Humanitext Reader

居普良 · 论主祷文 §32-34

伴随善行的祈祷与三位一体的祈祷时刻

第 11 段,共 12 段 · 拉丁语

内容简介

作者论述了富有成效的祈祷必须伴随着禁食和施舍等善行,并引用了哥尼流、托比雅及依撒意亚的话作为例证。此外,他还阐明了在第三时、第六时和第九时祈祷的意义,以此表明三位一体的奥秘。

§32Orantes autem non infructuosis nec nudis precibus ad Deum. ueniant.
然而,祈祷的人不应带着无果效或空洞的祈求来到天主面前。
inefficax petitio est, cum precatur Deum sterilis oratio.
当不育的祈祷向天主恳求时,其请求是无济于事的。
nam cum omnis arbor non faciens fructum excidatur et in ignem mittatur, utique et sermo non habens fructum promereri Deum non potest, quia nulla operatione fecundus est.
因为,正如凡不结好果子的树都要被砍下来投入火中一样,那没有果子的言辞也确实无法赢得天主的喜悦,因为它没有因任何善行而丰盈。
et ideo scriptura diuina instruit dicens: bona est oratio cum ieiunio et eleemosyna.
因此,圣经教导说:“祈祷伴随着禁食和施舍是好的。
nam qui in die iudicii praemium pro operibus et eleemosynis redditurus est hodie quoque ad orationem cum operatione uenienti benignus auditor est.
”因为在审判之日将照各人的行为和施舍给予赏报的那位,在今天对于带着善行来祈祷的人,也是一位仁慈的倾听者。
sic denique Cornelius centurio cum oraret, meruit audiri.
因此,百夫长哥尼流在祈祷时,终得蒙应允。
fuit faciens multas eleemosynas in plebem et semper orans Deum.
他对百姓广行施舍,并且常常向天主祈祷。
huic circa horam nonam oranti adstitit angelus testimonium reddens sui operis et dicens: Corneli, orationes tuae et eleemosynae tuae ascenderunt ad memoriam coram Deo.
约在申时(第九时),当他祈祷时,一位天使站在他身旁,为他的善行作证说:“哥尼流,你的祈祷和你的施舍已上升到天主面前,蒙受记念。
§33Cito orationes ad Deum ascendunt quas ad Deum menta nostri operis inponunt.
” 那些由我们善行的功绩呈献给天主的祈祷,会迅速上升到天主面前。
sic et Raphael angelus Tobiae oranti semper et semper operanti adstitit dicens: opera Dei reuelare et confiteri honorificum est.
同样,天使拉斐尔也站在那始终祈祷并始终行善的托比雅身旁,说道:“宣示并颂扬天主的工程,是光荣的。
nam quando orabas tu et Sarra, ego optuli memoriam orationis uestrae in conspectu claritatis Dei: et cum sepelires tu mortuos simpliciter, et quia non es cunctatus exurgere et derelinquere prandium tuum, sed abisti et condidisti mortuum, et missus sum temptare te: et iterum me misit Deus curare te et Sarram nurum tuam.
因为当你和撒辣祈祷时,我曾把你们祈祷的记念呈献在天主荣耀的尊前;当你以纯朴之心埋葬死者时,又因为你不迟疑地起身离席,丢下你的午餐去收敛死者,我也被派遣来考验你;此后天主又派遣我来医治你和你的儿媳撒辣。
ego enim sum Raphael, unus ex septem angelis iustis qui adsistimus et conuersamur ante claritatem Dei.
我就是拉斐尔,是在天主荣耀的尊前伺候并往来的七位圣天使之一。
per Esaiam quoque Dominus admonet et docet similia contestans, solue, inquit, omnem nodum iniustitiae, resolue suffocationes inpotentium commerciorum: dimitte quassatos in requiem et omnem consignationem iniustam dissipa: frange esurienti panem tuum et egenos sine tecto induc in domum tuam: si uideris nudum, uesti et domesticos seminis tui non despicies.
”主也通过依撒意亚告诫并教导,见证了相似的事,祂说:“解开一切不义的锁链,消除强暴交易的扼制;让受压迫者获得安息,撕毁一切不义的契约;把你的食粮分给饥饿的人,将无家可归的穷人领进你的屋里;若看见赤身露体的人,给他衣服穿,不要避开你的骨肉同胞。
tunc erumpet temporaneum lumen tuum et uestimenta tua cito orientur et praeibit ante te iustitia et claritas Dei circumdabit te.
这样,你的光芒必如晨曦般破晓,你的衣服必迅速显现,你的正义要在你前面引路,天主的荣耀要环绕你。
tunc exclamabis, et Deus exaudiet te: dum adhuc loqueris, dicit: ecce adsum.
那时你一呼求,天主必允准;你尚在说话时,祂已说:‘看,我在这里。
adesse se repromittit et audire ac protegere se eos dicit qui iniustitiae nodos de corde soluentes et eleemosynas circa domesticos Dei secundum eius praecepta facientes, dum audiunt quod Deus praecipit fieri, ipsi quoque a Deo merentur audiri.
’”祂应许自己必同在,并说祂必听允并保护那些人——这些人从心中解开不义的锁链,并按照祂的诫命对天主的眷属实行施舍;当他们听从天主所吩咐当行的事时,他们自己也配得蒙天主听允。
beatus apostolus Paulus in necessitate pressurae adiutus a fratribus opera quae fiunt sacrificia Deo dixit esse.
真福使徒保禄在患难的困顿中得到弟兄们的援助时,曾说这些所行的善工是献给天主的祭献。
saturatus sum, inquit, recipiens ab Epaphrodito ea quae a uobis missa sunt, odores suauitatis, sacrificium acceptum et placitum Deo.
他说:“我已充足,因为我从艾帕弗洛迪托手里收到了你们送来的东西,这是一股芬芳的香气,是天主所收纳、所喜悦的祭献。
nam quando qui miseretur pauperi, Deo faenerat et qui dat minimis Deo donat, spiritaliter Deo suauitatis odores sacrificat.
”因为当怜悯穷人者借贷给天主,而施予至微小者即是赠予天主时,他便是在属灵上向天主祭献芬芳的香气。
§34In orationibus uero celebrandis inuenimus obseruasse cum Daniele tres pueros in fide fortes et in captiuitate uictores horam tertiam sextam nonam sacramento scilicet trinitatis quae in nouissimis temporibus manifestari habebat.
确实,在举行祈祷时,我们发现那三位在信仰上坚强并在俘虏中获胜的青年,与达尼尔一起遵守了第三时、第六时、第九时,这显然是凭借那将在末期显明出来的三位一体的奥迹。
nam et prima hora in tertiam ueniens consummatum numerum trinitatis ostendit, itemque ad sextam quarta procedens declarat alteram trinitatem, et quando a septima nona conpletur, per ternas horas trinitas perfecta numeratur.
因为从第一时到第三时,展现了三位一体圆满的数目;同样,从第四时到第六时,昭示了另一个三位一体;且当从第七时到第九时圆满时,通过每三小时的间隔,完美的三位一体便被计数出来。
quae horarum spatia iam pridem spiritaliter determinantes adoratores Dei statutis et legitimis ad precem temporibus seruiebant.
天主的朝拜者们早在很久以前,就在属灵上划分了这些时间间隔,并在规定且合法的祈祷时间里履行事奉。
et manifestata postmodum res est sacramenta olim fuisse, quod ante sic iusti precabantur.
随后,事情显明了,即先前的义人们如此祈祷,原本就是古时的奥迹。
nam super discipulos hora tertia descendit Spiritus sanctus qui gratiam dominicae promissionis inpleuit.
因为在第三时,圣神降临在门徒们身上,实现了主之许诺的恩宠。
item Petrus hora sexta in tectum superius ascendens signo pariter et uoce Dei monentis instructus est, ut omnes ad gratiam salutis admitteret, cum de emundandis gentibus ante dubitaret.
同样,彼得在第六时上到屋顶,同样受到显示和天主诫勉之声的指引,使他将所有人接纳进救恩的恩宠中,而他先前对净化外邦人一事还存有疑虑。
et Dominus hora sexta crucifixus ad nonam peccata nostra sanguine suo abluit et ut redimere et uiuificare nos posset, tunc uictoriam sua passione perfecit.
且主在第六时被钉十字架,直到第九时,用祂的血洗净了我们的罪污;为了能救赎我们并赐予我们生命,祂在那时通过祂的受难完成了胜利。

词汇与语法注释

  1. §32ad orationem cum operatione uenienti — 与格分词 `uenienti`(单数)修饰一个省略的指示代词 `ei`(对那人),作为形容词/名词短语 `benignus auditor est` 的间接对象,意为“对于那带着善行来祈祷的人”。
  2. §32fuit faciens — 助动词 `fuit` 与现在分词 `faciens` 的结合是一种迂回表达法,常见于后期拉丁语和圣经拉丁语。其功能类似于古典拉丁语的未完成过去时 `faciebat`,表示习惯性或持续性的动作(“他常行施舍”)。
  3. §33menta nostri operis — 文本中的 `menta` 很可能是抄本传统中 `merita`(功绩、价值)的误写或异读。在此语境下,最自然的理解是“我们善行的功绩”将祈祷呈献(`inponunt`)给天主。
  4. §34manifestari habebat — 不定式 `manifestari` 与 `habebat`(`habeo` 的未完成过去时)的搭配是后期拉丁语的一种惯用法,表示未来的义务、预定或单纯的将来时(“注定要显明出来”)。这一句法是罗曼语族将来时态的雏形。
  5. §34quod ante sic iusti precabantur — 此 `quod` 引导的从句是一个名词性从句,表示主句的事实(“先前的义人们曾如此祈祷”),该事实随后被显明为古时的奥迹(`sacramenta olim fuisse`)。

引用这一段

居普良, 论主祷文 §32-34. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa015.humanitext-lat1:32-34

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。