§9Qualia autem sunt, fratres dilectissimi, orationis dominicae sacramenta, quam multa, quam magna, breuiter in sermone collecta sed in uirtute spiritaliter copiosa, ut nihil omnino praetermissum sit quod non in precibus adque orationibus nostris caelestis doctrinae conpendio conprehendatur! sic, ait, adorate: pater noster, qui es in caelis.
最爱的弟兄们,主祷文的奥秘是多么美好,多么丰富,多么伟大,在言语上虽简短地汇集,但在力量上却属灵地充沛,以至于在我们的祈求和祷告中,绝对没有什么是未被包含在属天教义的纲要之中的! 祂说:你们要这样祷告:我们在天上的父。
homo nouus, renatus et Deo suo per eius gratiam restitutus pater primo in loco dicit, quia filius esse iam coepit.
那通过神的恩典重生并归向其神的新人,首先说“父”,因为他已经开始成为儿子了。
in sua, inquit, propria uenitet sui eum non receperunt.
圣书说:“祂来到祂自己的地方,祂自己的人倒不接待祂。
quotquot eum receperunt dedit illis potestatem ut filii Dei fierent, qui credunt in nomine eius.
凡接待祂的,祂就赐他们特权作神的儿女,就是给那些信祂名的人。
. qui ergo credidit in nomine eius et factus est Dei filius, hinc debet incipere, ut et gratias agat et profiteatur se Dei filium, dum nominat patrem sibi esse in caelis Deum, contestetur quoque inter prima statim natiuitatis suae uerba renuntiasse se terreno et carnali patri et patrem solum nosse se et habere coepisse qui sit in caelis, sicut scriptum est: qui dicunt patri et matri: non noui te, et filios suos non agnouerunt, hi custodierunt praecepta tua et testamentum tuum seruauerunt.
”因此,凡信祂名并已成为神之子的人,应当从此开始,在称天上的神为自己的父时,既献上感谢,又承认自己是神的儿子,并在他诞生之初的言语中,立时表明自己已经放弃了属地和肉身的父亲,而开始唯独认识并拥有那在天上的父,正如经上所记:“那些对父母说:‘我不认识你’,也不承认自己儿女的人,他们守了你的话语,守了你的约。
item Dominus in euangelio suo praecepit ne uocemus nobis patrem in terra, quod scilicet nobis unus pater qui est in caelis.
”同样,主在祂的福音书中诫命我们不要称地上的任何人为父,因为显然我们只有一位在天上的父。
et discipulo qui mentionem defuncti patris fecerat respondit: sine mortui mortuos suos sepeliant.
对于提及已故父亲的门徒,主回答说:“让死人埋葬他们的死人吧。
dixerat enim patrem suum mortuum, cum sit credentium pater uiuus.
”因为他曾说他的父亲死了,而信徒的父却是活着的。
§10Nec hoc solum, fratres dilectissimi, animaduertere et intellegere debemus, quod appellemus patrem qui sit in caelis, sed coniungimus et dicimus pater noster, idest eorum qui credunt, eorum qui per eum sanctificati et gratiae spiritalis natiuitate reparati filii Dei esse coeperunt.
亲爱的弟兄们,我们不仅应当注意并理解这一点,即我们称在天上的那一位为父,而且我们联合起来说“我们的父”,也就是说,是那些信的人的父,是那些通过祂被圣化、并借着属灵恩典的诞生得以重塑、从而开始成为神之子的人的父。
quae uox Iudaeos etiam perstringit et percutit, quia Christum sibi per prophetas adnuntiatum et ad se prius missum non tantum spreuerunt infideliter sed et crudeliter necauerunt: qui iam non possunt patrem Dominum uocare, cum Dominus eos confundat et redarguat dicens: uos de diabolo patre nati estis et concupiscentias patris uestri facere uultis.
这一言词也指摘并打击了犹太人,因为他们不仅以不信的态度蔑视了那通过先知向他们预告并首先被差遣到他们那里的基督,而且还残酷地杀害了祂:他们如今已不能称主为父,因为主使他们蒙羞并驳斥他们说:“你们是出于你们的父恶魔,你们愿意行你们父的私欲。
ille enim homicida fuit ab initio et in ueritate non stetit, quia ueritas non est in illo.
他从起初就是杀人的,不守真理,因他心里没有真理。
et per Esaiam prophetam Deus clamat indignans: filios generaui et exaltaui, ipsi autem me spreuerunt.
”神也借着先知以赛亚愤慨地呼喊:“我养育了儿女,将他们养大,他们却蔑视我。
agnouit bos possessorem suum et asinus praesepium domini sui: Israel autem me non cognouit et populus me non intellexit.
牛认识它的主人,驴认识它主人的槽;以色列却不认识我,我的子民却不明白我。
uae genti peccatrici, populo pleno peccatis, semen nequam, filii scelesti.
祸哉,犯罪的国民,充满罪孽的百姓,行恶的后裔,败坏的儿女!
dereliquistis Dominum et in indignationem misistis illum sanctum Israel.
你们离弃了主,使以色列的那位圣者发怒。
in quorum exprobrationem christiani quando oramus pater noster dicimus, quia noster esse iam coepit et Iudaeorum qui eum dereliquerunt esse desiuit.
”作为对他们的控诉,我们基督徒在祷告时说“我们的父”,因为祂已经开始成为我们的父,而不再是那些离弃祂的犹太人的父了。
nec peccator populus potest esse filius, sed quibus remissa peccatorum datur, eis filiorum nomen adscribitur, eis et aeternitas repromittitur Domino ipso dicente: omnis qui facit peccatum seruus est.
罪恶的子民不能成为儿子;但那些罪得恢复并赦免的人,儿子的名分才归于他们,永生也再次应许给他们,正如主自己所说:“凡犯罪的,就是奴隶。
seruus autem non manet in domo in aeternum, filius manet in aeternum.
奴隶不能永远留在家里,儿子才能永远留下。
§11Quanta autem Domini indulgentia, quanta circa nos dignationis eius et bonitatis ubertas, ut sic nos uoluerit orationem celebrare in conspectu Dei, ut Dominum patrem uocemus et ut est Christus Dei filius sic et nos Dei filii nuncupemur: quod nomen nemo nostrum in oratione auderet adtingere, nisi ipse nobis sic permisisset orare.
” 主宽容的恩慈是多么大,祂对我们的屈尊与良善是多么丰盛,以至于祂愿意我们在神的面前这样举行祷告,使我们称主为父,并且正如基督是神的儿子,我们也得以被称为神的儿女——若非祂自己允许我们这样祷告,我们中没有一个人敢在祷告中触及这个名字。
meminisse itaque, fratres dilectissimi, et scire debemus quia quando patrem Deum dicimus quasi filii Dei agere debemus, ut quomodo nos nobis placemus de Deo patre, sic sibi placeat et ille de nobis.
因此,亲爱的弟兄们,我们应当记住并知晓,当我们称神为父时,我们应当行事如神的儿女,好使我们如何因拥有神为父而自喜,祂也如何因我们而喜悦。
conuersemur quasi Dei templa, ut Dominum in nobis constet habitare.
让我们行事如神的圣殿,好使主显明是居住在我们里面。
nec sit degener actus noster ab spiritu, ut qui spiritales et caelestes esse coepimus non nisi spiritalia et caelestia cogitemus et agamus, quia et ipse Dominus Deus dixit: eos qui clarificant me clarificabo: et qui me spernent spernentur, beatus quoque apostolus iii epistula sua posuit: non estis uestri, empti enim estis pretio magno.
我们的行为也不要背叛那灵,好使我们这些已开始成为属灵和属天的人,凡所思所行无一不是属灵和属天的事,因为主神自己也说过:“尊重我的,我必重看他;轻视我的,他必被轻视。 ”福乐的使徒也在他的书信中写道:“你们不是自己的人,因为你们是用大价钱买来的。
clarificate et portate Deum in corpore uestro.
要在你们的身体中荣耀并高举神。 ”