Humanitext Reader

小塞内卡 · 论闲暇 §3.1-3.5

两大哲学派别的闲暇观与退隐的合理性

第 3 段,共 8 段 · 拉丁语

内容简介

塞内卡指出在寻求真理时不应盲从单一权威,并对比了斯多葛学派与伊壁鸠鲁学派追求闲暇的不同逻辑。他认为,当国家腐败或自身条件受限时,退隐闲暇是合理的,且通过闲暇提升自我最终也是对社会和公众的贡献。

§3.1Hoc Stoicis quoque placere ostendam, non quia mihi legem dixerim nihil contra dictum Zenonis Chrysippive committere, sed quia res ipsa patitur me ire in illorum sententiam, quoniam si quis semper unius sequitur, non in curia sed in factione est.
我将表明这也符合斯多葛派的观点,这并非因为我给自己立下规矩,决不违背芝诺或克律西波斯的言论,而是因为事情本身允许我赞同他们的看法,因为如果一个人总是盲从某一个人,他就不是身处议会之中,而是身处宗派之中。
Utinam quidem iam tenerentur omnia et in aperto confessa veritas esset nihilque ex decretis mutaremus! Nunc veritatem cum eis ipsis qui docent quaerimus.
但愿一切都已被掌握,真理已被公开承认,我们无需更改任何教条! 现在我们正与那些传授真理的人一起寻找真理。
§3.2Duae maxime et in hac re dissident sectae, Epicureorum et Stoicorum, sed utraque ad otium diversa via mittit.
在这件事上,有两个学派的分歧最大,即伊壁鸠鲁学派和斯多葛学派,但两者都通过不同的途径引导人走向闲暇。
Epicurus ait: "Non accedet ad rem publicam sapiens, nisi si quid intervenerit"; Zenon ait: "Accedet ad rem publicam, nisi si quid impedient.
伊壁鸠鲁说:“智者不参与国家事务,除非有突发情况发生”;芝诺说:“智者将参与国家事务,除非有阻碍发生。
" §3.3Alter otium ex proposito petit, alter ex causa; causa autem illa late patet.
” 前者根据其根本宗旨追求闲暇,后者则因具体缘由而追求闲暇;而那缘由的范围是十分广泛的。
Si res publica corruptior est quam ut adiuvari possit, si occupata est malis, non nitetur sapiens in supervacuum nec se nihil profuturus impendet.
如果国家已经腐败到无法救助,如果它已被恶行所盘踞,智者就不会做徒劳的努力,也不会在毫无益处的情况下耗尽自己。
Si parum habebit auctoritatis aut virium nec illum erit admissura res publica, si valetudo illum impediet, §3.4quomodo navem quassam non deduceret in mare, quomodo nomen in militiam non daret debilis, sic ad iter, quod inhabile sciet, non accedet.
如果他的威信或力量不足,国家不接纳他,如果健康状况阻碍了他,就像一个人不会把一艘残破的船推入大海,就像一个体弱多病的人不会报名参军一样,同样,他也不会踏上一条他明知无法通行的道路。
Potest ergo et ille, cui omnia adhuc in integro sunt, antequam ullas experiatur tempestates, in tuto subsistere et protinus commendare se bonis artibus et inlibatum otium exigere, virtutium cultor, quae exerceri etiam quietissimis possunt.
因此,甚至那个至今一切尚完好无损的人,在经历任何风暴之前,也可以留在安全的地方,并立即投身于高尚的技艺,度过未受玷污的闲暇,成为美德的践行者,而美德即使在最安静的环境中也是可以实践的。
§3.5Hoc nempe ab homine exigitur, ut prosit hominibus, si fieri potest, multis, si minus, paucis, si minus, proximis, si minus, sibi.
因为这正是对人的要求:要造福他人,如果可能的话,造福多数人;如果不行,就造福少数人;如果不行,就造福身边的人;如果不行,就造福自己。
Nam cum se utilem ceteris efficit, commune agit negotium.
因为当他使自己对他人有用时,他就是在从事共同的事业。
Quomodo qui se deteriorem facit non sibi tantummodo nocet, sed etiam omnibus eis, quibus melior factus prodesse potuisset, sic quisquis bene de se meretur hoc ipso aliis prodest, quod illis profuturum parat.
就像一个让自己变坏的人不仅伤害了自己,也伤害了所有那些如果他变得更好本可以帮助到的人一样,同样,任何善待自己的人,正是通过这一举动而造福他人,因为他在培养一个能造福他们的人。

词汇与语法注释

  1. 30non quia mihi legem dixerim... sed quia... — 此处结构为 non quia 后接虚拟语气 dixerim(表示被否定的、主观的原因),随后是 sed quia 后接直陈语气 patitur(表示实际的、客观的原因)。
  2. 30si quis semper unius sequitur — 动词 sequitur 通常支配宾格,但这里使用了属格 unius,暗示省略了前文语境中的名词如 sententiam 或 dictum,意为“(跟随)某一个人的(意见)”。
  3. 30corruptior est quam ut adiuvari possit — 这是比较级 corruptior 后接 quam ut 加虚拟语气(possit)的结构,表示结果或程度,意为“过于腐败以至于无法得到救助”。
  4. 30quomodo... sic... — 引入类比的关系结构。quomodo 从句中的动词 deduceret 和 daret 使用了未完成过去虚拟语气,表示假设性或反事实的情境,与主句中的将来直陈语气 non accedet 相呼应。
  5. 30hoc ipso aliis prodest, quod... — 夺格短语 hoc ipso(正因为这一事实)的具体内容由同位语式的 quod 从句(即“因为……”)进行了具体说明。

引用这一段

小塞内卡, 论闲暇 §3.1-3.5. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa011.humanitext-lat2:3.1-3.5

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。