§1.1cit, nobis magno consensu vitia commendant.
……,以极大的共识向我们推荐恶德。
Licet nihil aliud, quod sit salutare, temptemus, proderit tamen per se ipsum secedere; meliores erimus singuli.
即使我们不尝试其他任何有益的事,隐退本身也终将是有益的;我们个人会变得更好。
Quid, quod secedere ad optimos viros et aliquod exemplum eligere, ad quod vitam derigamus, licet? Quod nisi in otio non fit.
况且,我们可以退隐到最优秀的人那里,并选择某种榜样来引导我们的生活,这难道不也是可行的吗? 而这只有在闲暇中才能做到。
Tunc potest obtineri quod semel placuit, ubi nemo intervenit, qui iudicium adhuc imbecillum populo adiutore detorqueat; tunc potest vita aequali et uno tenore procedere, quam propositis diversissimis scindimus.
那时,一旦选定并令人满意的事物便可得以保持,因为没有人会介入,在民众的协助下来扭曲本就脆弱的判断;那时,生活便能以均等且单一的节奏向前推进,而我们平时却用极其多样、相互冲突的目标将它撕裂。
§1.2Nam inter cetera mala illud pessimum est, quod vitia ipsa mutamus.
因为在其他种种恶行中,最糟糕的是我们连恶德本身也会不断改变。
Sic ne hoc quidem nobis contingit permanere in malo iam familiari.
因此,我们甚至无法停留在已经熟悉的恶行之中。
Aliud ex alio placet vexatque nos hoc quoque, quod iudicia nostra non tantum prava, sed etiam levia sunt.
一件又一件的事情交替让我们喜欢,而这也让我们苦恼:我们的判断不仅是邪恶的,而且是轻浮的。
Fluctuamur aliudque ex alio comprendimus, petita relinquimus, relicta repetimus, alternae inter cupiditatem nostram et paenitentiam vices sunt; §1.3pendemus enim toti ex alienis iudiciis et id optimum nobis videtur, quod petitores laudatoresque multos habet, non id quod laudandum petendumque est, nec viam bonam ac malam per se aestimamus, sed turba vestigiorum, in quibus nulla sunt redeuntium.
我们动荡不定,从一件事抓向另一件事,放弃追求过的,又重新追求放弃过的,我们的欲望与悔恨之间轮番交替;因为我们完全依赖他人的判断,在我们看来,最好的事物是那些拥有众多追求者和赞美者的事物,而不是那些本身值得赞美和追求的事物;我们评判一条道路的好坏,不看它本身,而是看那密密麻麻、却无一回头者的足迹。
§1.4Dices mihi: "Quid agis.
你会对我说:“塞内加,你在做什么? 你要背弃你所在的派系吗?
Seneca? Deseris partes? Certe Stoici vestri dicunt: ' Usque ad ultimum vitae finem in actu erimus, non desinemus communi bono operam dare, adiuvare singulos, opem ferre etiam inimicis senili manu.
你们斯多葛学派的人分明说过:‘直到生命的最后一刻,我们都将处于行动之中,我们不会停止致力于共同的福利、帮助个人,甚至用衰老的手向敌人提供援助。
Nos sumus, qui nullis annis vacationem damus et, quod ait ille vir disertissimus,
"
Canitiem galea premimus.
我们是那些不给任何年龄免除职责的人,正如那位最雄辩的人所说: “我们用头盔压住白发。
"
Nos sumus, apud quos usque eo nihil ante mortem otiosum est, ut, si res patitur, non sit ipsa mors otiosa.
” 我们是这样的人:在死前没有任何时刻是闲暇的,以至于只要情况允许,死本身也不是闲暇的。
' Quid nobis Epicuri praecepta in ipsis Zenonis principiis loqueris? Quin tu bene gnaviter, si partium piget, transfugis potius quam prodis?"
’你为何在芝诺的原则中向我们宣讲伊壁鸠鲁的教义? 如果你对自己的派系感到厌倦,你为什么不干脆彻底地倒戈,反而要选择背叛呢?
§1.5Hoc tibi in praesentia respondebo: "Numquid vis amplius, quam ut me similem ducibus meis praestem? Quid ergo est? Non quo miserint me illi, sed quo duxerint, ibo.
” 对此,我眼下会这样回答你:“除了让我表现得像我的导师们一样,你还想要更多吗? 那么,这是怎么回事? 我将去的,不是他们把我送去的地方,而是他们引导我去的地方。
"
”