§3.1Sed iam procedente oratione ostendam, quam non sint quae videntur mala.
但是,随着论述的展开,我将向你展示,那些看似恶的事物是如何并非如此的。
Nunc illud dico, ista quae tu vocas aspera, quae adversa et abominanda, primum pro ipsis esse quibus accidunt, deinde pro universis, quorum maior diis cura quam singulorum est, post hoc volentibus accidere ac dignos malo esse, si nolint.
现在我只说这一点:那些被你称为残酷、逆境和令人厌恶的事物,首先是有利于那些承受它们的当事人的,其次是有利于整个宇宙的(神对整体的关怀大于对个体的关怀),再者,它们发生于那些愿意承受的人,而如果他们不愿意,他们便配受惩罚。
His adiciam fato ista sic et recte eadem lege bonis evenire qua sunt boni.
在此之上我还要补充一点:通过命运,这些事情以同样的方式且正当地发生于善人身上,正是依据他们成为善人的同一法则。
Persuadebo deinde tibi, ne umquam boni viri miserearis; potest enim miser dici, non potest esse.
接着,我将说服你绝不要怜悯善人;因为他可以被称为不幸,但他不可能真正不幸。
§3.2Difficillimum ex omnibus quae proposui videtur quod primum dixi, pro ipsis esse quibus e veniunt ista quae horremus ac tremimus.
在我所提出的一切论点中,最困难的似乎是我最先说的那一点:我们所恐惧和发抖的这些事物,居然有利于那些承受它们的当事人。
"Pro ipsis est," inquis, "in exilium proici, in egestatem deduci, liberos coniugem ecferre, ignominia affici, debilitari? "Si miraris haec pro aliquo esse, miraberis quosdam ferro et igne curari nec minus fame ac siti.
“难道,”你说,“被流放、落入贫困、为妻儿送葬、蒙受耻辱、身体残疾,这些居然有利于他们吗? ”如果你对这些事情能有利于某些人感到惊讶,你也会对某些人通过刀刺和火烧来治病、甚至通过饥饿和干渴来治病感到惊讶。
Sed si cogitaveris tecum remedii causa quibusdam et radi ossa et legi et extrahi venas et quaedam amputari membra quae sine totius pernicie corporis haerere non poterant, hoc quoque patieris probari tibi, quaedam incommoda pro is esse quibus accidunt, tam me hercules quam quaedam quae laudantur atque appetuntur contra eos esse quos delectaverunt, simillima cruditatibus ebrietatibusque et ceteris quae necant per voluptatem.
但是,如果你自己想一想,为了治疗的目的,有些人的骨头被刮擦、搜集,血管被抽离,某些若不切除就会导致全身毁灭的肢体被截除,那么你也会容许自己被说服这一点:某些不便确实有利于那些承受它们的人,这就正如——凭赫拉克勒斯起誓——某些被赞美和追求的事物反而有害于那些喜爱它们的人,这与因暴食、醉酒以及其他通过快乐而致人于死地的事情极其相似。
§3.3Inter multa magnifica Demetri nostri et haec vox est, a qua recens sum; sonat adhuc et vibrat in auribus meis: "Nihil," inquit, "mihi videtur infelicius eo, cui nihil umquam evenit adversi.
在我们德米特里的许多豪言壮语中,也有这样一句话,我至今记忆犹新,它依然在我的耳畔回响和振动:“在我看来,”他说,“没有什么比一个从未经历过任何逆境的人更不幸的了。
"Non licuit enim illi se experiri.
”因为他未被允许去检验自己。
Ut ex voto illi fluxerint omnia, ut ante votum, male tamen de illo dii iudicaverunt.
即便一切都如他所愿、甚至在祈求之前就顺理成章地流向他,神明对他做出的评价仍然是低劣的。
Indignus visus est a quo vinceretur aliquando fortuna, quae ignavissimum quemque refugit, quasi dicat: "Quid ego istum mihi adversarium adsumam? Statim arma submittet;
他被认为不配让命运有朝一日被他所战胜,而命运总是避开那些最懦弱的人,仿佛在说:“我为什么要选那个人作我的对手?
non opus est in illum tota potentia mea, levi comminatione pelletur, non potest sustinere vultum meum.
他会立刻放下武器;对付他不需要我的全部力量,一个轻微的威胁就会把他赶走,他无法承受我的目光。
Alius circumspiciatur cum quo conferre possimus manum; pudet congredi cum homine vinci parato.
让我们寻找另一个可以交手的人吧;与一个准备好被战胜的人交手是可耻的。
§3.4"Ignominiam iudicat gladiator cum inferiore componi et scit eum sine gloria vinci, qui sine periculo vincitur.
” “角斗士认为与弱者交手是一种耻辱,并且知道在没有危险的情况下战胜对手是毫无荣耀可言的。
Idem facit fortuna: fortissimos sibi pares quaerit, quosdam fastidio transit.
命运也是如此:她寻找最勇敢的人作为对手,而带着鄙夷避开某些人。
Contumacissimum quemque et rectissimum aggreditur, adversus quem vim suam intendat: ignem experitur in Mucio, paupertatem in Fabricio, exilium in Rutilio, tormenta in Regulo, venenum in Socrate, mortem in Catone.
她袭击那些最顽强、最正直的人,向他们施展自己的力量:她在穆基乌斯身上试验烈火,在法布里基乌斯身上试验贫困,在鲁蒂利乌斯身上试验流放,在雷古鲁斯身上试验酷刑,在苏格拉底身上试验毒药,在卡托身上试验死亡。
Magnum exemplum nisi mala fortuna non invenit.
若没有恶运,就无法发现伟大的榜样。
§3.5Infelix est Mucius, quod dextra ignes hostium premit et ipse a se exigit erroris sui poenas? Quod regem, quem armata manu non potuit, exusta fugat? Quid ergo? Felicior esset, si in sinu amicae foveret manum?
” 穆基乌斯是不幸的吗,因为他的右手压在敌人的烈火上,并由自己向自己追究错误的惩罚? 因为他用烧焦的右手击退了那名他用武装之手无法击退的国王? 那又怎样? 如果他把手放在情人的怀里取暖,他就会更幸福吗?
§3.6Infelix est Fabricius, quod rus suum, quantum a re publica vacavit, fodit? Quod bellum tam eum Pyrrho quam eum divitiis gerit? Quod ad focum cenat illas ipsas radices et herbas quas in repurgando agro triumphalis senex vulsit? Quid ergo? Felicior esset, si in ventrem suum longinqui litoris pisces et peregrina aucupia congereret, si conchylis superi atque inferi maris pigritiam stomachi nausiantis erigeret, si ingenti pomorum strue cingeret primae formae feras, captas multa caede venantium?
法布里基乌斯是不幸的吗,因为他在免于国家政务的所有闲暇时间里耕种自己的土地? 因为他既与皮洛士作战,也与财富作战? 因为他在炉火旁晚餐,吃着那些他这位功勋卓著的老人在清理农田时拔出来的根茎和草叶? 那又怎样? 如果他把遥远海岸的鱼类和异国捕获的鸟类塞进肚子里,如果他用上游和下游之海的贝类来刺激他那作呕胃部的慵懒,如果他用巨大的水果堆围住那些付出猎人们惨重伤亡才捕获的极品野兽,他就会更幸福吗?