§29Nec uerbis tantum sed et factis Deus orare nos docuit ipse orans frequenter et deprecans et quid nos facere oporteret exempli sui contestatione demonstrans, sicut scriptum est: ipse autem fuit secedens in solitudines et adorans, et iterum: exiuit in montem orare et fuit pernoctans in orationem Dei.
天主不仅用言语,而且用行动教导我们祈祷,祂自己频繁地祈祷和恳求,并通过祂自己榜样的见证,向我们展示了我们应该做什么,正如经上所记:“然而祂自己退到荒野去祈祷;”又记着:“祂出去上山祈祷,并整夜在对天主的祈祷中度过。
quodsi ille orabat qui sine peccato erat, quanto magis peccatores oportet orare, et si ille per totam noctem iugiter uigilans continuis precibus orabat, quanto nos magis in frequentanda oratione debemus nocte uigilare!
”但是,如果那无罪的人都在祈祷,那么罪人岂不更应该祈祷吗? 如果祂整夜不断地警醒,以不停的恳求来祈祷,那么我们在频繁祈祷时,夜间警醒岂不更应该是理所当然的吗!
§30Orabat autem Dominus et rogabat non pro se — quid enim pro se innocens precaretur? — sed pro delictis nostris, sicut et ipse declarat cum dicit ad Petrum: ecce satanas postulabat ut uos uexaret quomodo triticum.
然而,主祈祷并求告,不是为了祂自己——因为无罪的人能为自己祈求什么呢? ——而是为了我们的罪过,正如祂自己向彼得说的时候所表明的:“看哪,撒旦要求筛你们像筛麦子一样。
ego autem rogaui pro te, ne deficiat fides tua.
但我已经为你祈求,免得你失去信心。
et postmodum pro omnibus patrem deprecatur dicens:: non pro his autem rogo solis sed et pro illis qui credituri sunt per uerbum ipsorum in me, ut omnes unum sint, sicut et tu pater in me et ego in te, ut et ipsi in nobis sint.
”随后,祂又为众人向父恳求道:“我不但为他们祈求,也为那些将因他们的话而信我的人祈求,使他们都合而为一。 父啊,正如你在我里面,我在你里面,使他们也在我们里面。
magna Dei propter salutem nostram benignitas pariter et pietas, ut non contentus quod nos sanguine suo redimeret adhuc pro nobis amplius et rogaret.
”天主为了我们的救恩,同时展现了多么伟大的仁慈与慈爱啊! 祂不满足于用祂自己的血赎回我们,竟然还更为我们祈求。
rogantis autem desiderium uidete quod fuerit, ut quomodo unum sunt pater et filius, sic et nos in ipsa unitate maneamus: ut hinc quoque possit intellegi quantum delinquat qui unitatem scindit et pacem, cum pro hoc et rogauerit Dominus uolens scilicet plebem suam uiuere, cum sciret ad regnum Dei discordiam non uenire.
请看那祈求者的愿望是什么:正如父与子是一,使我们也能留在这同一的合一中。 由此也可以理解,那分裂合一与和平的人,犯了多么大的罪过,因为主甚至为此祈求,显然是希望祂的子民能够存活,因为祂知道,不和是无法进入天主的国的。
§31Quando autem stamus ad orationem, fratres dilectissimi, inuigilare et incumbere ad preces toto corde debemus.
最亲爱的弟兄们,当我们站立祈祷时,我们应当警醒,并全心投入到祷告中。
cogitatio omnis carnalis et saecularis abscedat nec quicquam animus quam id solum cogitet quod precatur.
一切属肉体和世俗的念头都应当离去,心智除了所祈求的那件那事外,不应再想别的。
ideo et sacerdos ante orationem i praefatione praemissa parat fratrum mentes dicendo: susum corda, ut dum respondet plebs: habemus ad Dominum, admoneatur nihil aliud se quam Dominum cogitare debere.
因此,司祭在祈祷前,先做序言,通过说道:“请举心向上,”来准备弟兄们的心,以便当会众回答说:“我们已举向主”时,他们能被提醒,除了主之外,不应当想任何别的事。
cludatur contra aduersarium pectus et soli Deo pateat nec ad se adire hostem Dei tempore orationis patiatur.
胸怀应当对仇敌关闭,只对天主敞开,在祈祷的时间里,不可容许天主的敌人接近自己。
obrepit enim frequenter et penetrat et subtiliter fallens preces nostras a Deo auocat, ut aliud habeamus in corde, aliud in uoce, quando intentione sincera Dominum non uocis sonus sed animus et sensus debeat orare.
因为仇敌经常潜入并渗透进来,巧妙地欺骗我们,使我们的祈祷偏离天主,以致我们心口不一,然而应当以真诚的意向向主祈祷的,不是声音的响亮,而是心智与感受。
quae autem segnitia est abalienari et capi ineptis cogitationibus et profanis, cum Dominum deprecaris, quasi sit aliud quod magis debeas cogitare quam quod cum Deo loqueris.
但是,当你向主恳求时,却被那些荒谬而世俗的念头夺去心思并俘虏,仿佛还有什么别的事情比你与天主交谈更值得思考,这是多么大的怠惰啊!
quomodo audiri te a Deo postulas, cum te ipse non audias? uis esse Dominum memorem tui cum rogas, quando tui memor ipse non sis? hoc est ab hoste in totum non cauere, hoc est, quando oras Deum, maiestatem Dei neglegentia orationis offendere, hoc est uigilare oculis et corde dormire, cum debeat christianus et cum dormit oculis corde uigilare, sicut scriptum est ex persona ecclesiae loquentis in Cantico cantiorum: ego dormio et cor meum uigilat.
当你连自己都不听自己祈祷时,你怎能要求天主听你呢? 当你祈求时,你自己都不记得自己,你怎能希望主记住你呢? 这简直是完全不防备仇敌,这就是当你在向天主祈祷时,因祈祷的疏忽而冒犯天主的尊威,这就是眼睛醒着而心却睡着了。 然而基督徒即使眼睛睡着了,心里也应当警醒,正如在《雅歌》中以教会代言人的身份所写的那样:“我睡着,但我的心警醒着。
quapropter sollicite et caute apostolus admonet dicens: instate orationi uigilantes in ea, docens scilicet et ostendens eos inpetrare quod postulant de Deo posse, quos Deus uideat in oratione uigilare.
”因此,使徒热切且谨慎地劝勉说:“你们要恒切祷告,在此警醒,”这显然是在教导并向我们展示,只有那些被天主看见在祈祷中警醒的人,才能从天主那里获得他们所祈求的。