§4.1Duas res publicas animo complectamur, alteram magnam et vere publicam, qua dii atque homines continentur, in qua non ad hunc angulum respicimus aut ad illum, sed terminos civitatis nostrae cum sole metimur; alteram, cui nos adscripsit condicio nascendi.
让我们在心灵中构想两个国家:一个是宏大且真正公共的国家,神明与人类皆包容其中,在此我们不把目光局限于这个或那个角落,而是让我们的国家疆界与太阳同宽;另一个是出生的条件将我们归属的国家。
Haec aut Atheniensium erit aut Carthaginiensium,aut alterius alicuius urbis, quae non ad omnis pertineat homines sed ad certos.
这后一个国家或属于雅典人,或属于迦太基人,或属于其他某个不属于全体人类而仅属于特定人群的城市。
Quidam eodem tempore utrique rei publicae dant operam, maiori minorique, quidam tantum minori, quidam tantum maiori.
有些人同时致力于这两个国家,即较大的和较小的;有些人仅致力于较小的,有些人则仅致力于较大的。
§4.2Huic maiori rei publicae et in otio deservire possumus, immo vero nescio an in otio melius, ut quaeramus quid sit virtus, una pluresne sint; natura an ars bonos viros faciat; unum sit hoc, quod maria terrasque et mari ac terris inserta complectitur, an multa eiusmodi corpora deus sparserit; continua sit omnis et plena materia, ex qua cuncta gignuntur, an diducta et solidis inane permixtum; qui sit deus; deses opus suum spectet an tractet; utrumne extrinsecus illi circumfusus sit an toti inditus; immortalis sit mundus an inter caduca et ad tempus nata numerandus.
对于这个较大的国家,我们甚至在闲暇中也能为其服务,不,确切地说,我不知道在闲暇中是否能服务得更好,以便我们探究:美德是什么,是一还是多;是天性还是技艺造就了善人;包容了海洋、陆地以及嵌入海洋与陆地之间的万物的这个世界是唯一的,还是神散布了许多此类天体;作为万物化生之源的全部物质是连续且充盈的,还是分散而空无与实体相混杂的;神是谁;他是闲散地看着自己的作品,还是在操作它;他是从外部环绕着它,还是融入了其整体;宇宙是永恒的,还是应当被列入终将朽坏、顺时而生之物。
Haec qui contemplatur, quid deo praestat? Ne tanta eius opera sine teste sit.
观照这些事物的人,能为神提供什么? 免得神如此伟大的杰作没有见证者。