§35Sednobis, fratres dilectissimi, praeter horas antiquitus obseruatas orandi nunc et spatia et sacramenta creuerunt.
但是,最亲爱的弟兄们,除了古时遵守的祈祷时间外,现在我们祈祷的时间和奥迹都增加了。
nam et mane orandum est, ut resurrectio Domini matutina oratione celebretur.
因为我们也必须在早晨祈祷,以便通过早晨的祈祷来庆祝主的复活。
quod olim Spiritus sanctus designabat in psalmis dicens: rex meus et Deus meus, quoniam ad te orabo, Domine, mane: et exaudies uocem meam, mane adstabo tibi et uidebo te.
对此,圣神古时在圣咏中指出,说道:“我的君王,我的天主,因为我将在早晨向祢祈祷,上主:在早晨祢将听我的声音,在早晨我将伺候在祢前,并要看见祢。
et iterum per prophetam loquitur Dominus: diluculo uigilabunt ad me dicentes: eamus et reuertamur ad Dominum Deum nostrum.
”天主又借着先知说道:“他们在黎明时就向我警醒,说:‘来,让我们归向上主我们的天主。
recedente item sole ac die cessante necessario rursus orandum est.
’”同样,随着太阳西沉、白日结束,我们也必须再次祈祷。
nam quia Christus sol uerus est et dies uerus, sole ac die saeculi recedente quando oramus et petimus ut super nos lux denuo ueniat, Christi precamur aduentum lucis aeternae gratiam praebiturum.
因为既然基督是真太阳和真白日,当世俗的太阳和白日隐去时,我们祈祷并恳求光明重新降临到我们身上,我们就是在祈求基督的来临,祂将赐予永远光明的恩宠。
Christum autem diem dictum declarat in psalmis Spiritus sanctus. lapis, inquit, quem reprobauerunt aedificantes hic factus est in caput anguli.
圣神在圣咏中宣告,基督被称为“白日”:“建筑工人废弃的石头,”祂说,“已成了屋角的基石。
a Domino factus est iste et est mirabilis in oculis nostris.
这是由上主所行的,在我们眼中神妙莫测。
hic est dies quem fecit Dominus: laetemur et epulemur in eum.
这是上主所安排的一日:我们要在这节日里鼓舞欢乐。
item quod sol appellatus sit Malachin propheta testatur dicens: uobis autem qui timetis nomen Domini orietur sol iustitiaeet in alis eius curatio est.
”同样,先知玛拉基亚也见证祂被称为“太阳”,说道:“但对你们敬畏我名的人,正义的太阳将要升起,祂的翅膀含有治愈之能。
quodsi in scripturis sanctis sol uerus et dies uerus est Christus, nulla hora excipitur christianis, quominus frequenter ac semper Deus debeat adorari, ut qui in Christo hoc est in sole et in die uero sumus instemus per totum diem precibus et oremus: et quando mundi lege decurrens uicibus alternis nox reuoluta succedit, nullum de nocturnis tenebris esse orantibus damnum potest, quia filiis lucis et in noctibus dies est.
” 因此,如果圣经中真太阳和真白日是基督,那么对基督徒而言,没有任何时间是被排除在外的,以至于不应当频繁且始终地朝拜天主,使我们这些在基督内——即在真太阳和真白日内的人,能在整天里坚持祈求并祈祷。 而当按照世界的法则交替运行的黑夜再度降临接替时,祈祷者绝不会因夜间的黑暗而蒙受任何损害,因为对于光明之子来说,即使在夜里也有白日。
quando enim sine lumine est cui lumen in corde est? aut quando sol ei et dies non est cui sol et dies Christus est?
因为一个心中有光的人,什么时候会没有光明呢? 或者,对于一个以基督为太阳和白日的人来说,什么时候会没有太阳和白日呢?
§36Qui autem in Christo hoc est in lumine semper sumus nec noctibus ab oratione cessemus.
而我们这些始终在基督内——即在光内的人,即使在夜间也不要停止祈祷。
sic Anna uidua sine intermissione rogans semper et uigilans perseuerabat in promerendo Deo, sicut in euangelio scriptum est: non recedebat de templo ieiuniis et orationibus seruiens nocte et die.
未亡人亚纳就是这样毫不间断地常常祈求并警醒,坚持不懈地赢得天主的喜悦,正如福音中所记载的:“她不离开圣殿,昼夜以禁食和祈祷事奉主。
uiderint uel gentiles qui necdum inluminati sunt uel Iudaei qui deserti lumine in tenebris remanserunt: nos, fratres dilectissimi, qui in Domini luce semper sumus, qui meminimus et tenemus quid esse accepta gratia coeperimus, conputemus noctem pro die.
”至于那些尚未蒙受光照的外邦人,或是那些因失去光明而留于黑暗之中的犹太人,且由他们去吧;而我们,最亲爱的弟兄们,我们这些始终在主之光内、并且谨记和保持着因领受恩宠而开始成为何种人的人,让我们把黑夜视同白日。
ambulare nos credamus semper in lumine, non impediamur a tenebris quas euasimus, nulla sint horis nocturnis precum damna, nulla orationum pigra et ignaua dispendia.
让我们相信自己始终在光明中行走,不要被我们已经逃脱的黑暗所阻碍,在夜间的时刻不要有任何祈求的损失,不要有任何懒惰和懈怠的祈祷荒废。
per Dei indulgentiam recreati spiritaliter et renati imitemur quod futuri sumus: habituri in regno sine interuentu noctis solum diem sic nocte quasi in luce uigilemus, oraturi semper et acturi gratias Deo hic quoque orare et gratias agere non desinamus.
因天主的宽大而在属灵上重获新生并得以再生的我们,让我们效法我们将来要成为的样子:我们将在没有黑夜打扰的国度里只拥有白日,因此,在夜间让我们如同在光中一样警醒;我们既然要始终向天主祈祷并谢恩,在此处(地上)也让我们不要停止祈祷和谢恩。