Humanitext Reader

居普良 · 论主祷文 §23-25

弟兄和睦与宽恕及免于试炼的祈求

第 8 段,共 12 段 · 拉丁语

内容简介

作者阐述了“只有宽恕他人者才能获得天主宽恕”的祈祷法则,并以亚伯的祭物为例,强调了兄弟间和谐与和平的重要性。此外,针对“不叫我们遇见试炼”的祈求,作者指出仇敌对我们的权力只有在天主允许下,并根据我们的罪恶才会被赋予。

§23Adiunxit plane et addidit legem certa nos condicione et sponaione constringens, ut sic nobis dimitti debita postulemus secundum quod et ipsi debitoribus nostris dimittimus, scientes inpetrari non posse quod pro peccatis petimus, nisi et ipsi circa peccatores nostros paria fecerimus.
确实,祂显然附加并增加了一条法律,用特定的条件和约定约束我们,使我们如此祈求免除我们的债,如同我们自己也免了我们债户的债;我们知道,除非我们自己对得罪我们的人同样行事,否则我们为罪所祈求的是无法蒙允的。
idcirco et alio in loco dicit: in qua mensura mensi fueritis, in ea remetietur uobis et qui seruus post dimissum sibi a domino omne debitum conseruo suo noluit ipse dimittere in carcerem religatur. quia indulgere conseruo noluit, quod sibi a Domino indultum fuerat amisit.
因此,祂在另一个地方也说道:“你们用什么量器量给人,也必用什么量器量给你们。 ” 而那个仆人在主君免去了他的一切债之后,自己却不愿免除同伴的债,因而被关进了监牢;因为他不愿宽免同伴,他便失去了主君曾宽免他的一切。
quae adhuc fortius Christus in praeceptis suis maiore censurae suae uigore proponit.
基督在祂的诫命中,以其更严厉的惩戒力度,更强有力地提出了这些话。
cum steteritis, inquit, ad orationem, remittite si quid habetis aduersus aliquem, ut et pater uester qui in caelis est remittat peccata uobis.
“你们站着祈祷的时候,”祂说,“若向什么人怀怨,就当原谅他,好叫你们在天上的父也饶恕你们的过犯。
si autem uos non remiseritis, neque pater uester qui in caelis est remittet uobis peccata uestra.
你们若不饶恕人,你们在天上的父也不饶恕你们的过犯。
excusatio tibi nulla in die iudicii superest, cum secundum tuam sententiam iudiceris et quod feceris hoc et ipse patiaris.
”在审判之日,你没有任何借口,因为你将按照你自己的判决受审,并且你所做的,你自己也必承受。
pacificos enim et concordes adque unanimes esse in domo sua Deus praecepit et quales nos fecit secunda natiuitate tales uult renatos perseuerare, ut qui filii Dei sumus in Dei pace maneamus, et quibus spiritus unus est unus sit et animus et sensus.
因为天主命令在祂的家里的人应当是和平、和谐且同心合意的,并且祂通过第二次诞生(新生)使我们成为怎样的人,祂就希望重生后的我们继续保持怎样。 这样,作为天主子女的我们就能常在天主的平安中,并且那些同有一位圣灵的人,也能同有一心和一意。
sic nec sacrificium Deus recipit dissidentis et ab altari reuertentem prius fratri reconciliari iubet, ut pacificis precibus et Deus possit esse pacatus.
因此,天主不接受心怀不和之人的祭物,并命令那从祭坛前退下的人,先去与他的兄弟和好,好使天主也能通过和平的祈祷而平息愤怒。
sacrificium Deo maius est pax nostra et fraterna concordia et de unitate Patris et Filii et Spiritus sancti plebs adunata.
对天主而言,我们的和平、兄弟的和谐,以及那因着父、子、圣灵的合一而凝聚在一起的子民,才是更大、更美的祭物。
§24Neque enim in sacrificiis quae Abel et Cain primi optulerunt munera eorum Deus, sed corda intuebatur, ut ille placeret in munere qui placebat in corde.
因为在亚伯和该隐最先奉献的祭物中,天主看中的不是他们的礼物,而是他们的内心,使那在内心取悦祂的人,在礼物上也取悦祂。
Abel pacificus et iustus, dum Deo sacrificat innocenter, docuit et ceteros, quando ad altare munus offerunt, sic uenire cum Dei timore, cum simplici corda, cum lege iustitiae, cum concordiae pace.
和平与公义的亚伯,在向天主纯洁地献祭时,教导了其他所有人,当他们向祭坛奉献礼物时,也应当如此怀着对天主的敬畏、怀着纯朴的心、怀着公义的律法、怀着和谐的和平而来。
merito ille dum in sacrificio Dei talis est, ipse postmodum sacrificium Deo factus est, ut martyrium primus ostendens initiaret sanguinis sui gloria dominicam passionem qui et iustitiam Domini habuerat et pacem.
理所当然,当他在向天主献祭时是这样的人,他随后自己也成为了奉献给天主的祭物,从而第一个显出殉道,以自己鲜血的荣耀开启了主的受难,他是既拥有主的公义又拥有和平的人。
tales denique a Domino coronantur, tales in die iudicii cum Domino uindicabuntur.
最后,这样的人必蒙主加冕,这样的人在审判之日必与主一同伸冤。
ceterum discordans et dissidens et pacem cum fratribus non habens, secundum quod beatus apostolus et scriptura sancta testatur, nec si pro nomine occisus fuerit, crimen dissensionis fraternae poterit euadere, quia sicut scriptum est qui fratrem suum odit homicida est, nec ad regnum [caelorum] peruenit aut cum Deo uiuit homicida.
然而,心怀不和、分立、与兄弟没有和平的人,正如福传使徒和圣经所见证的,即使他为[基督之]名被杀,也无法逃脱兄弟间不和的罪责;因为经上记着说:“凡恨他兄弟的,就是杀人的;” 杀人的人不能到达[天]国,也不能与天主同活。
non potest esse cum Christo qui imitator Iudae maluit esse quam Christi.
那宁愿做犹大的效法者而不愿做基督效法者的人,不能与基督同在。
quale delictum est quod nec baptismo sanguinis potest ablui, quale crimen est quod martyrio non potest expiari!
这是何等深重的过犯,连血的洗礼(殉道)也无法洗净! 这是何等严重的罪行,连殉道也无法补偿!
§25Qlnd quoque necessarie monet Dominus ut in oratione dicamus: et ne patiaris nos induci in temptationem.
主也同样必要地劝诫我们,在祈祷中说:“并且不要让我们陷于诱惑。
qua in parte ostenditur nihil contra nos aduersarium posse, nisi Deus ante permiserit, ut omnis timor noster et deuotio adque obseruatio ad Deum conuertatur, quando in temptationibus nihil malo liceat, nisi potestas inde tribuatur.
”在这一部分中,表明了除非天主预先允许,否则仇敌对我们无能为力;好使我们所有的敬畏、虔敬和遵守都转向天主,因为在诱惑中,除非权力自天而降,否则恶者什么都不能做。
probat scriptura quae dicit: uenit Nabuchodonosor rex Babyloniae in Hierusalem et expugnabat eam, et dedit eam Dominus in manu eius.
圣经证明了这一点,经上说:“巴比伦王尼布甲尼首来到耶路撒冷攻打它,主将它交在他的手中。
datur autem potestas aduersum nos malo secundum nostra peccata, sicut scriptum est: quis dedit in direptionem Iacob et Israel eis qui praedabantur illum? nonne Deus cui peccauerunt et nolebant in uiis eius ambulare neque audire legem eius, et superduxit super eos iram animationis suae? et iterum Salomone peccante et a praeceptis adque a uiis Domini recedente positum est: et excitauit Dominus Satanan ipsi Salomoni.
”然而,恶者之所以获得针对我们的权力,是按照我们的罪恶。 正如经上所记:“谁将雅各交出作为掠物,将以色列交给抢夺的人? 岂不是他们得罪了祂,不愿行在祂的道路上,也不听从祂的律法的神吗? 祂将祂满腔的怒气倾倒在他们身上。 ”又如当所罗门犯罪、偏离主的诫命和道路时,经上写道:“主就为所罗门自己兴起撒殚作他的敌人。 ”

词汇与语法注释

  1. §23post dimissum sibi a domino omne debitum — 介词 post 后接名词(在此为 omne debitum)及过去分词(dimissum)的结构,表示“在……被宽免之后”(即所谓“建城以来”的语法结构)。
  2. §23quales nos fecit secunda natiuitate tales uult renatos perseuerare — 这是一个由关联代词 quales... tales... 构成的句式。其中 tales 修饰作不定式 perseuerare 之主语或补语的过去分词 renatos。
  3. §25nihil malo liceat, nisi potestas inde tribuatur — malo 是指代“恶者(魔鬼)”的阳性单数与格,作无人称动词 liceat(“被允许”)的与格补足语。inde(“自那里”,即自天主)指明了权力(potestas)的来源。

引用这一段

居普良, 论主祷文 §23-25. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa015.humanitext-lat1:23-25

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。