§2.1"Quare multa bonis viris adversa eveniunt? "Nihil accidere bono viro mali potest; non miscentur contraria.
“为什么许多逆境会降临到善人身上? ”善人には绝无任何恶事发生;相反的事物是无法混合的。
Quemadmodum tot amnes, tantum superne deiectorum imbrium, tanta medicatorum vis fontium non mutant saporem maris, ne remittunt quidem, ita adversarum impetus rerum viri fortis non vertit animum.
正如如此多的河流、从上方降下的如此多的雨水、以及如此强大的药泉之力都无法改变大海的味道,甚至无法使其冲淡,逆境的冲击也同样无法转变勇敢之人的心灵。
Manet in statu et quicquid evenit in suum colorem trahit; est enim omnibus externis potentior.
他保持着自己的状态,并将发生的一切同化为自己的颜色;因为他比所有外在的事物都更强大。
§2.2Nec hoc dico: non sentit illa, sed vincit et alioqui quietus placidusque contra incurrentia attollitur.
我也不是说:他感觉不到它们,而是说他战胜了它们,并且在其他方面保持着平静与安详,迎着袭来的一切挺起胸膛。
Omnia adversa exercitationes putat.
他将所有的逆境都视为锻炼。
Quis autem, vir modo et erectus ad honesta, non est laboris adpetens iusti et ad officia eum periculo promptus? Cui non industrio otium poena est?
然而,只要还是个男人,并且向往着高尚之物,又有谁不渴望正当的劳作,不随时准备去履行带有危险的职责呢? 对哪一个勤奋的人来说,闲散不是一种惩罚呢?
§2.3Athletas videmus, quibus virium cura est, eum fortissimis quibusque confligere et exigere ab is per quos certamini praeparantur, ut totis contra ipsos viribus utantur; caedi se vexarique patiuntur et si non inveniunt singulos pares, pluribus simul obiciuntur.
我们看到那些注重力量的运动员,总是与最强壮的人竞争,并要求那些为他们做比赛准备的人用尽全力对付他们;他们容忍自己被打、被折磨,如果没有找到一对一的对手,他们就会同时迎战数人。
Marcet sine adversario virtus; §2.4tunc apparet quanta sit quantumque polleat, cum quid possit patientia ostendit.
没有对手,美德就会枯萎;只有当忍耐展现出它的能力时,美德有多么伟大、有多么强大的力量才会显现。
Scias licet idem viris bonis esse faciendum, ut dura ac difficilia non reformident nec de fato querantur, quicquid accidit boni consulant, in bonum vertant.
你应当知道,善人也必须做同样的事,以便他们不畏惧艰难困苦,不抱怨命运,而是将发生的一切都看作是好意,并转为好事。
Non quid sed quemadmodum feras interest.
重要的不是你承受了什么,而是你如何承受。
§2.5Non vides quanto aliter patres, aliter matres indulgeant? Illi excitari iubent liberos ad studia obeunda mature, feriatis quoque diebus non patiuntur esse otiosos et sudorem illis et interdum lacrimas excutiunt; at matres fovere in sinu, continere in umbra volunt, numquam contristari, numquam flere, numquam laborare.
你难道看不出父亲和母亲溺爱孩子的方式有多么不同吗? 父亲命令孩子们尽早起来去从事学业,即使在节日里也不允许他们闲着,逼出他们的汗水、有时甚至是泪水;而母亲则希望将他们搂在怀里,留在阴凉处,永远不要悲伤,永远不要哭泣,永远不要劳作。
§2.6Patrium deus habet adversus bonos viros animum et illos fortiter amat et "Operibus," inquit, "doloribus, damnis exagitentur, ut verum colligant robur.
神对待善人怀有父亲般的心肠,并且深沉地爱着他们,他说:“让他们在劳作、痛苦和损失中经受折磨吧,好让他们积聚起真正的力量。
"Languent per inertiam saginata nec labore tantum sed motu et ipso sui onere deficiunt.
”因闲散而肥胖之物会变得软弱无力,不仅因劳作,甚至因运动和自身重量的负担而衰竭。
Non fert ullum ictum inlaesa felicitas; at cui assidua fuit cum incommodis suis rixa, callum per iniurias duxit nec ulli malo cedit sed etiam si cecidit de genu pugnat.
未受伤害的幸福经不起任何打击;但与自己的逆境进行过持续斗争的人,已经在伤害中磨出了老茧,不向任何灾祸屈服,即使倒下了也跪着战斗。
§2.7Miraris tu, si deus ille bonorum amantissimus, qui illos quam optimos esse atque excellentissimos vult, fortunam illis cum qua exerceantur adsignat? Ego vero non miror, si aliquando impetum capiunt spectandi magnos viros conluctantis cum aliqua calamitate.
如果那位最爱善人、希望他们尽可能优秀和卓越的神,给他们分配了用来锻炼自己的命运,你还会感到惊讶吗? 的确,如果诸神有时兴起冲动,想要观看伟人们与某种灾难搏斗,我一点也不感到惊讶。
§2.8Nobis interdum voluptati est, si adulescens constantis animi irruentem feram venabulo excepit, si leonis incursum interritus pertulit, tantoque hoc spectaculum est gratius, quanto id honestior fecit.
即使对我们来说,如果一个心志坚定的青年用猎枪顶住了冲过来的猛兽,如果他毫无惧色地承受了雄狮的袭击,有时也是一种乐趣;而且,行此举的人越高尚,这出景观就越令人愉悦。
Non sunt ista, quae possint deorum in se vultum convertere, puerilia et humanae oblectamenta levitatis.
那些东西并不是能把诸神的视线吸引到自己身上的事物,而只是幼稚的、属于人类轻浮本性的娱乐。
§2.9Ecce spectaculum dignum ad quod respiciat intentus operi suo deus, ecce par deo dignum, vir fortis cum fortuna mala compositus, utique si et provocavit.
瞧啊,这才是值得让专注于自己造物之功的神回头驻足观看的景观;瞧啊,这才是配得上神的对手:一个与恶运对抗的勇士,尤其是当他甚至主动向其挑战时。
Non video, inquam, quid habeat in terris Iuppiter pulchrius, si eo convertere animum velit, quam ut spectet Catonem iam partibus non semel fractis stantem nihilo minus inter ruinas publicas rectum.
我要说,如果朱庇特想要把心思转向尘世,我不明白在地上还有什么比看到小卡托更美丽的画面了——尽管他的党派已经不止一次被击碎,他却依然挺立在国家的废墟之中。
§2.10"Licet," inquit, "omnia in unius dicionem concesserint, custodiantur legionibus terrae, classibus maria, Caesarianus portas miles obsideat; Cato qua exeat habet; una manu latam libertati viam faciet.
“即便所有的一切都归入一人的统治之下,”他说,“即使陆地被军团把守,海洋被舰队封锁,凯撒的士兵围困了城门,卡托也仍有脱身之法;他将单手为自由劈开一条宽阔的大路。
Ferrum istud, etiam civili bello purum et innoxium, bonas tandem ac nobiles edet operas: libertatem, quam patriae non potuit, Catoni dabit.
那柄即使在内战中也是纯洁无瑕的宝剑,终于要做出善良而高贵的贡献了:它将给卡托带来他无法赋予祖国的自由。
Aggredere, anime, diu meditatum opus, eripe te rebus humanis.
我的灵魂啊,着手进行那冥想已久的大业吧,将你自己从人类事务中夺回。
Iam Petreius et Iuba concucurrerunt iacentque alter alterius manu caesi.
佩特雷乌斯与尤巴已经交锋,并已双双在彼此的手下丧生。
Fortis et egregia fati conventio, sed quae non deceat magnitudinem nostram; tam turpe est Catoni mortem ab ullo petere quam vitam. "
这虽是勇敢而杰出的命运盟约,却配不上我们的伟大;对卡托而言,向任何人乞求死亡,和乞求生存一样可耻。
§2.11Liquet mihi cum magno spectasse gaudio deos, dum ille vir, acerrimus sui vindex, alienae saluti consulit et instruit discedendum fugam, dum studia etiam nocte ultima tractat, dum gladium sacro pectori infigit, dum viscera spargit et illam sanctissimam animam indignamque quae ferro contaminaretur manu educit.
” 我深信诸神是以极大的喜悦在注视着:那个男人,他自己最坚定的捍卫者,在一边顾及他人的安全、安排撤退者的逃亡,一边甚至在最后一个夜晚还在研读学问;他将宝剑刺入圣洁的胸膛,他撒落内脏,用自己的手引出那高贵无比、不容被兵刃污染的神圣灵魂。
§2.12Inde crediderim fuisse parum certum et efficax vulnus; non fuit diis immortalibus satis spectare Catonem semel.
因此我宁愿相信,那一次伤口是不够致命和有效的;因为对于不朽的诸神来说,仅看一次卡托是不够的。
Retenta ac revocata virtus est, ut in difficiliore parte se ostenderet; non enim tam magno animo mors initur quam repetitur.
他的美德被挽留和召回,以便在更艰难的局面中展现自己;因为走向死亡所需的胸怀,并不及重新面对死亡那般伟大。
Quidni libenter spectarent alumnum suum tam claro ac memorabili exitu evadentem? Mors illos consecrat, quorum exitum et qui timent laudant.
他们怎能不乐意注视着自己的爱子,以如此光辉且令人难忘的结局解脱呢? 死亡使那些人成为神圣,即便那些害怕其结局的人也在赞美他们。