Humanitext Reader

小塞内卡 · 论天意 §3.7-3.14

经受苦难的先贤与虚假幸福的对比

第 4 段,共 9 段 · 拉丁语

内容简介

塞内卡将鲁蒂利乌斯、雷古鲁斯、苏格拉底和卡托等历史人物的艰难命运,与苏拉和马埃克纳斯等人的虚假幸福与奢侈进行对比,论证了为美德而承受苦难的真正价值。

§3.7Infelix est Rutilius, quod qui illum damnaverunt causam dicent omnibus saeculis? Quod aequiore animo passus est se patriae eripi quam sibi exilium? Quod Sullae dictatori solus aliquid negavit et revocatus tantum non retro cessit et longius fugit? "Viderint," inquit, "isti quos Romae deprehendit felicitas tua.
鲁蒂利乌斯是不幸的吗,因为那些判处他有罪的人将在所有的世代面前为自己辩护? 因为他以更平静的心态容忍自己被祖国夺走,而不是容忍追放从自己身上被夺走? 因为他独自一人拒绝了独裁官苏拉的某项要求,并且在被召回时,几乎不仅没有退缩,反而逃得更远? “让那些,”他说,“你的幸运在罗马所捕获的人去看看吧。
Videant largum in foro sanguinem et supra Servilianum lacum (id enim proscriptionis Sullanae spoliarium est) senatorum capita et passim vagantis per urbem percussorum greges et multa milia civium Romanorum uno loco post fidem, immo per ipsam fidem trucidata; videant ista qui exulare non possunt.
让他们看看广场上流淌的鲜血,以及在塞尔维里乌斯池之上(因为那里是苏拉公决清洗的屠宰场)元老院议员们的头颅,以及全城各处游荡的刺客群,还有数千名罗马公民在得到信义承诺之后、甚至正是通过这种信义在一处被屠杀;让那些无法流亡的人去看看这些吧。
"Quid ergo?
”那又怎样?
§3.8Felix est L. Sulla, quod illi descendenti ad forum gladio summovetur, quod capita sibi consularium virorum patitur ostendi et pretium caedis per quaestorem ac tabulas publicas numerat? Et haec omnia facit ille, ille qui legem Corneliam tulit!
卢基乌斯·苏拉是幸福的吗,因为当他走下广场时,人们用剑为他开路,因为他容许执政官级别的人的头颅向他展示,并通过财务官和公共账簿支付屠杀的赏金? 而做这一切的,正是他,那个制定了《科尔内利乌斯法》的人!
§3.9Veniamus ad Regulum: quid illi fortuna nocuit, quod illum documentum fidei, documentum patientiae fecit? Figunt cutem clavi et quocumque fatigatum corpus reclinavit, vulneri incumbit, in perpetuam vigiliam suspensa sunt lumina.
让我们来看看雷古鲁斯:命运对他有什么伤害,因为命运把他塑造成了信义和忍耐的典范? 钉子刺穿了他的皮肤,无论他把疲惫的身体靠在何处,都压在伤口上,他的眼睛被悬吊在永久的失眠中。
Quanto plus tormenti tanto plus erit gloriae.
痛苦越多,荣耀也就越多。
Vis scire quam non paeniteat hoc pretio aestimasse virtutem? Refice illum et mitte in senatum; eandem sententiam dicet.
你想知道他有多么不后悔以这样的代价来评估美德吗? 让他复原并把他送回元老院,他会发表同样的意见。
§3.10Feliciorem ergo tu Maecenatem putas, cui amoribus anxio et morosae uxoris cotidiana repudia deflenti somnus per symphoniarum cantum ex longinquo lene resonantium quaeritur? Mero se licet sopiat et aquarum fragoribus avocet et mille voluptatibus mentem anxiam fallat, tam vigilabit in pluma quam ille in cruce; sed illi solacium est pro honesto dura tolerare et ad causam a patientia respicit, hunc voluptatibus marcidum et felicitate nimia laborantem magis his quae patitur vexat causa patiendi.
因此,你认为马埃克纳斯更幸福吗? 他为爱焦虑,为脾气古怪的妻子每天的拒绝而哭泣,只能通过远处隐约回响的合奏乐声来寻求睡眠。 尽管他可以用纯酒让自己入睡,用流水声转移注意力,用一千种快乐来欺骗焦虑的心灵,但他躺在羽毛床上的清醒程度,绝不亚于那个躺在十字架上的人;但是对后者来说,为了高尚的事业而忍受艰辛是一种慰藉,他从忍耐中望向他的大义,而这个因享乐而萎靡、因过度幸福而苦恼的人,与其说是由于他所承受的痛苦本身,不如说是由于痛苦的原因更加折磨他。
§3.11Non usque eo in possessionem generis humani vitia venerunt, ut dubium sit an electione fati data plures nasci Reguli quam Maecenates velint; aut si quis fuerit, qui audeat dicere Maecenatem se quam Regulum nasci maluisse, idem iste, taceat licet, nasci se Terentiam maluit!
恶德还没有完全占领人类,以至于让人怀疑如果给予命运的选择,是否会有更多的人希望成为雷古鲁斯而不是马埃克纳斯;或者如果有人敢说,他宁愿作为马埃克纳斯而不是雷古鲁斯出生,那么这个同样的人,尽管他保持沉默,也其实宁愿作为特伦蒂亚出生!
§3.12Male tractatum Socratem iudicas, quod illam potionem publice mixtam non aliter quam medicamentum immortalitatis obduxit et de morte disputavit usque ad ipsam? Male cum illo actum est, quod gelatus est sanguis ac paulatim frigore inducto venarum vigor constitit?
你认为苏格拉底受到了糟糕的对待吗? 因为他把那杯由国家调配的毒药,像喝下不死之药一样一饮一尽,并一直讨论死亡直到死亡降临? 他遭遇了不好的对待吗,因为他的血液凝固,随着寒意逐渐浸入,血管的活力停止了?
§3.13Quanto magis huic invidendum est quam illis quibus gemma ministratur, quibus exoletus omnia pati doctus exsectae virilitatis aut dubiae suspensam auro nivem diluit! Hi quicquid biberunt vomitu remetientur tristes et bilem suam regustantes, at ille venenum laetus et libens hauriet.
与那些用宝石杯子侍奉的人相比,与那些由受过各种屈辱训练的、被阉割的或性别模糊的娈童在金器中用冰雪稀释饮料来侍奉的人相比,苏格拉底是多么令人羡慕啊! 这些人无论喝了什么,都会悲哀地通过呕吐重新量出,再次品尝自己的胆汁,而他却会愉快且自愿地饮下毒药。
§3.14Quod ad Catonem pertinet, satis dictum est summamque illi felicitatem contigisse consensus hominum fatebitur, quem sibi rerum natura delegit cum quo metuenda confideret.
至于卡托,已经说得足够多了,人们的一致同意将承认他获得了最大的幸福,大自然选择了他作为自己共同面对可怕事物的伙伴。
"Inimicitiae potentium graves sunt; opponatur simul Pompeio, Caesari, Crasso.
“权贵们的敌意是沉重的;让他同时对抗庞培、恺撒和克拉苏。
Grave est a deterioribus honore anteiri; Vatinio postferatur.
在荣誉上落后于更差的人是沉重的;让他排在瓦蒂尼乌斯之后。
Grave est civilibus bellis interesse; toto terrarum orbe pro causa bona tam infeliciter quam pertinaciter militet.
参与内战是沉重的;让他为了正义的事业在整个地球上同样不幸且执着地战斗。
Grave est manus sibi afferre; faciat.
自寻短见是沉重的;让他去做吧。
Quid per haec consequar? Ut omnes sciant non esse haec mala quibus ego dignum Catonem putavi.
我通过这些将达到什么目的? 为了让所有人知道,这些我认为卡托配得上的事物,并不是恶。
"

词汇与语法注释

  1. 3.7se patriae eripi quam sibi exilium — 此处对比了被动不定式 “eripi”(被夺走)的两个不同对象:前者的 “se patriae eripi”(他自己被祖国夺走,即被流放)与后者的 “sibi exilium [eripi]”(流放状态从他身上被夺走,即通过苏拉的召回而结束流放)。这表明鲁蒂利乌斯以更平静的心态接受了前者(流放),而无法容忍后者(被迫结束流放),因此他宁愿保持流放也不愿向苏拉妥协。
  2. 3.10ad causam a patientia respicit — 介词短语 “a patientia”(在忍耐中 / 从忍耐出发)表示雷古鲁斯在忍受痛苦的过程中,依然将目光投向了他受苦的“原因/大义”(causa)。这与马埃克纳斯形成了鲜明对比,后者被极为琐碎的“受苦原因”(causa patiendi,即夫妻不和)所折磨。
  3. 3.11dubium sit an — 拉丁语短语 “dubium est an”(后接虚拟语气)字面意思是“是否值得怀疑”,但在此处作为修辞手段,表示“毫无疑问(人们会选择前者)”。整个句子意在表达:如果可以选择命运,毫无疑问会有更多的人希望像雷古鲁斯那样出生,而不是像马埃克纳斯那样。
  4. 3.14cum quo metuenda confideret — 关系从句中使用虚拟语气过去未完成时 “confideret”,其宾语为中性复数宾格 “metuenda”(可怕的事物)。“cum quo”(与他一起)表明大自然(rerum natura)选择卡托作为伙伴,以便与他一同自信地面对和挑战那些令人畏惧的逆境。

引用这一段

小塞内卡, 论天意 §3.7-3.14. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa012.humanitext-lat2:3.7-3.14

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。