Humanitext Reader

居普良 · 论主祷文 §1-4

福音诫命与主祷文中的祈祷规矩

第 1 段,共 12 段 · 拉丁语

内容简介

阐述了福音诫命的伟大重要性,说明了基督亲自传授的祷告范式(主祷文)之深意,以及信徒在祈祷时应当遵守的庄重、静默与谦卑之规矩。

§1Euangelica praecepta, fratres dilectissimi, nihil sunt aliud quam magisteria diuina, fundamenta aedificandae spei, firmamenta conroborandae fidei, nutrimenta fouendi cordis, gubernacula dirigendi itineris, praesidia obtinendae salutis, quae dum docibiles credentium mentes in terris instruunt, ad caelestia regna perducunt.
亲爱的弟兄们,福音的诫命不外乎是神的教导、建立希望的基础、巩固信仰的支柱、滋养心灵的养分、指引旅程的航舵、获得救恩的保障;它们在地上教导信徒们顺服的心灵,同时也将他们引向天国。
multa et per prophetas seruos suos dici Deus uoluit et audiri: sed quanto maiora sunt quae filius loquitur, quae Dei sermo qui in prophetis fuit propria uoce testatur non iam mandans ut paretur uenienti uia sed ipse ueniens et uiam nobis aperiens et ostendens, ut qui in tenebris mortis errantes inprouidi et caeci prius fuimus luce gratiae luminati iter uitae duce et rectore Domino teneremus.
神曾期望借着祂的仆人先知们宣说并听取许多话语:然而,子所说的话,以及曾在先知里面的神之言以自己的声音所作的见证,又是何等伟大! 祂不再是命令人们为那将临者预备道路,而是自己临在,为我们开辟并指明道路,使我们这些先前在死亡的黑暗中徘徊、盲目且无准备的人,因着恩典之光得以照亮,在主作为向导和引领者的带领下,坚持生命的道路。
§2Qui inter cetera salutaria sua monita et praecepta diuina quibus populo suo consulit ad salutem etiam orandi ipse formam dedit, ipse quid precaremur monuit et instruxit.
\n 祂在关乎其子民救恩的其他得救的劝诫和神的诫命之中,自己也给出了祈祷的范式,亲自指引和教导我们该祈求什么。
qui fecit uiuere docuit et orare, benignitate ea scilicet qua et cetera dare et conferre dignatus est, ut dum prece et oratione quam filius docuit aput patrem loquimur, facilius audiamur.
那赐予我们生命的,也教导我们如何祈祷,这无疑是出于祂乐意赐予和赋予其他事物的同一慈爱,以便当我们用子所教导的祈祷和祈求在父面前说话时,能更容易被垂听。
iam praedixerat horam uenire, quando ueri adoratores adorarent patrem in spiritu et ueritate, et inpleuit quod ante promisit, ut qui spiritum et ueritatem de eius sanctificatione percepimus de traditione quoque eius uere et spiritaliter adoremus.
祂早已预言时候将到,那时真正的敬拜者将在灵和真理中敬拜父,并且祂履行了先前的应许,使我们这些从祂的圣化中领受了灵和真理的人,也能根据祂的传承,真实且属灵地敬拜。
quae enim potest esse spiritalis oratio quam quae a Christo nobis data est, a quo nobis et Spiritus sanctus missus est, quae uera aput patrem precatio quam quae a filio qui est ueritas de eius ore prolata est? ut aliter orare quam docuit non ignorantia sola sit sed et culpa,; quando ipse posuerit et dixerit: reicitis mandatum Dei, ut traditionem uestram statuatis.
因为除了基督所赐给我们的祈祷(圣灵也是通过祂差遣给我们的),还能有什么是属灵的祈祷呢? 除了由作为真理的子从祂口中所亲自说出的祈求,还能有什么在父面前是真实的祈求呢? 因此,以不同于祂所教导的方式祈祷,不仅是无知,而且也是一种过错,因为祂自己曾规定并说道:“你们废弃神的诫命,为要坚立你们的传承。
§3Oremus itaque, fratres dilectissimi, sicut magister Deus docuit.
”\n 因此,亲爱的弟兄们,让我们按照神这位导师所教导的那样祈祷。
amica et familiaris oratio est Deum de suo rogare, ad aures eius ascendere Christi orationem.
用神自己的话来恳求祂,让基督的祈祷升入祂的耳中,这是亲切而熟悉的祈祷。
agnoscat\'pater filii sui uerba, cum precem facimus: qui habitat intus in pectore ipse sit et in uoce, et cum ipsum habeamus aput patrem aduocatum pro peccatis nostris, quando peccatores pro delictis nostris petimus, aduocati nostri uerba promamus.
当我们献上祈求时,愿父认出祂子的言语:愿那居住在内心里面的,也显现在我们的声音之中。 既然我们在父面前有祂作为我们罪的辩护人,那么当我们作为罪人为自己的过犯祈求时,就让我们说出我们辩护人的话语吧。
nam cum dicat: quia quodcumque petierimus a patre in nomine eius dabit nobis, quanto efficacius impetramus quod petimus Christi nomine, si petamus ipsius oratione?
因为既然祂说:“无论你们在父面前奉祂的名求什么,祂必赐给你们,” 那么,如果我们用祂自己的祈祷来祈求,我们奉基督之名所求的,岂不更能有效地获得吗?
§4Sit autem orantibus sermo et precatio cum disciplina quietem continens et pudorem.
\n 但祈祷者的言语和祈求,应当伴随着规矩,保持静默与谦逊。
cogitemus nos sub conspectu Dei stare.
让我们想到自己正站在神的注视之下。
placendum est diuinis oculis et habitu corporis et modo uocis.
我们必须以身体的姿态和声音的语调来博得神圣之眼的喜悦。
nam ut inpudentis est clamoribus strepere, ita contra congruit uerecundo modestis precibus orare.
因为,如同大声喧哗是无耻之人的行为,相反,以温和的祈求在谦恭中祈祷才适合于敬虔之人。
denique magisterio suo Dominus secrete orare nos praecepit, in abditis et semotis locis, in cubiculis ipsis, quod magis conuenit fidei, ut sciamus Deum ubique esse praesentem, audire omnes et uidere et maiestatis suae plenitudine in abdita quoque et occulta penetrare, sicut scriptum est: ego Deus adproximans et non Deus de longinquo.
总之,主通过祂的教导命令我们暗中祈祷,在隐秘和偏僻的地方,在我们的内室里,这更契合信仰,使我们知道神无处不在,听见并看见一切,并且由于祂威严的丰盛,祂也渗透到隐秘和暗藏之处,正如经上所记:“我是临近的神,而非遥远的神。
si absconditus fuerit homo in absconditis, ego ergo non uidebo eum? nonne caelum et terram ego inpleo? et iterum: in omni loco oculi Dei speculantur bonos et malos.
人若隐藏在隐秘处,我岂能看不见他? 我岂不充满天地? ”又说:“在任何地方,神的眼睛都在察看善人和恶人。
et quando in unum cum fratribus conuenimus et sacrificia diuina cum Dei sacerdote celebramus, uerecundiae et disciplinae memores esse debemus, non passim uentilare preces nostras inconditis uocibus nec petitionem commendandam modeste Deo tumultuosa loquacitate iactare quia Deus non uocis sed cordis auditor est, nec admonendus est clamoribus qui cogitationes uidet probante Domino et dicente: quid cogitatis nequam in cordi bus uestris? et alio loco: et scient omnes ecclesiae quia ego sum scrutator renis et cordis.
”当我们与弟兄们聚集在一处,与神的祭司一同举行神圣的祭献时,我们也应当牢记谦逊与规矩,不要用杂乱章的声音到处乱发我们的祈祷,也不要用喧闹的多言展示那应当谦恭地呈献给神的祈求,因为神不是声音的听众,而是心灵的听众,也无需用大喊大叫来提醒那洞察心思意念的主,正如主所赞许并说说的:“你们为什么在心里怀着恶念? ”又在另一处说:“所有的教会都将知道,我是察看人心肠肺腑的。 ”

词汇与语法注释

  1. 1dum — 连词 dum 搭配直说语气现在时 instruunt,意为“在……的同时”或“只要……就”,表示在地上教导信徒心灵与引领至天国这两者之间的同时性或逻辑对应关系。
  2. 2fecit uiuere — 由此役动词 facere 搭配不定式 uiuere 构成的使役结构,意为“使[我们]生存”或“赋予生命”。关系代词 qui 的先行词(神/基督)被省略,句子的骨架为“那使[我们]生存的,也教导了[我们]祈祷”。
  3. 2ut — 搭配虚拟语气 sit 的 ut 从句,承接前句(从基督口中流露的祷词是唯一真祷词),表达逻辑上的结果或推论:“因此,以不同于祂所教导的方式祈祷……乃是过错”。
  4. 3de suo — 所有代词 suus 的中性单数名词化表达,意为“用属于祂自己的(言语)”,指使用源于神自身、由基督所亲授的主祷文来祈求。

引用这一段

居普良, 论主祷文 §1-4. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa015.humanitext-lat1:1-4

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。