Humanitext Reader

居普良 · 论主祷文 §12-13

求尊神名与求神国降临的祈请

第 4 段,共 12 段 · 拉丁语

内容简介

本章节阐释了主祷文中“愿祢的名受显扬”与“愿祢的国降临”两条祈求的含义,强调信徒每日保持圣洁的必要性,并指出神的国既指基督自身,也指信徒应恒常祈求而不致失落的天国。

§12Post hoc dicimus: sanctificetur nomen tuum, non quod optemus Deo ut sanctificetur orationibus nostris, sed quod petamus mus a Domino ut nomen eius sanctificetur in nobis.
在此之后我们说:“愿祢的名受显扬”,这并不是说我们希望神因我们的祈祷而被圣化,而是因为我们恳求主,使祂的名在我们里面被圣化。
ceterum a quo Deus sanctificatur qui ipse sanctificat? sed quia ipse dixit:: sancti estote, quoniam et ego sanctus sum, id petimus et rogamus, ut qui in baptismo sanctificati sumus in eo quod esse coepimus perseueremus.
况且,那自己圣化一切的神,又能被谁圣化呢? 但因为祂自己说过: “你们要成为圣洁的,因为我也是圣洁的”,因此我们祈求并恳请,使我们这些在洗礼中被圣化的人,能够在我们已经开始成为的状态中坚持下去。
et hoc cottidie deprecamur.
我们每天都为此祈求。
opus est enim nobis cottidiana sanctificatio, ut qui cottidie delinquimus delicta nostra sanctificatione adsidua repurgemus.
因为我们每天都需要圣化,好使我们这些每天犯错的人,能借着不断的圣化来洗净我们的过错。
quae autem sit sanctificatio quae nobis de Dei dignatione confertur apostolus praedicat dicens: neque fornicarii neque idolis seruientes neque adulteri neque molles neque masculorum adpetitores neque fures neque fraudulenti neque ebriosi neque maledici neque raptores regnum Dei consequentur.
而那因神的慈悲而赐予我们的圣化是什么,使徒宣讲说:“无论是淫乱的、拜偶像的、奸淫的、作娈童的、亲男色的、偷窃的、贪婪的、醉酒的、辱骂的、勒索的,都不能承受神的国。
et haec quidem fuistis, sed abluti estis, sed iustificati estis, sed sanctificati estis in nomine Domini Iesu Christi et in spiritu Dei nostri.
你们中间也有人以前是这样;但如今在主耶稣基督的名里,并在我们神的灵里,你们已经洗净,已经称义,已经圣化了。
sanctificatos nos dicit in nomine Domini Iesu Christi et in spiritu Dei nostri.
”他说我们在主耶稣基督的名里和在我们神的灵里被圣化了。
haec sanctificatio ut in nobis permaneat oramus, et quia Dominus et iudex noster sanato a se et uiuificato comminatur iam non delinquere, ne quid ei deterius fiat, hanc continuis orationibus precem facimus, hoc diebus ac noctibus postulamus ut sanctificatio et uiuificatio quae de Dei gratia sumitur ipsius protectione seruetur.
为了使这圣化留存在我们里面,我们祈祷;并且因为我们的主和审判者向那被祂治愈并赋予生命的人警告说,不要再犯罪,免得有更坏的事发生在他身上,我们便以恒常的祈祷作此祈求,日夜恳求这从神的恩典中获得的圣化与生命,能借着祂的保护得以保存。
§13Sequitur in oratione: adueniat regnum tuum.
在祈祷中接下去的是:“愿祢的国降临。
regnum etiam Dei repraesentari nobis petimus, sicuti et nomen eius ut in nobis sanctificetur postulamus.
”我们求神的国也向我们呈现,正如我们求祂的名在我们里面被圣化一样。
nam Deus quando non regnat, aut aput eum quando incipit quod et semper fuit et esse non desinit? nostrum regnum petimus aduenire a Deo nobis repromissum, Christi sanguine et passione quaesitum, ut qui in saeculo ante seruiuimus postmodum Christo dominante regnemus, sicut ipse pollicetur et dicit: uenite, benedicti patris mei, percipite regnum quod uobis paratum est ab origine mundi.
因为神何时不掌权呢? 或者对祂来说,那向来存在且不停止存在的,又在何时开始呢? 我们祈求那由神向我们允诺、借着基督的血和受难而获得的属于我们的国降临,好使我们这些先前在世俗中服役的人,此后能在基督统治下掌权,正如祂自己应许并说:“你们这蒙我父赐福的,来承受那从创世以来为你们所预备的国吧。
potest uero, fratres dilectissimi, et ipse Christus esse regnum Dei quem uenire cottidie cupimus, cuius aduentus ut cito nobis repraesentetur optamus.
”最爱的弟兄们,基督自己也确实可以是神的国,我们每天都渴望祂降临,且盼望祂的来临能迅速向我们呈现。
nam cum resurrectio ipse sit, quia in ipso resurgimus, sic et regnum Dei potest ipse intellegi, quia in illo regnaturi sumus.
因为既然祂自己就是复活,因为在祂里面我们复活,那么祂自己同样也可以被理解为神的国,因为在祂里面我们将要掌权。
bene autem regnum Dei petimus id est regnum caeleste, quia est et terrestre regnum.
然而,我们求神的国,即天国,是理所当然的,因为也有地上的国。
sed qui renuntiauit iam saeculo maior est et honoribus eius et regno.
但那已经放弃了世俗的人,比世俗的荣耀和国度更为伟大。
et ideo qui se Deo et Christo dicat non terrena sed caelestia regna desiderat.
因此,那将自己奉献给神和基督的人,所渴望的不是地上的国,而是天上的国。
continua autem oratione et prece opus est, ne excidamus de regno caelesti, sicut Iudaei quibus hoc primum promissum fuerat exciderunt Domino manifestante et probante.
但必须有恒常的祷告和祈求,免得我们从天国中堕落,如同那些起初被允诺此国的犹太人堕落了一样,正如主所表明并证实的。
multi inquit, uenient ab oriente et occidente et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum.
祂说:“将有许多人从东从西而来,在天国里与亚伯拉罕、以撒、雅各一同坐席。
filii autem regni expellen tur in tene bras exteriores: illic erit ploratio et stridor dentium.
但本国的子民将被赶到外面的黑暗里去,在那里必要哀哭切齿了。
ostendit quia ante filii regni Iudaei erant, quando et filii Dei esse perseuerabant, postquam cessauit circa illos nomen paternum, cessauit et regnum.
”祂表明,以前犹太人是本国的子民,因为他们也曾坚持作神的儿女;但在父的名分在他们身上停止之后,国度也停止了。
et ideo christiani qui in oratione appellare patrem Deum coepimus nos et ut regnum Dei nobis ueniat oramus.
因此,我们这些在祷告中开始称神为父的基督徒,也祈求神的国降临到我们身上。

词汇与语法注释

  1. 12non quod optemus... sed quod petamus — 在表示原因的非真实从句 non quod(不是因为……)与真实从句 sed quod(而是因为……)之后,使用了虚拟语气动词(optemus, petamus),用以否定假设性的原因并陈述真实原因。
  2. 12in eo quod esse coepimus — 关系代词 quod 用作不定式 esse 的表语,而其中性单数的先行词 eo 是受 perseueremus(“坚持在……中”)所支配的介词 in 的宾语(夺格)。
  3. 12sanato a se et uiuificato — 这是阳性单数与格的过去被动分词,用作动词 comminatur(“警告、威胁”)的与格支配间接宾语。a se(“被祂自己”)是表示施事者的夺格短语。
  4. 13cuius aduentus ut cito nobis repraesentetur optamus — 此处发生了语序倒装(hyperbaton)。在标准的散文语序中应为 optamus ut cuius aduentus cito nobis repraesentetur(我们渴望祂的来临能迅速向我们呈现)。关系代词属格 cuius 指代基督。
  5. 13qui se Deo et Christo dicat — 动词 dicat 是意为“奉献”的 dicare(常等同于 dedicare)的现在时虚拟语气第三人称单数。关系从句中采用虚拟语气,是因为它属于限定一类人特征的“特征关系从句”。

引用这一段

居普良, 论主祷文 §12-13. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa015.humanitext-lat1:12-13

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。