Humanitext Reader

居普良 · 论主祷文 §5-8

谦卑祈祷的榜样与作为公共祈祷的主祷文

第 2 段,共 12 段 · 拉丁语

内容简介

在以安娜和税吏的谦卑祈祷为例之后,作者引入了主祷文,并解释说这是一项为了整个共同体的团结与和平而献上的公共与集体祈祷,而非为了个人的私利。

§5Quod Anna in primo Regnorum libro ecclesiae typum portans custodit et seruat, quae Deum non clamosa petitione sed tacite et modeste intra ipsas pectoris latebras precabatur.
这正是安娜在《列王纪》第一卷中身为教会之预像所遵守和保持的,她向神祈求不是用喧闹的哀求,而是在内心深处的隐秘中静默而谦逊地祈祷。
loquebatur prece occulta sed manifesta fide, loquebatur non uoce sed corde, quia sic Dominum sciebat audire, et. inpetrauit efficaciter quod petit, quia fideliter postulauit.
她以隐秘的祈祷和显明 reliability 的信心说话;她不是用声音而是用心灵说话,因为她知道主是以这种方式垂听的,并且因为她充满信心地恳求,所以有效地得到了她所求的。
declarat scriptura diuina quae dicit: loquebatur in corde suo et labia eius mouebantur et uox eius non audiebatur, et exaudiuit eam Dominus.
神圣的圣书声明了这一点,它说:“她在心里说话,她的嘴唇在动,却听不见她的声音,主便垂听了她。
item legimus in psalmis: dicite in cordibus uestris et in cubilibus uestris conpungimini.
”同样,我们在《诗篇》中读到:“在你们的心里说话,在你们的卧房里忏悔。
per Hieremiam quoque haec eadem Spiritus sanctus suggerit et docet dicens: in sensu autem tibi debet adorari, Domine.
”通过耶利米,圣灵也启示并教导这同样的事,说道:“主啊,在心意中,你才应当被敬拜。
§6Adorans autem, fratres dilectissimi, nec illud ignoret, quemadmodum in templo cum pharisaeo publicanus orauerit.
” 然而,亲爱的弟兄们,敬拜的人也不应当忽视税吏在殿里与法利赛人是如何祈祷的。
non adleuatis in caelum inpudenter oculis nec manibus insolenter erectis, pectus suum pulsans et peccata intus inclusa contestans diuinae misericordiae inplorabat auxilium, et cum sibi pharisaeus placeret, sanctificari hic magis meruit qui sic rogauit, qui spem salutis non in fiducia innocentiae suae posuit, cum innocens nemo sit, sed peccata confessus humiliter orauit, et exaudiuit orantem qui humilibus ignoscit.
他没有厚颜无耻地向天举目,也没有傲慢地举手,而是捶着自己的胸膛,承认里面深藏的罪,乞求神圣仁慈的帮助;当法利赛人自我满足时,这般祈求的人反而更配得称义。 他没有把得救的希望建立在对自己无罪的自信上(因为没有人是无罪的),而是谦卑地承认罪并祈祷,而那宽恕谦卑者的大能者听取了祈祷之人的恳求。
quae Dominus in euangelio suo ponit et dicit: homines duo ascenderunt in templum adorare, unus pharisaeus et unus publicanus.
主在祂的福音书中阐明了这些并说道:“两个人上殿里去祷告,一个是法利赛人,一个是税吏。
pharisaeus cum stetisset, talia aput se precabatur: Deus, gratias tibi ago, quia non sum sicut ceteri homines iniusti, raptores, adulteri, quomodo et publicanus iste.
法利赛人站着,自言自语地祷告说:‘神啊,我感谢你,我不像其他不义、勒索、奸淫的人,也不像这个税吏。
ieiuno bis in sabbato, decimas do omnium quaecumque possideo.
我一个礼拜禁食两次,凡我所得的都捐上十分之一。
publicanus autem de longinquo stabat et neque oculos suos leuabat ad caelum sed percutiebat pectus suum dicens: Deus, propitius esto mihi peccatori.
’但那个税吏远远地站着,甚至连眼睛也不敢望天,只捶着胸说:‘神啊,开恩可怜我这个罪人!
dico uobis, descendit hic iustificatus in domum suam magis quam ille pharisaeus: quia omnis qui se extollit humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur.
’我告诉你们,这人回家去比那个法利赛人倒算为义了。 因为,凡自高的,必降为卑;自卑的,必升为高。
§7Quae nos, fratres dilectissimi, de diuina lectione discentes postquam cognouimus ad orationem qualiter accedere debeamus, cognoscamus docente Domino et quid oremus.
” 亲爱的弟兄们,我们在从神圣的阅读中学习了这些之后,既然已经知道了应当如何去祈祷,那么在主的教导下,让我们也明白我们应当祈求什么。
s i c, inquit, orate: pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum, adueniat regnum tuum, fiat uoluntas tua in caelo et in terra, panem nostrum cottidianum da nobis hodie, et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos remittimus debitoribus nostris, et ne patiaris nos induci in temptationem, sed libera nos a malo.
祂说:“你们要这样祷告:我们在天上的父,愿人都尊你的名为圣,愿你的国降临,愿你的旨意行在地上,如同行在天上。 我们日用的饮食,今日赐给我们。 免我们的债,如同我们免了人的债。 不叫我们遇见试探,救我们脱离凶恶。
§8Ante omnia pacis doctor adque unitatis magister singillatim noluit et priuatim precem fieri, ut quis cum precatur pro se tantum precetur.
” 最重要的是,和平的教师与团结的导师不希望祈祷是单独和私下进行的,以至于当有人祈祷时,他只为自己一个人祈祷。
non dicimus: pater meus, qui es in caelis nec: panem meum da mihi hodie, nec dimitti sibi tantum unusquisque debitum postulat aut ut in temptationem non inducatur adque a malo liberetur pro se solo rogat.
我们不说“我的父,你在天上”,也不说“今日赐给我我的食物”,每个人也不要求仅免除自己的债,或者仅为自己一个人恳求不遇见试探并脱离凶恶。
publica est nobis et communis oratio, et quando oramus, non pro uno sed pro populo toto oramus, quia totus populus unum sumus.
我们的祈祷是公共和共同的,当我们祈祷时,我们不是为一个人祈祷,而是为整个子民祈祷,因为我们整个子民是一体的。
Deus pacis et concordiae magister qui docuit unitatem, sic orare unum pro omnibus uoluit, quomodo in uno omnes ipse portauit.
和平的神与和合的导师教导了团结,祂希望一个人以这种方式为所有人祈祷,正如祂自己把所有人担在一人身上。
hanc orationis legem seruauerunt tres pueri in camino ignis inclusi consonantes in prece et spiritus consensione concordes: declarat scripturae diuinae fides et dum docet quomodo orauerint tales, dat exemplum quod imitari in precibus debeamus, ut tales esse possimus.
这祈祷的法则是被关在火炉里的三个青年所遵守的,他们在祈祷中同声相应,在心灵的默契中和谐一致:神圣圣书的可靠性表明了这一点,并且它在教导这些人如何祈祷的同时,也给出了我们在祈祷中应当效法的榜样,好使我们能像他们一样。
tunc inquit, illi tres tamquam ex uno ore hymnum canebant et benedicebant Deum.
它说:“那时,这三个人好像从一口中唱诗,颂赞神。
loquebantur quasi ex uno ore, et nondum illos Christus docuerat orare.
”他们说话好像从一口中,而基督那时还没有教导他们祈祷。
et idcirco orantibus fuit inpetrabilis et efficax sermo, quia promerebatur Dominum pacifica et simplex et spiritalis oratio. sic.
因此,对于祈祷的他们来说,他们的言语是能蒙应允和有效的,因为和平、简单而属灵的祈祷赢得了主的欢心。
et apostolos cum discipulis post ascensum Domini inuenimus orasse.
同样,在主升天之后,我们发现使徒们与门徒们也是这样祈祷的。
erant, inquit, perseuerantes omnes unanimes in oratione cum mulieribus et Maria quae fuerat mater Iesu et fratribus eius.
它说:“这些人同着几个妇人和耶稣的母亲马利亚,并耶稣的弟兄,都同心合意地恒切祷告。
perseuerabant in oratione unanimes orationis suae et instantia simul et concordia declarantes, quia Deus qui inhabitare facit unanimes in domo non admittit in diuinam et aeternam domum nisi aput quos est unanimis oratio.
”他们同心合意地恒切祷告,同时表明了他们祈祷的迫切与和谐,因为神让同心合意的人居住在家里,除了那些拥有同心祷告的人之外,祂不接纳任何人进入神圣而永远的家。

词汇与语法注释

  1. 20tibi debet adorari — tibi 是伴随被动动词结构 debet adorari 的“施事者与格”(dative of agent),意思是“应当由你来敬拜”(即“你应当敬拜”)。
  2. p.270sanctificari hic magis meruit — hic(此人,即税吏)是主语。动词 meruit(配得/值得)带被动不定式 sanctificari(被圣化/被称义),表明与法利赛人相比,他在神面前被称义。
  3. 20promerebatur Dominum — 异态动词(deponent verb)promereri 带宾格宾语,意思是“赢得……的欢心、取悦”。在此,Dominum(主)是宾语,表明“和平的祈祷”(主语)赢得了神的欢心。

引用这一段

居普良, 论主祷文 §5-8. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa015.humanitext-lat1:5-8

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。