§2.1Nunc probabo tibi non desciscere me a praeceptis Stoicorum; nam ne ipsi quidem a suis desciverunt; et tamen excusatissimus essem, etiam si non praecepta illorum sequerer, sed exempla.
现在,我将向你证明,我并没有背离斯多葛学派的教义;因为他们自己也从未背离过他们自己的教义;然而,即使我所遵循的不是他们的教义而是他们的先例,我也完全是可以被谅解的。
Hoc quod dico in duas dividam partes: primum, ut possit aliquis vel a prima aetate contemplationi veritatis totum se tradere, rationem vivendi quaerere atque exercere secreto; §2.2deinde, ut possit hoc aliquis emeritis iam stipendiis, profligatae aetatis, iure optimo facere et ad alios actus animum referre virginum Vestalium more, quae annis inter officia divisis discunt facere sacra et cum didicerunt docent.
我所说的这点,将分为两个部分:第一,一个人如何能够甚至从极年轻时起,就将自己完全奉献给对真理的沉思,并在隐秘中寻找并实践生活的原则;第二,一个人如何在服役期满、步入老年之际,完全有正当权利这样做,并模仿维斯塔贞女的方式,将心灵转向其他的活动,她们在不同的职责之间分配年岁,学习举行神圣的仪式,并在学会之后教授他人。