§2.1"Quare multa bonis viris adversa eveniunt? "Nihil accidere bono viro mali potest;
「なぜ多くの逆境が善い人々に生じるのか? 」善い人にはいかなる悪も生じ得ない。
non miscentur contraria.
相反するものは混ざり合わないからだ。
Quemadmodum tot amnes, tantum superne deiectorum imbrium, tanta medicatorum vis fontium non mutant saporem maris, ne remittunt quidem, ita adversarum impetus rerum viri fortis non vertit animum.
非常に多くの河川、上空から降り注ぐこれほど多くの雨、薬効のある泉のこれほど大きな勢いも、海の味を変えることはなく、薄めることさえしないのと同様に、逆境の襲撃もまた、勇敢な人の魂を転向させることはない。
Manet in statu et quicquid evenit in suum colorem trahit;
彼は自らの状態にとどまり、起こることは何であれ自分の色彩へと引き込む。
est enim omnibus externis potentior.
なぜなら、彼はすべての外的なものよりも強力だからである。
§2.2Nec hoc dico: non sentit illa, sed vincit et alioqui quietus placidusque contra incurrentia attollitur.
私はこう言っているのではない。 「彼はそれらを感じない」と。 そうではなく、彼はそれを克服し、他の点では穏やかで静かに、襲いかかるものに対して立ち上がるのである。
Omnia adversa exercitationes putat.
彼はすべての逆境を訓練であると見なす。
Quis autem, vir modo et erectus ad honesta, non est laboris adpetens iusti et ad officia eum periculo promptus? Cui non industrio otium poena est?
ところで、少しでも男であり、高潔なものへと身を起こしている者で、正当な苦労を望まず、危険を伴う義務に対して進んで取り組まない者がいるだろうか。 勤勉な者にとって、怠惰が罰とならない者がいるだろうか。
§2.3Athletas videmus, quibus virium cura est, eum fortissimis quibusque confligere et exigere ab is per quos certamini praeparantur, ut totis contra ipsos viribus utantur;
私たちは、肉体の力を気にかけるアスリートたちが、最も強い者たちと闘い、自らを競技に備えさせる者たちに対して、自分たちに向かって全力を用いるように要求するのを目にする。
caedi se vexarique patiuntur et si non inveniunt singulos pares, pluribus simul obiciuntur.
彼らは叩かれ、痛めつけられるのを甘んじて受け、もし一対一で対等な相手が見つからなければ、同時に複数の相手に立ち向かう。
Marcet sine adversario virtus;
対抗者がいなければ、徳は衰える。
§2.4tunc apparet quanta sit quantumque polleat, cum quid possit patientia ostendit.
忍耐が何を行い得るかを示すとき、徳がどれほど大きく、どれほど力強いかが現れる。
Scias licet idem viris bonis esse faciendum, ut dura ac difficilia non reformident nec de fato querantur, quicquid accidit boni consulant, in bonum vertant.
善い人々も同じことをすべきであることをあなたは知ってよい。 すなわち、過酷なことや困難なことを恐れず、運命について愚痴を言わず、起こることは何であれ好意的に受け止め、善い方向へと転じることである。
Non quid sed quemadmodum feras interest.
あなたが何を耐えるかではなく、どのように耐えるかが重要なのだ。
§2.5Non vides quanto aliter patres, aliter matres indulgeant? Illi excitari iubent liberos ad studia obeunda mature, feriatis quoque diebus non patiuntur esse otiosos et sudorem illis et interdum lacrimas excutiunt;
父親と母親とでは、どれほど異なったやり方で甘やかすか、あなたには見えないか。 父親は子供たちを早くから課せられた勉学に励むように命じ、祝日であっても怠惰に過ごすことを許さず、彼らから汗を、時には涙を絞り出す。
at matres fovere in sinu, continere in umbra volunt, numquam contristari, numquam flere, numquam laborare.
だが母親は、胸に抱き、日陰にとどめ、決して悲しまず、決して泣かず、決して苦労させないことを望む。
§2.6Patrium deus habet adversus bonos viros animum et illos fortiter amat et "Operibus," inquit, "doloribus, damnis exagitentur, ut verum colligant robur.
神は、善い人々に対して父親のような心を持っており、彼らを強く愛し、こう言う。 「彼らが真の力を蓄えるように、仕事や、苦痛や、損失によって揺り動かされるがよい」。
"Languent per inertiam saginata nec labore tantum sed motu et ipso sui onere deficiunt.
肥え太ったものは怠惰によって衰え、労働だけでなく、運動やそれ自体の重みによってもへたり込んでしまう。
Non fert ullum ictum inlaesa felicitas;
傷ついたことのない幸福はいかなる打撃にも耐えられない。
at cui assidua fuit cum incommodis suis rixa, callum per iniurias duxit nec ulli malo cedit sed etiam si cecidit de genu pugnat.
しかし、自らの不都合と絶えず闘ってきた者は、傷を負うことでたこを作り、いかなる災いにも屈せず、たとえ倒れても膝をついて戦う。
§2.7Miraris tu, si deus ille bonorum amantissimus, qui illos quam optimos esse atque excellentissimos vult, fortunam illis cum qua exerceantur adsignat? Ego vero non miror, si aliquando impetum capiunt spectandi magnos viros conluctantis cum aliqua calamitate.
善い人々を最も深く愛し、彼らをできる限り善良で優れたものにしたいと願うあの神が、彼らが訓練されるための運命を彼らに割り当てることに、あなたは驚くのか。 だが、神々が何らかの災難と格闘している偉大な人々を眺めたいという衝動を時に抱くとしても、私は少しも驚かない。
§2.8Nobis interdum voluptati est, si adulescens constantis animi irruentem feram venabulo excepit, si leonis incursum interritus pertulit, tantoque hoc spectaculum est gratius, quanto id honestior fecit.
私たちにとっても、不屈の心を持つ若者が突進してくる野生動物を猟槍で受け止めたり、ライオンの襲撃に臆せず耐えたりすることは、時には喜びとなる。 そしてこの見世物は、それをなした者がより高潔であればあるほど、より喜ばしいものとなる。
Non sunt ista, quae possint deorum in se vultum convertere, puerilia et humanae oblectamenta levitatis.
だが、そのようなものは、神々の眼差しを自分に引きつけられるようなものではなく、子供じみた、人間の軽薄な娯楽にすぎない。
§2.9Ecce spectaculum dignum ad quod respiciat intentus operi suo deus, ecce par deo dignum, vir fortis cum fortuna mala compositus, utique si et provocavit.
見よ、自らの創造に没頭する神が振り返って見るに値する見世物を。 見よ、神にふさわしい好敵手を、すなわち悪しき運命と対峙する勇敢な男を。 とりわけ、彼が自らそれを挑発したのであるなら。
Non video, inquam, quid habeat in terris Iuppiter pulchrius, si eo convertere animum velit, quam ut spectet Catonem iam partibus non semel fractis stantem nihilo minus inter ruinas publicas rectum.
私は言おう、もしユピテルが地上に心を向けようとするなら、自分の派閥がすでに一度ならず打ち砕かれたにもかかわらず、国家の崩壊の中でなおも直立して立っているカトを眺めること以上に、美しいものを地上に見いだすことはできない、と。
§2.10"Licet," inquit, "omnia in unius dicionem concesserint, custodiantur legionibus terrae, classibus maria, Caesarianus portas miles obsideat;
「たとえすべてのものが一人の支配の下に屈し、陸地が軍団によって、海が艦隊によって警備され、カエサルの兵士が城門を包囲しているとしても、カトには脱出する道がある。
Cato qua exeat habet;
彼は片手で自由への広い道を開くだろう。
una manu latam libertati viam faciet.
内乱においてさえ清らかで無害であったあの剣が、ついに善くかつ気高い働きをするだろう。
Ferrum istud, etiam civili bello purum et innoxium, bonas tandem ac nobiles edet operas: libertatem, quam patriae non potuit, Catoni dabit.
祖国に与えることができなかった自由を、カトに与えるのだ。
Aggredere, anime, diu meditatum opus, eripe te rebus humanis.
魂よ、長く熟慮してきた仕事に取りかかれ、人間的事柄から自らをもぎ取れ。
Iam Petreius et Iuba concucurrerunt iacentque alter alterius manu caesi.
すでにペトレイウスとユバは相打ちとなり、互いの手で殺されて倒れている。
Fortis et egregia fati conventio, sed quae non deceat magnitudinem nostram;
勇敢で際立った運命の合意であるが、我々の偉大さにはふさわしくない。
tam turpe est Catoni mortem ab ullo petere quam vitam. "
カトにとって、誰かから死を乞うことは、生を乞うことと同じくらい不名誉なことなのだ。
§2.11Liquet mihi cum magno spectasse gaudio deos, dum ille vir, acerrimus sui vindex, alienae saluti consulit et instruit discedendum fugam, dum studia etiam nocte ultima tractat, dum gladium sacro pectori infigit, dum viscera spargit et illam sanctissimam animam indignamque quae ferro contaminaretur manu educit.
」神々が大いなる喜びをもって眺めていたことは、私には明らかである。 あの男、すなわち自らの最も激しい擁護者が、他人の安全を配慮し、退却する者たちの逃走を整え、最後の夜にさえ学問に勤しみ、聖なる胸に剣を突き刺し、内臓を撒き散らし、あの極めて神聖で、剣によって汚されるにふさわしくない魂を、自らの手で引き出した時を。
§2.12Inde crediderim fuisse parum certum et efficax vulnus;
それゆえに、傷は不十分で不確実なものであったのだと私は信じたい。
non fuit diis immortalibus satis spectare Catonem semel.
不死の神々にとって、カトを一度だけ眺めるのでは十分ではなかったのだ。
Retenta ac revocata virtus est, ut in difficiliore parte se ostenderet;
彼の徳は引き留められ、呼び戻された。 それは、より困難な役割において自らを示すためであった。
non enim tam magno animo mors initur quam repetitur.
なぜなら、死に入ることは、それを繰り返すことほどには大きな精神を必要としないからである。
Quidni libenter spectarent alumnum suum tam claro ac memorabili exitu evadentem? Mors illos consecrat, quorum exitum et qui timent laudant.
神々が、自らの被保護者がこれほど輝かしく記憶に残る最期を遂げて逃れていくのを、喜んで眺めないはずがあろうか。 死は、その最期を恐れる者たちでさえ称賛する人々を神聖なものにするのである。