变得麻木的人是可怜的,惰性的平静将他们滞留,仿佛在死水般的海洋中;无论什么事情降临在他们身上,都会作为闻所未闻的新鲜事到来。
§4.7Magis urgent saeva inexpertos, grave est tenerae cervici iugum.
残酷的事物对毫无经验的人压迫得更重,对于娇嫩的脖颈来说,轭是沉重的。
Ad suspicionem vulneris tiro pallescit, audacter veteranus cruorem suum spectat, qui scit se saepe vicisse post sanguinem.
新兵一感到受伤的迹象就会脸色苍白,而老兵则大胆地看着自己的鲜血,因为他知道自己在流血后曾多次获得胜利。
Hos itaque deus quos probat, quos amat, indurat, recognoscit, exercet; eos autem quibus indulgere videtur, quibus parcere, molles Venturis malis servat.
因此,神对自己赞许、深爱的人予以磨砺、审视和锻炼;而对那些神似乎在放纵、宽容的人,则让他们保持软弱以应对未来的灾祸。
Erratis enim, si quem iudicatis exceptum.
因为如果你们判定有谁能够免俗,你们就错了。
Veniet et ad illum diu felicem sua portio; quisquis videtur dimissus esse, dilatus est.
即使是那个长期幸福的人,他的那份也会到来;凡是看似被放过的人,其实只是被推迟了。
Quare deus optimum quemque aut mala valetudine aut luctu aut aliis incommodis afficit?
为什么神要用疾病、丧恸或其他不便来折磨每一个最优秀的人呢?

词汇与语法注释

  1. §4.1rerum naturae alteram partem — 属格 `rerum naturae` 修饰 `partem`,作所有格或定义属格(“大自然的另一半”)。这表明未经历过逆境的人只了解自然界的一半,而自然界本质上是由顺境与逆境共同构成的。
  2. §4.3quid quisque posset nisi temptando non didicit — 间接疑问从句 `quid quisque posset` 作为主动词 `didicit` 的宾语,此处的 `didicit` 是表示普遍真理的“格言性完成时”(gnomic perfect)。`nisi temptando`(夺格动名词)在语义上相当于一个条件从句(“除非通过尝试”)。
  3. §4.5tunc conspexissem, si te ipse consolatus esses, si te ipse dolere vetuisses — 这是一个使用虚拟式过去完成时的过去相反虚拟条件句。主句的归结 `tunc conspexissem` 伴随着两个并列的条件从句 `si... consolatus esses` 和 `si... vetuisses`。由于对话者实际上并不需要自我安慰或禁止自己悲伤,因此说话者也无法目睹其真实的力量。
  4. §4.6Illos merito quis dixerit miseros — 虚拟式完成时 `dixerit` 在此表示可能/潜能(“人们或许可以称……”)。宾格 `Illos` 是直接宾语,`miseros` 作宾语补足语,两者构成了双宾格结构(或带宾补的宾格结构)。
  5. §4.7quisquis videtur dimissus esse, dilatus est — 被动完成时不定式 `dimissus esse` 作动词 `videtur` 的补足语(“似乎被免除/放过”)。主句动词 `dilatus est` 是及物动词 `differo`(推迟)的被动完成时,意指暂时免于灾祸的人仅是被推迟了而已。

引用这一段

小塞内卡, 论天意 §4.1-4.7. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa012.humanitext-lat2:4.1-4.7

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。